<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2:4.1-4.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2:4.1-4.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><seg type="section" n="1">Darius autem, cum ex Europa in Asiam redisset, hortantibus amicis, ut Graeciam redigeret in
        suam potestatem, classem quingentarum navium comparavit eique Datim praefecit et Artaphernem
        iisque ducenta peditum, decem equitum milia dedit, causam interserens se hostem esse
        Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardis expugnassent suaque praesidia interfecissent.
          </seg><seg type="section" n="2"> illi praefecti regii classe ad Euboeam appulsa celeriter
        Eretriam ceperunt omnesque eius gentis cives abreptos in Asiam ad regem miserunt. inde ad
        Atticam accesserunt ac suas copias in campum Marathona deduxerunt. is abest ab oppido
        circiter milia passuum decem. </seg><seg type="section" n="3"> hoc tumultu Athenienses tam
        propinquo tamque magno permoti auxilium nusquam nisi a Lacedaemoniis petiverunt Phidippumque
        cursorem eius generis, qui hemerodromoe vocantur, Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret quam
        celerrimo opus esse auxilio. </seg><seg type="section" n="4"> domi autem creant decem
        praetores, qui exercitui praeessent, in eis Miltiadem. inter quos magna fuit contentio,
        utrum moenibus se defenderent an obviam irent hostibus acieque decernerent. </seg><seg type="section" n="5"> unus Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque tempore castra fierent:
        id si factum esset, et civibus animum accessurum, cum viderent de eorum virtute non
        desperari, et hostes eadem re fore tardiores, si animadverterent auderi adversus se tam
        exiguis copiis dimicari.   
        </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>