<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.997-6.1286</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.997-6.1286</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="997">propter dissimilem naturam textaque rerum.</l><l n="998">Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata</l><l n="999">omnia constiterint nobis praeposta parata,</l><l n="1000">quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis</l><l n="1001">causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.</l><milestone unit="card" n="1002"/><l n="1002">Principio fluere e lapide hoc permulta necessest</l><l n="1003">semina sive aestum, qui discutit <choice><reg>aeera</reg><orig>aeëra</orig></choice> plagis,</l><l n="1004">inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.</l><l n="1005">hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit</l><l n="1006">in medio locus, extemplo primordia ferri</l><l n="1007">in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque</l><l n="1008">anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.</l><l n="1009">nec res ulla magis primoribus ex elementis</l><l n="1010">indupedita suis arte conexa cohaeret</l><l n="1011">quam validi ferri natura et frigidus horror.</l><l n="1012">quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,</l><l n="1013">corpora si nequeunt e ferro plura coorta</l><l n="1014">in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;</l><l n="1015">quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum</l><l n="1016">iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.</l><l n="1017">hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit</l><l n="1018">cumque locus, sive e transverso sive superne,</l><l n="1019">corpora continuo in vacuum vicina feruntur;</l><l n="1020">quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa</l><l n="1021">sponte sua sursum possunt consurgere in auras.</l><l n="1022">huc accedit item, quare queat id magis esse,</l><l n="1023">haec quoque res adiumento motuque iuvatur,</l><l n="1024">quod, simul a fronte est anelli rarior <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice></l><l n="1025">factus inanitusque locus magis ac vacuatus,</l><l n="1026">continuo fit uti qui post est cumque locatus</l><l n="1027"><choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice> a tergo quasi provehat atque propellat.</l><l n="1028">semper enim circum positus res verberat <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>;</l><l n="1029">sed tali fit uti propellat tempore ferrum,</l><l n="1030">parte quod ex una spatium vacat et capit in se.</l><l n="1031">hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri</l><l n="1032">parvas ad partis subtiliter insinuatus</l><l n="1033">trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.</l><l n="1034"> denique res omnes debent in corpore habere</l><l n="1035"><choice><reg>aeera</reg><orig>aeëra</orig></choice>, quandoquidem raro sunt corpore et <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice></l><l n="1036">omnibus est rebus circum datus adpositusque.</l><l n="1037">hic igitur, penitus qui in ferrost abditus <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>,</l><l n="1038">sollicito motu semper iactatur eoque</l><l n="1039">verberat anellum dubio procul et ciet intus,</l><l n="1040">scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit</l><l n="1041">iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.</l><milestone unit="card" n="1042"/><l n="1042">Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat</l><l n="1043">inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.</l><l n="1044">exultare etiam Samothracia ferrea vidi</l><l n="1045">et ramenta simul ferri furere intus ahenis</l><l n="1046">in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;</l><l n="1047">usque adeo fugere a saxo gestire videtur.</l><l n="1048">aere interposito discordia tanta creatur</l><l n="1049">propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris</l><l n="1050">praecepit ferrique vias possedit apertas,</l><l n="1051">posterior lapidis venit aestus et omnia plena</l><l n="1052">invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;</l><l n="1053">cogitur offensare igitur pulsareque fluctu</l><l n="1054">ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se</l><l n="1055">atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.</l><l n="1056">Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus</l><l n="1057">non valet e lapide hoc alias impellere item res.</l><l n="1058">pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;</l><l n="1059">at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus</l><l n="1060">pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,</l><l n="1061">lignea materies in quo genere esse videtur.