<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2:9.1-9.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2:9.1-9.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p><seg type="section" n="1"> Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclem Xerxe regnante
        in Asiam transisse. sed ego potissimum Thucydidi credo, quod et aetate proximus de iis, qui
        illorum temporum historiam reliquerunt, et eiusdem civitatis fuit. is autem ait ad
        Artaxerxen eum venisse atque his verbis epistulam misisse: </seg><seg type="section" n="2">
        'Themistocles veni ad te, qui plurima mala omnium Graiorum in domum tuam intuli, quamdiu
        mihi necesse fuit adversum patrem tuum bellare patriamque meam defendere. </seg><seg type="section" n="3"> idem multo plura bona feci, postquam in tuto ipse et ille in periculo
        esse coepit. nam cum in Asiam reverti vellet proelio apud Salamina facto, litteris eum
        certiorem feci id agi ut pons, quem in Hellesponto fecerat, dissolveretur atque ab hostibus
        circumiretur: quo nuntio ille periculo est liberatus. </seg><seg type="section" n="4"> nunc
        autem confugi ad te exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens amicitiam: quam si ero adeptus,
        non minus me bonum amicum habebis, quam fortem inimicum ille expertus est. te autem rogo, ut
        de iis rebus, quas tecum colloqui volo, annuum mihi tempus des eoque transacto ad te venire
        patiaris.'   
        </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>