<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo003.perseus-lat2:1.1-1.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo003.perseus-lat2:1.1-1.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><seg type="section" n="1">Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli atque cum eo de
        principatu contendit: namque obtrectarunt inter se. </seg><seg type="section" n="2"> in his
        autem cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiae. quamquam enim adeo excellebat
        Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cognomine
        Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus testula illa exilio decem annorum
        multatus est. </seg><seg type="section" n="3"> qui quidem cum intellegeret reprimi
        concitatam multitudinem non posse, cedensque animadvertisset quendam scribentem, ut patria
        pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur
        tanta poena dignus duceretur. </seg><seg type="section" n="4"> cui ille respondit se
        ignorare Aristiden, sed sibi non placere, quod tam cupide laborasset, ut praeter ceteros
        Iustus appellaretur. </seg><seg type="section" n="5"> hic decem annorum legitimam poenam
        non pertulit. nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam erat expulsus,
        populi scito in patriam restitutus est. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>