<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2:1.1-1.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2:1.1-1.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo002.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><seg type="section" n="1">Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. huius vitia ineuntis adulescentiae magnis sunt
        emendata virtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur. </seg><seg type="section" n="2"> sed ab initio est ordiendus. pater eius Neocles generosus fuit. is uxorem
        Acarnanam civem duxit, ex qua natus est Themistocles. qui cum minus esset probatus
        parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est.
        quae contumelia non fregit eum, sed erexit. </seg><seg type="section" n="3"> nam cum
        iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae,
        diligentius amicis famaeque serviens. multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in
        contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur; celeriter quae opus erant
          </seg><seg type="section" n="4"> reperiebat, facile eadem oratione explicabat, neque
        minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait
        Thucydides, verissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat. quo factum est ut
        brevi tempore illustraretur. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>