<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2:2.1-2.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2:2.1-2.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><seg type="section" n="1">Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo: ad quod gerendum praetor
        a populo factus non solum praesenti bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit
        civitatem. </seg><seg type="section" n="2"> nam cum pecunia publica, quae ex metallis
        redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo ut ea pecunia
        classis centum navium aedificaretur. </seg><seg type="section" n="3"> qua celeriter effecta
        primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. in quo
        cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit Athenienses. </seg><seg type="section" n="4"> id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello cognitum est
        Persico. nam cum Xerxes et mari et terra bellum universae inferret Europae, cum tantis
        copiis eam invasit, quantas neque ante nec postea habuit quisquam: </seg><seg type="section" n="5"> huius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam duo
        milia onerariarum sequebantur, terrestris autem exercitus septingenta peditum, equitum
        quadringenta milia fuerunt. </seg><seg type="section" n="6"> cuius de adventu cum fama in
        Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam,
        miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus suis. deliberantibus Pythia respondit,
        ut moenibus ligneis se munirent. </seg><seg type="section" n="7"> id responsum quo valeret
        cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis, ut in naves se
        suaque conferrent: eum enim a deo significari murum ligneum. </seg><seg type="section" n="8"> tali consilio probato addunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, quae
        moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportant: arcem sacerdotibus paucisque
        maioribus natu ad sacra procuranda tradunt, reliquum oppidum relinquunt.  
          
        </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>