<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.707-6.996</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.707-6.996</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="707">conveniat leti, dicatur ut illius una;</l><l n="708">nam <del>ne</del>que eum ferro nec frigore vincere possis</l><l n="709">interiisse neque a morbo neque forte veneno,</l><l n="710">verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei</l><l n="711">scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.</l><l n="712">Nilus in aestatem crescit campisque redundat</l><l n="713">unicus in terris, Aegypti totius amnis.</l><l n="714">is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,</l><l n="715">aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,</l><l n="716">anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,</l><l n="717">et contra fluvium flantes remorantur et undas</l><l n="718">cogentes sursus replent coguntque manere.</l><l n="719">nam dubio procul haec adverso flabra feruntur</l><l n="720">flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;</l><l n="721">ille ex aestifera parti venit amnis ab austro</l><l n="722">inter nigra virum percocto saecla colore</l><l n="723">exoriens penitus media ab regione diei.</l><l n="724">est quoque uti possit magnus congestus harenae</l><l n="725">fluctibus adversis oppilare ostia contra,</l><l n="726">cum mare permotum ventis ruit intus harenam;</l><l n="727">quo fit uti pacto liber minus exitus amnis</l><l n="728">et proclivis item fiat minus impetus undis.</l><l n="729">fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei</l><l n="730">tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum</l><l n="731">nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.</l><l n="732">scilicet, ad mediam regionem eiecta diei</l><l n="733">cum convenerunt, ibi ad altos denique montis</l><l n="734">contrusae nubes coguntur vique premuntur.</l><l n="735">forsitan Aethiopum penitus de montibus altis</l><l n="736">crescat, ubi in campos albas descendere ningues</l><l n="737">tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.</l><milestone unit="card" n="738"/><l n="738">Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,</l><l n="739">expediam, quali natura praedita constent.</l><l n="740">principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re</l><l n="741">inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,</l><l n="742">e regione ea quod loca cum venere volantes,</l><l n="743">remigii oblitae pennarum vela remittunt</l><l n="744">praecipitesque cadunt molli cervice profusae</l><l n="745">in terram, si forte ita fert natura locorum,</l><l n="746">aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.</l><l n="747">is locus est Cumas aput, acri sulpure montis</l><l n="748">oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.</l><l n="749">est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso</l><l n="750">vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,</l><l n="751">quo numquam pennis appellunt corpora raucae</l><l n="752">cornices, non cum fumant altaria donis;</l><l n="753">usque adeo fugitant non iras Palladis acris</l><l n="754">pervigili causa, Graium ut cecinere <choice><reg>poeetae</reg><orig>poeëtae</orig></choice>,</l><l n="755">sed natura loci opus efficit ipsa suapte.</l><l n="756">in Syria quoque fertur item locus esse videri,</l><l n="757">quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum</l><l n="758">intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,</l><l n="759">manibus ut si sint divis mactata repente.</l><l n="760"> omnia quae naturali ratione geruntur,</l><l n="761">et quibus e fiant causis apparet origo;</l><l n="762">ianua ne pote eis Orci regionibus esse</l><l n="763">credatur, post hinc animas Acheruntis in oras</l><l n="764">ducere forte deos manis inferne reamur,</l><l n="765">naribus alipedes ut cervi saepe putantur</l><l n="766">ducere de latebris serpentia saecla ferarum.</l><l n="767">quod procul a vera quam sit ratione repulsum</l><l n="768">percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.</l><milestone unit="card" n="769"/><l n="769">Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,</l><l n="770">in terra cuiusque modi rerum esse figuras;</l><l n="771">multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos</l><l n="772">incutere et mortem quae possint adcelerare.</l><l n="773">et magis esse aliis alias animantibus aptas</l><l n="774">res ad vitai rationem ostendimus ante</l><l n="775">propter dissimilem naturam dissimilisque</l><l n="776">texturas inter sese primasque figuras.</l><l n="777">multa meant inimica per auris, multa per ipsas</l><l n="778">insinuant naris infesta atque aspera tactu,</l><l n="779">nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem</l><l n="780">aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.</l><l n="781">Deinde videre licet quam multae sint homini res</l><l n="782">acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;</l><l n="783">arboribus primum certis gravis umbra tributa</l><l n="784">usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,</l><l n="785">siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.</l><l n="786">est etiam magnis Heliconis montibus arbos</l><l n="787">floris odore hominem taetro consueta necare.