<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2:8.1-8.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2:8.1-8.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><seg type="section" n="1">Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnationis. namque Athenienses
        propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat, nimiam civium suorum potentiam
        extimescebant. </seg><seg type="section" n="2"> Miltiades, multum in imperiis
        magistratibusque versatus, non videbatur posse esse privatus, praesertim cum consuetudine ad
        imperii cupiditatem trahi videretur. </seg><seg type="section" n="3"> nam in Chersoneso
        omnes illos quos habitarat annos perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat
        appellatus, sed iustus. non erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate, eamque potestatem
        bonitate retinebat. omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua
        in ea civitate, quae libertate usa est. </seg><seg type="section" n="4"> sed in Miltiade
        erat cum summa humanitas tum mira communitas, ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum
        aditus pateret; magna auctoritas apud omnes civitates, nobile nomen, laus rei militaris
        maxima. haec populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore.
        </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>