<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.931-6.1108</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.931-6.1108</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="931">usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter</l><l n="932">fertur et in cunctas dimittitur undique partis</l><l n="933">nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,</l><l n="934">perpetuo quoniam sentimus et omnia semper</l><l n="935">cernere odorari licet et sentire sonare.</l><milestone unit="card" n="936"/><l n="936">Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res</l><l n="937">commemorare; quod in primo quoque carmine claret.</l><l n="938">quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res</l><l n="939">noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,</l><l n="940">qua de disserere adgredior, firmare necessest</l><l n="941">nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.</l><l n="942">principio fit ut in speluncis saxa superna</l><l n="943">sudent umore et guttis manantibus stillent.</l><l n="944">manat item nobis e toto corpore sudor,</l><l n="945">crescit barba pilique per omnia membra, per artus.</l><l n="946">diditur in venas cibus omnis, auget alitque</l><l n="947">corporis extremas quoque partis unguiculosque.</l><l n="948">frigus item transire per aes calidumque vaporem</l><l n="949">sentimus, sentimus item transire per aurum</l><l n="950">atque per argentum, cum pocula plena tenemus.</l><l n="951">denique per dissaepta domorum saxea voces</l><l n="952">pervolitant, permanat odor frigusque vaposque</l><l n="953">ignis, qui ferri quoque vim penetrare <choice><reg>sueevit</reg><orig>sueëvit</orig></choice>,</l><l n="954">denique qua circum caeli lorica <choice><reg>coeercet</reg><orig>coeërcet</orig></choice>,</l><l n="955">morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;</l><l n="956">et tempestate in terra caeloque coorta</l><l n="957">in caelum terrasque remotae iure facessunt;</l><l n="958">quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.</l><milestone unit="card" n="959"/><l n="959">Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur</l><l n="960">corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu</l><l n="961">atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.</l><l n="962">principio terram sol excoquit et facit are,</l><l n="963">at glaciem dissolvit et altis montibus altas</l><l n="964">extructas<del>que</del> nives radiis tabescere cogit;</l><l n="965">denique cera lique fit in eius posta vapore.</l><l n="966">ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,</l><l n="967">at coria et carnem trahit et conducit in unum.</l><l n="968">umor aquae porro ferrum condurat ab igni,</l><l n="969">at coria et carnem mollit durata calore.</l><l n="970">barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,</l><l n="971">effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;</l><l n="972">qua nihil est homini quod amarius fronde ac<del>ida</del> extet.</l><l n="973">denique amaracinum fugitat sus et timet omne</l><l n="974">unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;</l><l n="975">quod nos inter dum tam quam recreare videtur.</l><l n="976">at contra nobis caenum taeterrima cum sit</l><l n="977">spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,</l><l n="978">insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.</l><milestone unit="card" n="979"/><l n="979"> Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re</l><l n="980">adgredior, quod dicendum prius esse videtur.</l><l n="981">multa foramina cum variis sint reddita rebus,</l><l n="982">dissimili inter se natura praedita debent</l><l n="983">esse et habere suam naturam quaeque viasque.</l><l n="984">quippe etenim varii sensus animantibus insunt,</l><l n="985">quorum quisque suam proprie rem percipit in se;</l><l n="986">nam penetrare alio sonitus alioque saporem</l><l n="987">cernimus e sucis, alio nidoris odores.</l><l n="988"><del>scilicet id fieri cogit natura viarum</del></l><l n="989"><del>multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.</del></l><l n="990">praeterea manare aliud per saxa videtur,</l><l n="991">atque aliud lignis, aliud transire per aurum,</l><l n="992">argentoque foras aliud vitroque meare;</l><l n="993">nam fluere hac species, illac calor ire videtur,</l><l n="994">atque aliis aliud citius transmittere eadem.</l><l n="995">scilicet id fieri cogit natura viarum</l><l n="996">multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,</l><l n="997">propter dissimilem naturam textaque rerum.</l><l n="998">Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata</l><l n="999">omnia constiterint nobis praeposta parata,</l><l n="1000">quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis</l><l n="1001">causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.</l><milestone unit="card" n="1002"/><l n="1002">Principio fluere e lapide hoc permulta necessest</l><l n="1003">semina sive aestum, qui discutit <choice><reg>aeera</reg><orig>aeëra</orig></choice> plagis,</l><l n="1004">inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.</l><l n="1005">hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit</l><l n="1006">in medio locus, extemplo primordia ferri</l><l n="1007">in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque</l><l n="1008">anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.</l><l n="1009">nec res ulla magis primoribus ex elementis</l><l n="1010">indupedita suis arte conexa cohaeret</l><l n="1011">quam validi ferri natura et frigidus horror.</l><l n="1012">quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,</l><l n="1013">corpora si nequeunt e ferro plura coorta</l><l n="1014">in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;</l><l n="1015">quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum</l><l n="1016">iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.</l><l n="1017">hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit</l><l n="1018">cumque locus, sive e transverso sive superne,</l><l n="1019">corpora continuo in vacuum vicina feruntur;</l><l n="1020">quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa</l><l n="1021">sponte sua sursum possunt consurgere in auras.