</l><l n="1062">interutrasque igitur ferri natura locata</l><l n="1063">aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,</l><l n="1064">inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.</l><milestone unit="card" n="1065"/><l n="1065">nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,</l><l n="1066">ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,</l><l n="1067">quae memorare queam inter se singlariter apta.</l><l n="1068">saxa vides primum sola colescere calce.</l><l n="1069">glutine materies taurino iungitur una,</l><l n="1070">ut vitio venae tabularum saepius hiscant</l><l n="1071">quam laxare queant compages taurea vincla.</l><l n="1072">vitigeni latices aquai fontibus audent</l><l n="1073">misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.</l><l n="1074">purpureusque colos conchyli iungitur uno</l><l n="1075">corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,</l><l n="1076">non si Neptuni fluctu renovare operam des,</l><l n="1077">non mare si totum velit eluere omnibus undis.</l><l n="1078">denique res auro non aurum copulat una,</l><l n="1079">aerique <del>aes</del> plumbo fit uti iungatur ab albo?</l><l n="1080">cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?</l><l n="1081">nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam</l><l n="1082">nec me tam multam hic operam consumere par est,</l><l n="1083">sed breviter paucis praestat comprendere multa.</l><l n="1084">quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,</l><l n="1085">ut cava conveniant plenis haec illius illa</l><l n="1086">huiusque inter se, iunctura haec optima constat.</l><l n="1087">est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata</l><l n="1088">inter se quaedam possint coplata teneri;</l><l n="1089"> quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.</l><milestone unit="card" n="1090"/><l n="1090">Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente</l><l n="1091">mortiferam possit cladem conflare coorta</l><l n="1092">morbida vis hominum generi pecudumque catervis,</l><l n="1093">expediam, primum multarum semina rerum</l><l n="1094">esse supra docui quae sint vitalia nobis,</l><l n="1095">et contra quae sint morbo mortique necessest</l><l n="1096">multa volare; ea cum casu sunt forte coorta</l><l n="1097">et perturbarunt caelum, fit morbidus <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="1098">atque ea vis omnis morborum pestilitasque</l><l n="1099">aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne</l><l n="1100">per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta</l><l n="1101">de terra surgunt, ubi putorem umida nactast</l><l n="1102">intempestivis pluviisque et solibus icta.</l><l n="1103">nonne vides etiam caeli novitate et aquarum</l><l n="1104">temptari procul a patria qui cumque domoque</l><l n="1105">adveniunt ideo quia longe discrepitant res?</l><l n="1106">nam quid Brittannis caelum differre putamus,</l><l n="1107">et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,</l><l n="1108">quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque</l><l n="1109">usque ad nigra virum percocto saecla colore?</l><l n="1110">quae cum quattuor inter se diversa videmus</l><l n="1111">quattuor a ventis et caeli partibus esse,</l><l n="1112">tum color et facies hominum distare videntur</l><l n="1113">largiter et morbi generatim saecla tenere.</l><l n="1114">est elephas morbus qui propter flumina Nili</l><l n="1115">gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.</l><l n="1116">Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis</l><l n="1117">finibus. inde aliis alius locus est inimicus</l><l n="1118">partibus ac membris; varius concinnat id <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="1119">proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,</l><l n="1120">commovet atque <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice> inimicus serpere coepit,</l><l n="1121">ut nebula ac nubes paulatim repit et omne</l><l n="1122">qua graditur conturbat et immutare coactat,</l><l n="1123">fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,</l><l n="1124">corrumpat reddatque sui simile atque alienum.</l><l n="1125">haec igitur subito clades nova pestilitasque</l><l n="1126">aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas</l><l n="1127">aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,</l><l n="1128">aut etiam suspensa manet vis <choice><reg>aeere</reg><orig>aeëre</orig></choice> in ipso</l><l n="1129">et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,</l><l n="1130">illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.</l><l n="1131">consimili ratione venit bubus quoque saepe</l><l n="1132">pestilitas et iam pigris balantibus aegror.