<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo005.perseus-lat2:4.1-4.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo005.perseus-lat2:4.1-4.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo005.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><seg type="section" n="1">Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam in pace diu desideraverunt. fuit enim tanta
        liberalitate, cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut numquam in eis custodem
        posuerit fructus servandi gratia, ne quis impediretur, quominus eis rebus quibus quisque
        vellet frueretur. </seg><seg type="section" n="2"> semper eum pedisequi cum nummis sunt
        secuti, ut, si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur
        negare. saepe, cum aliquem offensum fortunae videret minus bene vestitum, suum amiculum
        dedit. </seg><seg type="section" n="3"> cottidie sic cena ei coquebatur, ut, quos invocatos
        vidisset in foro, omnes ad se vocaret, quod facere nullo die praetermittebat. nulli fides
        eius, nulli opera, nulli res familiaris defuit: multos locupletavit, complures pauperes
          <del>mortuos</del>, qui unde efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit. </seg><seg type="section" n="4"> sic se gerendo minime est mirandum, si et vita eius fuit secura et
        mors acerba. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>