</l><l n="1022">huc accedit item, quare queat id magis esse,</l><l n="1023">haec quoque res adiumento motuque iuvatur,</l><l n="1024">quod, simul a fronte est anelli rarior <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice></l><l n="1025">factus inanitusque locus magis ac vacuatus,</l><l n="1026">continuo fit uti qui post est cumque locatus</l><l n="1027"><choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice> a tergo quasi provehat atque propellat.</l><l n="1028">semper enim circum positus res verberat <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>;</l><l n="1029">sed tali fit uti propellat tempore ferrum,</l><l n="1030">parte quod ex una spatium vacat et capit in se.</l><l n="1031">hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri</l><l n="1032">parvas ad partis subtiliter insinuatus</l><l n="1033">trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.</l><l n="1034"> denique res omnes debent in corpore habere</l><l n="1035"><choice><reg>aeera</reg><orig>aeëra</orig></choice>, quandoquidem raro sunt corpore et <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice></l><l n="1036">omnibus est rebus circum datus adpositusque.</l><l n="1037">hic igitur, penitus qui in ferrost abditus <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>,</l><l n="1038">sollicito motu semper iactatur eoque</l><l n="1039">verberat anellum dubio procul et ciet intus,</l><l n="1040">scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit</l><l n="1041">iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.</l><milestone unit="card" n="1042"/><l n="1042">Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat</l><l n="1043">inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.</l><l n="1044">exultare etiam Samothracia ferrea vidi</l><l n="1045">et ramenta simul ferri furere intus ahenis</l><l n="1046">in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;</l><l n="1047">usque adeo fugere a saxo gestire videtur.</l><l n="1048">aere interposito discordia tanta creatur</l><l n="1049">propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris</l><l n="1050">praecepit ferrique vias possedit apertas,</l><l n="1051">posterior lapidis venit aestus et omnia plena</l><l n="1052">invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;</l><l n="1053">cogitur offensare igitur pulsareque fluctu</l><l n="1054">ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se</l><l n="1055">atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.</l><l n="1056">Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus</l><l n="1057">non valet e lapide hoc alias impellere item res.</l><l n="1058">pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;</l><l n="1059">at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus</l><l n="1060">pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,</l><l n="1061">lignea materies in quo genere esse videtur.</l><l n="1062">interutrasque igitur ferri natura locata</l><l n="1063">aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,</l><l n="1064">inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.</l><milestone unit="card" n="1065"/><l n="1065">nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,</l><l n="1066">ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,</l><l n="1067">quae memorare queam inter se singlariter apta.</l><l n="1068">saxa vides primum sola colescere calce.</l><l n="1069">glutine materies taurino iungitur una,</l><l n="1070">ut vitio venae tabularum saepius hiscant</l><l n="1071">quam laxare queant compages taurea vincla.</l><l n="1072">vitigeni latices aquai fontibus audent</l><l n="1073">misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.</l><l n="1074">purpureusque colos conchyli iungitur uno</l><l n="1075">corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,</l><l n="1076">non si Neptuni fluctu renovare operam des,</l><l n="1077">non mare si totum velit eluere omnibus undis.</l><l n="1078">denique res auro non aurum copulat una,</l><l n="1079">aerique <del>aes</del> plumbo fit uti iungatur ab albo?</l><l n="1080">cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?</l><l n="1081">nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam</l><l n="1082">nec me tam multam hic operam consumere par est,</l><l n="1083">sed breviter paucis praestat comprendere multa.</l><l n="1084">quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,</l><l n="1085">ut cava conveniant plenis haec illius illa</l><l n="1086">huiusque inter se, iunctura haec optima constat.</l><l n="1087">est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata</l><l n="1088">inter se quaedam possint coplata teneri;</l><l n="1089"> quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.</l><milestone unit="card" n="1090"/><l n="1090">Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente</l><l n="1091">mortiferam possit cladem conflare coorta</l><l n="1092">morbida vis hominum generi pecudumque catervis,</l><l n="1093">expediam, primum multarum semina rerum</l><l n="1094">esse supra docui quae sint vitalia nobis,</l><l n="1095">et contra quae sint morbo mortique necessest</l><l n="1096">multa volare; ea cum casu sunt forte coorta</l><l n="1097">et perturbarunt caelum, fit morbidus <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="1098">atque ea vis omnis morborum pestilitasque</l><l n="1099">aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne</l><l n="1100">per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta</l><l n="1101">de terra surgunt, ubi putorem umida nactast</l><l n="1102">intempestivis pluviisque et solibus icta.</l><l n="1103">nonne vides etiam caeli novitate et aquarum</l><l n="1104">temptari procul a patria qui cumque domoque</l><l n="1105">adveniunt ideo quia longe discrepitant res?</l><l n="1106">nam quid Brittannis caelum differre putamus,</l><l n="1107">et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,</l><l n="1108">quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>