<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.97-6.266</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.97-6.266</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="97">propterea quia concurrunt sublime volantes</l><l n="98">aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.</l><l n="99">nec fit enim sonitus caeli de parte serena,</l><l n="100">verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,</l><l n="101">tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.</l><l n="102">praeterea neque tam condenso corpore nubes</l><l n="103">esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem</l><l n="104">tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;</l><l n="105">nam cadere aut bruto deberent pondere pressae</l><l n="106"> ut lapides, aut ut fumus constare nequirent</l><l n="107">nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.</l><l n="108">Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,</l><l n="109">carbasus ut quondam magnis intenta theatris</l><l n="110">dat crepitum malos inter iactata trabesque,</l><l n="111">inter dum perscissa furit petulantibus auris</l><l n="112">et fragilis <del>sonitus</del> chartarum commeditatur;</l><l n="113">id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,</l><l n="114">aut ubi suspensam vestem chartasque volantis</l><l n="115">verberibus venti versant planguntque per auras.</l><l n="116">fit quoque enim inter dum <del>ut</del> non tam concurrere nubes</l><l n="117">frontibus adversis possint quam de latere ire</l><l n="118">diverso motu radentes corpora tractim,</l><l n="119">aridus unde auris terget sonus ille diuque</l><l n="120">ducitur, exierunt donec regionibus artis.</l><milestone unit="card" n="121"/><l n="121">Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur</l><l n="122">omnia saepe gravi tremere et divolsa repente</l><l n="123">maxima dissiluisse capacis moenia mundi,</l><l n="124">cum subito validi venti conlecta procella</l><l n="125">nubibus intorsit sese conclusaque ibidem</l><l n="126">turbine versanti magis ac magis undique nubem</l><l n="127">cogit uti fiat spisso cava corpore circum,</l><l n="128">post ubi conminuit vis eius et impetus acer,</l><l n="129">tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.</l><l n="130">nec mirum, cum plena animae vensicula parva</l><l n="131">saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.</l><l n="132">Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,</l><l n="133">ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus</l><l n="134">nubila saepe modis multis atque aspera ferri;</l><l n="135">scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri</l><l n="136">perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.</l><l n="137">Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti</l><l n="138">perscindat nubem perfringens impete recto;</l><l n="139">nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,</l><l n="140">hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta</l><l n="141">arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.</l><l n="142">sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur</l><l n="143">dant in frangendo graviter; quod item fit in altis</l><l n="144">fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.</l><l n="145">Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens</l><l n="146">fulminis; haec multo si forte umore recepit</l><l n="147">ignem, continuo magno clamore trucidat;</l><l n="148">ut calidis candens ferrum e fornacibus olim</l><l n="149">stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.</l><l n="150">Aridior porro si nubes accipit ignem,</l><l n="151">uritur ingenti sonitu succensa repente,</l><l n="152">lauricomos ut si per montis flamma vagetur</l><l n="153">turbine ventorum comburens impete magno;</l><l n="154">nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus</l><l n="155">terribili sonitu flamma crepitante crematur.</l><l n="156">Denique saepe geli multus fragor atque ruina</l><l n="157">grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;</l><l n="158">ventus enim cum confercit, franguntur in artum</l><l n="159">concreti montes nimborum et grandine mixti.</l><milestone unit="card" n="160"/><l n="160">Fulgit item, nubes ignis cum semina multa</l><l n="161"> excussere suo concursu, ceu lapidem si</l><l n="162">percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen</l><l n="163">exilit et claras scintillas dissipat ignis.</l><l n="164">sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,</l><l n="165">fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris</l><l n="166">tardius adveniunt quam visum quae moveant res.</l><l n="167">id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem</l><l n="168">ancipiti videas ferro procul arboris auctum,</l><l n="169">ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris</l><l n="170">det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante</l><l n="171">quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni</l><l n="172">e simili causa, concursu natus eodem.</l><milestone unit="card" n="173"/><l n="173">Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt</l><l n="174">nubes et tremulo tempestas impete fulgit.</l><l n="175">ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem</l><l n="176">fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,</l><l n="177">mobilitate sua fervescit; ut omnia motu</l><l n="178">percalefacta vides ardescere, plumbea vero</l><l n="179">glans etiam longo cursu volvenda liquescit.