<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2:2.8-3.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2:2.8-3.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><seg type="section" n="8"> tali consilio probato addunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, quae
        moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportant: arcem sacerdotibus paucisque
        maioribus natu ad sacra procuranda tradunt, reliquum oppidum relinquunt.  
          
        </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><seg type="section" n="1"> Huius consilium plerisque civitatibus displicebat et in
        terra dimicari magis placebat. itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege,
        qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non paterentur. ii vim hostium non
        sustinuerunt eoque loco omnes interierunt. </seg><seg type="section" n="2"> at classis
        communis Graeciae trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud
        Artemisium inter Euboeam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit. angustias
        enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circumiretur. </seg><seg type="section" n="3">
        hinc etsi pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat
        periculum, ne, si pars navium adversariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur
        periculo. </seg><seg type="section" n="4"> quo factum est ut ab Artemisio discederent et
        exadversum Athenas apud Salamina classem suam constituerent.   
        </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>