<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:1.1-2.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:1.1-2.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><seg type="section" n="1">Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis. in hoc natura quid efficere possit videtur
        experta. constat enim inter omnes, qui de eo memoriae prodiderunt, nihil illo fuisse
        excellentius vel in vitiis vel in virtutibus. </seg><seg type="section" n="2"> natus in
        amplissima civitate summo genere, omnium aetatis suae multo formosissimus, dives; ad omnes
        res aptus consiliique plenus (namque imperator fuit summus et mari et terra); disertus, ut
        in primis dicendo valeret, quod tanta erat commendatio oris atque orationis, ut nemo ei
        posset resistere; </seg><seg type="section" n="3"> cum tempus posceret, laboriosus,
        patiens; liberalis, splendidus non minus in vita quam victu; affabilis, blandus, temporibus
        callidissime serviens: </seg><seg type="section" n="4"> idem, simulac se remiserat neque
        causa suberat quare animi laborem perferret, luxuriosus, dissolutus, libidinosus,
        intomperans reperiebatur, ut omnes admirarentur in uno homine tantam esse dissimilitudinem
        tamque diversam naturam. </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><seg type="section" n="1">Educatus est in domo Pericli (privignus enim eius fuisse dicitur), eruditus a Socrate.
        socerum habuit Hipponicum, omnium Graeca lingua loquentium ditissimum, ut, si ipse fingere
        vellet, neque plura bona eminisci neque maiora posset consequi, quam vel natura vel fortuna
        tribuerat. </seg><seg type="section" n="2"> ineunte adulescentia amatus est a multis more
        Graecorum, in eis a Socrate, de quo mentionem facit Plato in symposio. namque eum induxit
        commemorantem se pernoctasse cum Socrate neque aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente
        debuerit. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>