<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2:5.1-5.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2:5.1-5.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p><seg type="section" n="1"> Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit
        praeter Plataeenses. ea mille misit militum. itaque horum adventu decem milia armatorum
        completa sunt, quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate. </seg><seg type="section" n="2"> quo factum est ut plus quam collegae Miltiades valeret. eius ergo
        auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque idoneo castra fecerunt.
          </seg><seg type="section" n="3"> dein postero die sub montis radicibus acie regione
        instructa non apertissima (namque arbores multis locis erant rarae) proelium commiserunt hoc
        consilio, ut et montium altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium
        impediretur <del>ne multitudine clauderentur</del>. </seg><seg type="section" n="4"> Datis
        etsi non aequum locum videbat suis, tamen fretus numero copiarum suarum confligere cupiebat,
        eoque magis, quod, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur.
        itaque in aciem peditum centum, equitum decem milia produxit proeliumque commisit.
          </seg><seg type="section" n="5"> in quo tanto plus virtute valuerunt Athenienses, ut
        decemplicem numerum hostium profligarint, adeoque eos perterruerunt, ut Persae non castra,
        sed naves petierint. qua pugna nihil adhuc exstitit nobilius: nulla enim umquam tam exigua
        manus tantas opes prostravit. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>