<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:10.1-10.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:10.1-10.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p><seg type="section" n="1">Hoc cum moliretur peteretque a Pharnabazo, ut ad regem mitteretur, eodem tempore Critias
        ceterique tyranni Atheniensium certos homines ad Lysandrum in Asiam miserant, qui eum
        certiorem facerent, nisi Alcibiadem sustulisset, nihil earum rerum fore ratum, quas ipse
        Athenis constituisset: quare, si suas res gestas manere vellet, illum persequeretur.
          </seg><seg type="section" n="2"> his Laco rebus commotas statuit accuratius sibi agendum
        cum Pharnabazo, huic ergo renuntiat quae regi cum Lacedaemoniis convenissent, nisi
        Alcibiadem vivum aut mortuum sibi tradidisset. </seg><seg type="section" n="3"> non tulit
        hoc satrapes et violare clementiam quam regis opes minui maluit. itaque misit Susamithren et
        Bagaeum ad Alcibiadem interficiendum, cum ille esset in Phrygia iterque ad regem compararet.
          </seg><seg type="section" n="4"> missi clam vicinitati, in qua tum Alcibiades erat, dant
        negotium ut eum interficiant. illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt
        circa casam eam, in qua quiescebat, eaque succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu
        superari posse diffidebant. </seg><seg type="section" n="5"> ille autem ut sonitu flammae
        est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, familiaris sui subalare telum eripuit. namque
        erat cum eo quidam ex Arcadia hospes, qui numquam discedere voluerat. hunc sequi se iubet et
        id quod in praesentia vestimentorum fuit arripit. his in ignem coniectis flammae vim
        transiit. </seg><seg type="section" n="6"> quem ut barbari incendium effugisse viderunt,
        telis eminus missis interfecerunt caputque eius ad Pharnabazum rettulerunt. at mulier, quae
        cum eo vivere consuerat, muliebri sua veste contectum aedificii incendio mortuum cremavit,
        quod ad vivum interimendum erat comparatum. sic Alcibiades annos circiter quadraginta natus
        diem obiit supremum. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>