<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:11.1-11.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:11.1-11.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p><seg type="section" n="1">Hunc infamatum a plerisque tres gravissimi historici summis laudibus extulerunt:
        Thucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, post aliquanto natus, et Timaeus: qui
        quidem duo maledicentissimi nescio quo modo in illo uno laudando consentiunt. </seg><seg type="section" n="2"> namque ea, quae supra scripsimus, de eo praedicarunt atque hoc
        amplius: cum Athenis, splendidissima civitate, natus esset, omnes splendore ac dignitate
        superasse vitae; </seg><seg type="section" n="3"> postquam inde expulsus Thebas venerit,
        adeo studiis eorum inservisse, ut nemo eum labore corporisque viribus posset aequiperare
        (omnes enim Boeoti magis firmitati corporis quam ingenii acumini serviunt); </seg><seg type="section" n="4"> eundem apud Lacedaemonios, quorum moribus summa virtus in patientia
        ponebatur, sic duritiae se dedisse, ut parsimonia victus atque cultus omnes Lacedaemonios
        vinceret; fuisse apud Thraecas, homines vinolentos rebusque veneriis deditos: hos quoque in
        his rebus antecessisse; </seg><seg type="section" n="5"> venisse ad Persas, apud quos summa
        laus esset fortiter venari, luxuriose vivere: horum sic imitatum consuetudinem, ut illi ipsi
        eum in his maxime admirarentur. </seg><seg type="section" n="6"> quibus rebus effecisse ut,
        apud quoscumque esset, princeps poneretur habereturque carissimus. sed satis de hoc:
        reliquos ordiamur. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>