<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo006.perseus-lat2:4.1-4.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo006.perseus-lat2:4.1-4.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo006.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><seg type="section" n="1"> Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi,
        satrapis regii. nam cum Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter avareque
        fecisset deque iis rebus suspicaretur ad cives suos esse perlatum, petiit a Pharnabazo ut ad
        ephoros sibi testimonium daret, quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset,
        deque ea re accurate scriberet: magnam enim eius auctoritatem in ea re futuram. </seg><seg type="section" n="2"> huic ille liberaliter pollicetur: librum grandem verbis multis
        conscripsit, in quibus summis eum effert laudibus. quem cum hic legisset probassetque, dum
        signatur, alterum pari magnitudine et tanta similitudine, ut discerni non posset, signatum
        subiecit, in quo accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusarat. </seg><seg type="section" n="3"> Lysander domum cum redisset, postquam de suis rebus gestis apud maximum
        magistratum quae voluerat dixerat, testimonii loco librum a Pharnabazo datum tradidit. hunc
        summoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi legendum dederunt. ita ille imprudens ipse suus
        fuit accusator. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>