</l><l n="180">ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,</l><l n="181">dissipat ardoris quasi per vim expressa repente</l><l n="182">semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;</l><l n="183">inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris</l><l n="184">quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.</l><l n="185">scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte</l><l n="186">extructis aliis alias super impete miro.</l><l n="187">ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus</l><l n="188">quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.</l><l n="189">contemplator enim, cum montibus adsimulata</l><l n="190">nubila portabunt venti transversa per auras,</l><l n="191">aut ubi per magnos montis cumulata videbis</l><l n="192">insuper esse aliis alia atque urguere superna</l><l n="193">in statione locata sepultis undique ventis;</l><l n="194">tum poteris magnas moles cognoscere eorum</l><l n="195">speluncasque vel ut saxis pendentibus structas</l><l n="196">cernere, quas venti cum tempestate coorta</l><l n="197">conplerunt, magno indignantur murmure clausi</l><l n="198">nubibus in caveisque ferarum more minantur,</l><l n="199">nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,</l><l n="200">quaerentesque viam circum versantur et ignis</l><l n="201">semina convolvunt <del>e</del> nubibus atque ita cogunt</l><l n="202">multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,</l><l n="203">donec divolsa fulserunt nube corusci.</l><milestone unit="card" n="204"/><l n="204">Hac etiam fit uti de causa mobilis ille</l><l n="205">devolet in terram liquidi color aureus ignis,</l><l n="206">semina quod nubes ipsas permulta necessust</l><l n="207">ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,</l><l n="208">flammeus <del>est</del> plerumque colos et splendidus ollis.</l><l n="209">quippe etenim solis de lumine multa necessest</l><l n="210">concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.</l><l n="211">hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum</l><l n="212">compressitque locum cogens, expressa profundunt</l><l n="213">semina, quae faciunt flammae fulgere colores.</l><l n="214">Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;</l><l n="215">nam cum ventus eas leviter diducit euntis</l><l n="216"> dissoluitque, cadant ingratius illa necessest</l><l n="217">semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro</l><l n="218">terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.</l><milestone unit="card" n="219"/><l n="219">Quod superest, <del>quali</del> natura praedita constent</l><l n="220">fulmina, declarant ictus et inusta vaporis</l><l n="221">signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;</l><l n="222">ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.</l><l n="223">praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum</l><l n="224">et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.</l><l n="225">hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem</l><l n="226">constituit natura minutis mobilibusque</l><l n="227">corporibus, cui nil omnino obsistere possit.</l><l n="228">transit enim validum fulmen per saepta domorum</l><l n="229">clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera</l><l n="230">et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.</l><l n="231">curat item vasis integris vina repente</l><l n="232">diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum</l><l n="233">conlaxat rareque facit lateramina vasis</l><l n="234">adveniens calor eius et insinuatus in ipsum</l><l n="235">mobiliter soluens differt primordia vini.</l><l n="236">quod solis vapor aetatem non posse videtur</l><l n="237">efficere usque adeo pollens fervore corusco.</l><l n="238">tanto mobilior vis et dominantior haec est.</l><l n="239">Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto</l><l n="240">fiant ut possint ictu discludere turris,</l><l n="241">disturbare domos, avellere tigna trabesque</l><l n="242">et monimenta virum commoliri atque ciere,</l><l n="243">exanimare homines, pecudes prosternere passim,</l><l n="244">cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,</l><l n="245">expediam neque <del>te</del> in promissis plura morabor.</l><milestone unit="card" n="246"/><l n="246">Fulmina gignier e crassis alteque putandumst</l><l n="247">nubibus extructis; nam caelo nulla sereno</l><l n="248">nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.</l><l n="249">nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;</l><l n="250">quod tunc per totum concrescunt <choice><reg>aeera</reg><orig>aeëra</orig></choice> nubes,</l><l n="251">undique uti tenebras omnis Acherunta reamur</l><l n="252">liquisse et magnas caeli complesse cavernas,</l><l n="253"><choice><reg>aeusque</reg><orig>æusque</orig></choice> adeo tetra nimborum nocte coorta</l><l n="254">inpendent atrae formidinis ora superne,<choice><reg>ae</reg><orig>æ</orig></choice></l><l n="255">cum commoliri tempestas fulmina coeptat.</l><l n="256">praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,</l><l n="257">ut picis e caelo demissum flumen, in undas</l><l n="258">sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram</l><l n="259">fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,</l><l n="260">ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,</l><l n="261">in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.</l><l n="262">sic igitur supera nostrum caput esse putandumst</l><l n="263">tempestatem altam; neque enim caligine tanta</l><l n="264">obruerent terras, nisi inaedificata superne</l><l n="265">multa forent multis exempto nubila sole;</l><l n="266">nec tanto possent venientes opprimere imbri,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>