<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2:3.1-3.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2:3.1-3.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><seg type="section" n="1">Eisdem temporibus Persarum rex Darius ex Asia in Europam exercitu traiecto Scythis bellum
        inferre decrevit. pontem fecit in Histro flumine, qua copias traduceret. eius pontis, dum
        ipse abesset, custodes reliquit principes, quos secum ex Ionia et Aeolide duxerat, quibus
        singularum urbium perpetua dederat imperia. </seg><seg type="section" n="2"> sic enim
        facillime putavit se Graeca lingua loquentes, qui Asiam incolerent, sub sua retenturum
        potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset, quibus se oppresso nulla spes salutis
        relinqueretur. in hoc fuit tum numero Miltiades <del>cui illa custodia crederetur</del>.
          </seg><seg type="section" n="3"> hic, cum crebri afferrent nuntii male rem gerere Darium
        premique a Scythis, hortatus est pontis custodes, ne a fortuna datam occasionem liberandae
        Graeciae dimitterent. </seg><seg type="section" n="4"> nam si cum iis copiis, quas secum
        transportarat, interisset Darius, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos, qui Asiam
        incolerent Graeci genere, liberos a Persarum futuros dominatione et periculo. id facile
        effici posse: ponte enim rescisso regem vel hostium ferro vel inopia paucis diebus
        interiturum. </seg><seg type="section" n="5"> ad hoc consilium cum plerique accederent,
        Hestiaeus Milesius, ne res conficeretur, obstitit, dicens non idem ipsis, qui summas imperii
        tenerent, expedire et multitudini, quod Darii regno ipsorum niteretur dominatio: quo
        exstincto ipsos potestate expulsos civibus suis poenas daturos. itaque adeo se abhorrere a
        ceterorum consilio, ut nihil putet ipsis utilius quam confirmari regnum Persarum. </seg><seg type="section" n="6"> huius cum sententiam plurimi essent secuti, Miltiades non dubitans
        tam multis consciis ad regis aures consilia sua perventura, Chersonesum reliquit ac rursus
        Athenas demigravit. cuius ratio etsi non valuit, tamen magno opere est laudanda, cum amicior
        omnium libertati quam suae fuerit dominationi. </seg></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>