<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo003.perseus-lat2:3.1-3.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo003.perseus-lat2:3.1-3.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div subtype="chapter" type="textpart" n="3"><p><seg type="section" n="1"> Quos quo facilius repellerent, si forte bellum renovare
        conarentur, ad classes aedificandas exercitusque comparandos quantum pecuniae quaeque
        civitas daret, Aristides delectus est qui constitueret, eiusque arbitrio quadringena et
        sexagena talenta quotannis Delum sunt collata: id enim commune aerarium esse voluerunt. quae
        omnis pecunia postero tempore Athenas translata est. </seg><seg type="section" n="2"> hic
        qua fuerit abstinentia, nullum est certius indicium quam quod, cum tantis rebus praefuisset,
        in tanta paupertate decessit, ut qui efferretur vix reliquerit. </seg><seg type="section" n="3"> quo factum est ut filiae eius publice alerentur et de communi aerario
        dotibus datis collocarentur. decessit autem fere post annum quartum quam Themistocles
        Athenis erat expulsus. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>