</l><l n="1133">nec refert utrum nos in loca deveniamus</l><l n="1134">nobis adversa et caeli mutemus amictum,</l><l n="1135">an caelum nobis ultro natura corumptum</l><l n="1136">deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,</l><l n="1137">quod nos adventu possit temptare recenti.</l><milestone unit="card" n="1138"/><l n="1138">Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus</l><l n="1139">finibus in Cecropis funestos reddidit agros</l><l n="1140">vastavitque vias, exhausit civibus urbem.</l><l n="1141">nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,</l><l n="1142"><choice><reg>aeera</reg><orig>aeëra</orig></choice> permensus multum camposque natantis,</l><l n="1143">incubuit tandem populo Pandionis omni.</l><l n="1144"> inde catervatim morbo mortique dabantur.</l><l n="1145">principio caput incensum fervore gerebant</l><l n="1146">et duplicis oculos suffusa luce rubentes.</l><l n="1147">sudabant etiam fauces intrinsecus atrae</l><l n="1148">sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat</l><l n="1149">atque animi interpres manabat lingua cruore</l><l n="1150">debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.</l><l n="1151">inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum</l><l n="1152">morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,</l><l n="1153">omnia tum vero vitai claustra lababant.</l><l n="1154">spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,</l><l n="1155">rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.</l><l n="1156">atque animi prorsum <del>tum</del> vires totius, omne</l><l n="1157">languebat corpus leti iam limine in ipso.</l><l n="1158">intolerabilibusque malis erat anxius angor</l><l n="1159">adsidue comes et gemitu commixta querella,</l><l n="1160">singultusque frequens noctem per saepe diemque</l><l n="1161">corripere adsidue nervos et membra coactans</l><l n="1162">dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.</l><l n="1163">nec nimio cuiquam posses ardore tueri</l><l n="1164">corporis in summo summam fervescere partem,</l><l n="1165">sed potius tepidum manibus proponere tactum</l><l n="1166">et simul ulceribus quasi inustis omne rubere</l><l n="1167">corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.</l><l n="1168">intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,</l><l n="1169">flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.</l><l n="1170">nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris</l><l n="1171">vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.</l><l n="1172">in fluvios partim gelidos ardentia morbo</l><l n="1173">membra dabant nudum iacientes corpus in undas.</l><milestone unit="card" n="1174"/><l n="1174">multi praecipites nymphis putealibus alte</l><l n="1175">inciderunt ipso venientes ore patente:</l><l n="1176">insedabiliter sitis arida corpora mersans</l><l n="1177">aequabat multum parvis umoribus imbrem.</l><l n="1178">nec requies erat ulla mali: defessa iacebant</l><l n="1179">corpora. mussabat tacito medicina timore,</l><l n="1180">quippe patentia cum totiens ardentia morbis</l><l n="1181">lumina versarent oculorum expertia somno.</l><l n="1182">multaque praeterea mortis tum signa dabantur:</l><l n="1183">perturbata animi mens in maerore metuque,</l><l n="1184">triste supercilium, furiosus voltus et acer,</l><l n="1185">sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,</l><l n="1186">creber spiritus aut ingens raroque coortus,</l><l n="1187">sudorisque madens per collum splendidus umor,</l><l n="1188">tenvia sputa minuta, croci contacta colore</l><l n="1189">salsaque per fauces rauca vix edita tussi.</l><l n="1190">in manibus vero nervi trahere et tremere artus</l><l n="1191">a pedibusque minutatim succedere frigus</l><l n="1192">non dubitabat. item ad supremum denique tempus</l><l n="1193">conpressae nares, nasi primoris acumen</l><l n="1194">tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis</l><l n="1195">duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.</l><l n="1196">nec nimio rigida post artus morte iacebant.</l><l n="1197">octavoque fere candenti lumine solis</l><l n="1198">aut etiam nona reddebant lampade vitam.</l><l n="1199"> quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,</l><l n="1200">ulceribus taetris et nigra proluvie alvi</l><l n="1201">posterius tamen hunc tabes letumque manebat,</l><l n="1202">aut etiam multus capitis cum saepe dolore</l><l n="1203">corruptus sanguis expletis naribus ibat.</l><l n="1204">huc hominis totae vires corpusque fluebat.</l><milestone unit="card" n="1205"/><l n="1205">profluvium porro qui taetri sanguinis acre</l><l n="1206">exierat, tamen in nervos huic morbus et artus</l><l n="1207">ibat et in partis genitalis corporis ipsas.</l><l n="1208">et graviter partim metuentes limina leti</l><l n="1209">vivebant ferro privati parte virili,</l><l n="1210">et manibus sine non nulli pedibusque manebant</l><l n="1211">in vita tamen et perdebant lumina partim.