<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.892-6.970</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.892-6.970</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="892">et multis aliis praebet regionibus aequor</l><l n="893">utilitatem opportunam sitientibus nautis,</l><l n="894">quod dulcis inter salsas intervomit undas.</l><l n="895">sic igitur per eum possunt erumpere fontem</l><l n="896">et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum</l><l n="897">conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,</l><l n="898">ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se</l><l n="899">semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.</l><l n="900">nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum</l><l n="901">nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante</l><l n="902">quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?</l><l n="903">multaque praeterea prius ipso tacta vapore</l><l n="904">eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.</l><l n="905">hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.</l><milestone unit="card" n="906"/><l n="906">Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat</l><l n="907">naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,</l><l n="908">quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,</l><l n="909">Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.</l><l n="910">hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam</l><l n="911">saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.</l><l n="912">quinque etenim licet inter dum pluresque videre</l><l n="913">ordine demisso levibus iactarier auris,</l><l n="914">unus ubi ex uno dependet supter adhaerens</l><l n="915">ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;</l><l n="916">usque adeo permananter vis pervalet eius.</l><l n="917">Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam</l><l n="918">ipsius rei rationem reddere possis,</l><l n="919">et nimium longis ambagibus est adeundum;</l><l n="920">quo magis attentas auris animumque reposco.</l><l n="921">Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,</l><l n="922">perpetuo fluere ac mitti spargique necessest</l><l n="923">corpora quae feriant oculos visumque lacessant.</l><l n="924"> perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;</l><l n="925">frigus ut <del>a</del> fluviis, calor a sole, aestus ab undis</l><l n="926">aequoris, exesor moerorum, litora propter;</l><l n="927">nec varii cessant sonitus manare per auras;</l><l n="928">denique in os salsi venit umor saepe saporis,</l><l n="929">cum mare versamur propter, dilutaque contra</l><l n="930">cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.</l><l n="931">usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter</l><l n="932">fertur et in cunctas dimittitur undique partis</l><l n="933">nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,</l><l n="934">perpetuo quoniam sentimus et omnia semper</l><l n="935">cernere odorari licet et sentire sonare.</l><milestone unit="card" n="936"/><l n="936">Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res</l><l n="937">commemorare; quod in primo quoque carmine claret.</l><l n="938">quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res</l><l n="939">noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,</l><l n="940">qua de disserere adgredior, firmare necessest</l><l n="941">nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.</l><l n="942">principio fit ut in speluncis saxa superna</l><l n="943">sudent umore et guttis manantibus stillent.</l><l n="944">manat item nobis e toto corpore sudor,</l><l n="945">crescit barba pilique per omnia membra, per artus.</l><l n="946">diditur in venas cibus omnis, auget alitque</l><l n="947">corporis extremas quoque partis unguiculosque.</l><l n="948">frigus item transire per aes calidumque vaporem</l><l n="949">sentimus, sentimus item transire per aurum</l><l n="950">atque per argentum, cum pocula plena tenemus.</l><l n="951">denique per dissaepta domorum saxea voces</l><l n="952">pervolitant, permanat odor frigusque vaposque</l><l n="953">ignis, qui ferri quoque vim penetrare <choice><reg>sueevit</reg><orig>sueëvit</orig></choice>,</l><l n="954">denique qua circum caeli lorica <choice><reg>coeercet</reg><orig>coeërcet</orig></choice>,</l><l n="955">morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;</l><l n="956">et tempestate in terra caeloque coorta</l><l n="957">in caelum terrasque remotae iure facessunt;</l><l n="958">quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.</l><milestone unit="card" n="959"/><l n="959">Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur</l><l n="960">corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu</l><l n="961">atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.</l><l n="962">principio terram sol excoquit et facit are,</l><l n="963">at glaciem dissolvit et altis montibus altas</l><l n="964">extructas<del>que</del> nives radiis tabescere cogit;</l><l n="965">denique cera lique fit in eius posta vapore.</l><l n="966">ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,</l><l n="967">at coria et carnem trahit et conducit in unum.</l><l n="968">umor aquae porro ferrum condurat ab igni,</l><l n="969">at coria et carnem mollit durata calore.</l><l n="970">barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>