<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2:6.3-7.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2:6.3-7.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><seg type="section" n="3"> Athenienses enim duabus victoriis,
        Marathonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentes erant consecuti, ut intellegerent
        Lacedaemonii de principatu sibi cum iis certamen fore. </seg><seg type="section" n="4">
        quare eos quam infirmissimos esse volebant. postquam autem audierunt muros strui, legatos
        Athenas miserunt, qui id fieri vetarent. his praesentibus desierunt ac se de ea re legatos
        ad eos missuros dixerunt. </seg><seg type="section" n="5"> hanc legationem suscepit
        Themistocles et solus primo profectus est: reliqui legati ut tum exirent, cum satis alti
        tuendo muri exstructi viderentur, praecepit: interim omnes, servi atque liberi, opus
        facerent neque ulli loco parcerent, sive sacer sive privatus esset sive publicus, et
        undique, quod idoneum ad muniendum putarent, congererent. quo factum est ut Atheniensium
        muri ex sacellis sepulcrisque constarent.   
        </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="1"> Themistocles autem, ut Lacedaemonem venit, adire ad
        magistratus noluit et dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam interponens se
        collegas exspectare. </seg><seg type="section" n="2"> cum Lacedaemonii quererentur opus
        nihilo minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti. a
        quibus cum audisset non multum superesse munitionis, ad ephoros Lacedaemoniorum accessit,
        penes quos summum erat imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata: quare
        aequum esse illos viros bonos nobilesque mittere <del>quibus fides haberetur</del>, qui rem
        explorarent: interea se obsidem retinerent. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>