</l><l n="1212">usque adeo mortis metus iis incesserat acer.</l><l n="1213">atque etiam quosdam cepere oblivia rerum</l><l n="1214">cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.</l><l n="1215">multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra</l><l n="1216">corporibus, tamen alituum genus atque ferarum</l><l n="1217">aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,</l><l n="1218">aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.</l><l n="1219">nec tamen omnino temere illis solibus ulla</l><l n="1220">comparebat avis, nec tristia saecla ferarum</l><l n="1221">exibant silvis. languebant pleraque morbo</l><l n="1222">et moriebantur. cum primis fida canum vis</l><l n="1223">strata viis animam ponebat in omnibus aegre;</l><l n="1224">extorquebat enim vitam vis morbida membris.</l><l n="1225">incomitata rapi certabant funera vasta</l><l n="1226">nec ratio remedii communis certa dabatur;</l><l n="1227">nam quod ali dederat vitalis <choice><reg>aeeris</reg><orig>aeëris</orig></choice> auras</l><l n="1228">volvere in ore licere et caeli templa tueri,</l><l n="1229">hoc aliis erat exitio letumque parabat.</l><milestone unit="card" n="1230"/><l n="1230">Illud in his rebus miserandum magnopere unum</l><l n="1231">aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat</l><l n="1232">implicitum morbo, morti damnatus ut esset,</l><l n="1233">deficiens animo maesto cum corde iacebat,</l><l n="1234">funera respectans animam amittebat ibidem.</l><l n="1235">quippe etenim nullo cessabant tempore apisci</l><l n="1236">ex aliis alios avidi contagia morbi,</l><l n="1237">lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,</l><l n="1238">idque vel in primis cumulabat funere funus</l><l n="1239">nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,</l><l n="1240">vitai nimium cupidos mortisque timentis</l><l n="1241">poenibat paulo post turpi morte malaque,</l><l n="1242">desertos, opis expertis, incuria mactans.</l><l n="1243">qui fuerant autem praesto, contagibus ibant</l><l n="1244">atque labore, pudor quem tum cogebat obire</l><l n="1245">blandaque lassorum vox mixta voce querellae.</l><l n="1246">optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.</l><milestone unit="card" n="1247"/><l n="1247">Praeterea iam pastor et armentarius omnis</l><l n="1248">et robustus item curvi moderator aratri</l><l n="1249">languebat, penitusque casa contrusa iacebant</l><l n="1250">corpora paupertate et morbo dedita morti.</l><l n="1251">exanimis pueris super exanimata parentum</l><l n="1252">corpora non numquam posses retroque videre</l><l n="1253">matribus et patribus natos super edere vitam.</l><l n="1254"> nec minimam partem ex agris maeror is in urbem</l><l n="1255">confluxit, languens quem contulit agricolarum</l><l n="1256">copia conveniens ex omni morbida parte.</l><l n="1257">omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,</l><l n="1258">confertos ita acervatim mors accumulabat.</l><l n="1259">multa siti prostrata viam per proque voluta</l><l n="1260">corpora silanos ad aquarum strata iacebant</l><l n="1261">interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,</l><l n="1262">multaque per populi passim loca prompta viasque</l><l n="1263">languida semanimo cum corpore membra videres</l><l n="1264">horrida paedore et pannis cooperta perire,</l><l n="1265">corporis inluvie, pelli super ossibus una,</l><l n="1266">ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.</l><l n="1267">omnia denique sancta deum delubra replerat</l><l n="1268">corporibus mors exanimis onerataque passim</l><l n="1269">cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,</l><l n="1270">hospitibus loca quae complerant aedituentes.</l><l n="1271">nec iam religio divom nec numina magni</l><l n="1272">pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.</l><l n="1273">nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,</l><l n="1274">quo prius hic populus semper consuerat humari;</l><l n="1275">perturbatus enim totus trepidabat et unus</l><l n="1276">quisque suum pro re <del>cognatum</del> maestus humabat.</l><l n="1277">multaque <del>res</del> subita et paupertas horrida suasit;</l><l n="1278">namque suos consanguineos aliena rogorum</l><l n="1279">insuper extructa ingenti clamore locabant</l><l n="1280">subdebantque faces, multo cum sanguine saepe</l><l n="1281">rixantes, potius quam corpora desererentur,</l><l n="1282">inque aliis alium populum sepelire suorum</l><l n="1283">certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;</l><l n="1284">inde bonam partem in lectum maerore dabantur;</l><l n="1285">nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus</l><l n="1286">nec mors nec luctus temptaret tempore tali.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>