<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo003.perseus-lat2:2.1-2.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo003.perseus-lat2:2.1-2.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><seg type="section" n="1">Interfuit autem pugnae navali apud Salamina, quae facta est prius quam poena liberaretur.
        idem praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio, quo fusus barbarorum exercitus
        Mardoniusque interfectus est. </seg><seg type="section" n="2"> neque aliud est ullum huius
        in re militari illustre factum quam eius imperii memoria, iustitiae vero et aequitatis et
        innocentiae multa, in primis quod huius aequitate factum est, cum in communi classe esset
        Graeciae simul cum Pausania <del>quo duce Mardonius erat fugatus</del>, ut summa imperii
        maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses: </seg><seg type="section" n="3">
        namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii. tum autem et intemperantia
        Pausaniae et iustitia factum est Aristidis, ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium
        societatem se applicarent et adversus barbaros hos duces deligerent sibi. 
        </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>