<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo006.perseus-lat2:3.1-3.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo006.perseus-lat2:3.1-3.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo006.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><seg type="section" n="1">Itaque ii decemviralem potestatem ab illo constitutam sustulerunt. quo dolore incensus
        iniit consilia reges Lacedaemoniorum tollere. sed sentiebat id se sine ope deorum facere non
        posse, quod Lacedaemonii omnia ad oracula referre consuerant. </seg><seg type="section" n="2"> primum Delphicum corrumpere est conatus. cum id non potuisset, Dodonaeum
        adortus est. hinc quoque repulsus dixit se vota suscepisse, quae Iovi Hammoni solveret,
        existimans se Afros facilius corrupturum. </seg><seg type="section" n="3"> hac spe cum
        profectus esset in Africam, multum eum antistites Iovis fefellerunt. nam non solum corrumpi
        non potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem miserunt, qui Lysandrum accusarent, quod
        sacerdotes fani corrumpere conatus esset. </seg><seg type="section" n="4"> accusatus hoc
        crimine iudicumque absolutus sententiis, Orchomeniis missus subsidio occisus est a Thebanis
        apud Haliartum. </seg><seg type="section" n="5"> quam vere de eo secus foret iudicatum,
        oratio indicio fuit, quae post mortem in domo eius reperta est, in qua suadet Lacedaemoniis,
        ut regia potestate dissoluta ex omnibus dux deligatur ad bellum gerendum, sed sic scripta,
        ut deum videretur congruere sententiae, quam ille se habiturum pecunia fidens non dubitarat.
        hanc ei scripsisse Cleon Halicarnasius dicitur.   
        </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>