<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2:5.3-6.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2:5.3-6.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p><seg type="section" n="3"> sic unius viri prudentia Graecia liberata est Europaeque succubuit
        Asia. haec altera victoria, quae cum Marathonio possit comparari tropaeo. nam pari modo apud
        Salamina parvo numero navium maxima post hominum memoriam classis est devicta. </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><seg type="section" n="1">Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor in pace. cum enim Phalerico portu neque
        magno neque bono Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piraei portus constitutus est
        iisque moenibus circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret.
          </seg><seg type="section" n="2"> idem muros Atheniensium restituit praecipuo suo
        periculo. namque Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum excursiones, qua
        negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem muros habere, ne essent loca munita, quae
        hostes possiderent, Athenienses aedificantes prohibere sunt conati. hoc longe alio spectabat
        atque videri volebant. </seg><seg type="section" n="3"> Athenienses enim duabus victoriis,
        Marathonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentes erant consecuti, ut intellegerent
        Lacedaemonii de principatu sibi cum iis certamen fore. </seg><seg type="section" n="4">
        quare eos quam infirmissimos esse volebant. postquam autem audierunt muros strui, legatos
        Athenas miserunt, qui id fieri vetarent. his praesentibus desierunt ac se de ea re legatos
        ad eos missuros dixerunt. </seg><seg type="section" n="5"> hanc legationem suscepit
        Themistocles et solus primo profectus est: reliqui legati ut tum exirent, cum satis alti
        tuendo muri exstructi viderentur, praecepit: interim omnes, servi atque liberi, opus
        facerent neque ulli loco parcerent, sive sacer sive privatus esset sive publicus, et
        undique, quod idoneum ad muniendum putarent, congererent. quo factum est ut Atheniensium
        muri ex sacellis sepulcrisque constarent.   
        </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>