<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2:6.1-6.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2:6.1-6.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><seg type="section" n="1">Cuius victoriae non alienum videtur quale praemium Miltiadi sit tributum docere, quo
        facilius intellegi possit eandem omnium civitatum esse naturam. </seg><seg type="section" n="2"> ut enim populi Romani honores quondam fuerunt rari et tenues ob eamque
        causam gloriosi, nunc autem effusi atque obsoleti, sic olim apud Athenienses fuisse
        reperimus. </seg><seg type="section" n="3"> namque huic Miltiadi, qui Athenas totamque
        Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in porticu, quae Poecile vocatur, cum pugna
        depingeretur Marathonia, ut in decem praetorum numero prima eius imago poneretur isque
        hortaretur milites proeliumque committeret. </seg><seg type="section" n="4"> idem ille
        populus, posteaquam maius imperium est nactus et largitione magistratuum corruptus est,
        trecentas statuas Demetrio Phalereo decrevit. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>