</l><l n="788">scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,</l><l n="789">multa modis multis multarum semina rerum</l><l n="790">quod permixta gerit tellus discretaque tradit.</l><l n="791">nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri</l><l n="792">nidore offendit nares, consopit ibidem,</l><l n="793">concidere et spumas qui morbo mittere suevit.</l><l n="794">castoreoque gravi mulier sopita recumbit,</l><l n="795">et manibus nitidum teneris opus effluit ei,</l><l n="796">tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.</l><l n="797">multaque praeterea languentia membra per artus</l><l n="798">solvunt atque animam labefactant sedibus intus.</l><l n="799">denique si calidis etiam cunctere lavabris</l><l n="800">plenior et lueris, solio ferventis aquai</l><l n="801">quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!</l><l n="802">carbonumque gravis vis atque odor insinuatur</l><l n="803">quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!</l><l n="804">at cum membra domans percepit fervida febris,</l><l n="805">tum fit odor vini plagae mactabilis instar.</l><l n="806">nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa</l><l n="807">gignier et taetro concrescere odore bitumen,</l><l n="808">denique ubi argenti venas aurique secuntur,</l><l n="809">terrai penitus scrutantes abdita ferro,</l><l n="810">qualis expiret Scaptensula subter odores?</l><l n="811">quidve mali fit ut exalent aurata metalla!</l><l n="812">quas hominum reddunt facies qualisque colores!</l><l n="813">nonne vides audisve perire in tempore parvo</l><l n="814">quam soleant et quam vitai copia desit,</l><l n="815"> quos opere in tali cohibet vis magna necessis?</l><l n="816">hos igitur tellus omnis exaestuat aestus</l><l n="817">expiratque foras in apertum promptaque caeli.</l><milestone unit="card" n="818"/><l n="818">Sic et Averna loca alitibus summittere debent</l><l n="819">mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,</l><l n="820">ut spatium caeli quadam de parte venenet;</l><l n="821">quo simul ac primum pennis delata sit ales,</l><l n="822">impediatur ibi caeco correpta veneno,</l><l n="823">ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.</l><l n="824">quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus</l><l n="825">reliquias vitae membris ex omnibus aufert.</l><l n="826">quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;</l><l n="827">posterius fit uti. cum iam cecidere veneni</l><l n="828">in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,</l><l n="829">propterea quod magna mali fit copia circum.</l><l n="830">Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni</l><l n="831"><choice><reg>aeera</reg><orig>aeëra</orig></choice>, qui inter avis cumquest terramque locatus.</l><l n="832">discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.</l><l n="833">cuius ubi e regione loci venere volantis,</l><l n="834">claudicat extemplo pinnarum nisus inanis</l><l n="835">et conamen utrimque alarum proditur omne.</l><l n="836">hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,</l><l n="837">scilicet in terram delabi pondere cogit</l><l n="838">natura, et vacuum prope iam per inane iacentes</l><l n="839">dispergunt animas per caulas corporis omnis.</l><l><gap reason="lost"/></l><milestone unit="card" n="840"/><l n="840">frigidior porro in puteis aestate fit umor,</l><l n="841">arescit quia terra calore et semina si qua</l><l n="842">forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.</l><l n="843">quo magis est igitur tellus effeta calore,</l><l n="844">fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.</l><l n="845">frigore cum premitur porro omnis terra coitque</l><l n="846">et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo</l><l n="847">exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.</l><l n="848">Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna</l><l n="849">frigidus et calidus nocturno tempore fertur.</l><l n="850">hunc homines fontem nimis admirantur et acri</l><l n="851">sole putant subter terras fervescere partim,</l><l n="852">nox ubi terribili terras caligine texit.</l><l n="853">quod nimis a verast longe ratione remotum.</l><l n="854">quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai</l><l n="855">non quierit calidum supera de reddere parte,</l><l n="856">cum superum lumen tanto fervore fruatur,</l><l n="857">qui queat hic supter tam crasso corpore terram</l><l n="858">perquoquere umorem et calido focilare vapore?</l><l n="859">praesertim cum vix possit per saepta domorum</l><l n="860">insinuare suum radiis ardentibus aestum.</l><l n="861">quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod</l><l n="862">rara tenet circum fontem quam cetera tellus</l><l n="863">multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.</l><l n="864">hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,</l><l n="865">extemplo penitus frigescit terra coitque.</l><l n="866">hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,</l><l n="867">exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,</l><l n="868">quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.</l><l n="869"> inde ubi sol radiis terram dimovit obortus</l><l n="870">et rare fecit calido miscente vapore,</l><l n="871">rursus in antiquas redeunt primordia sedes</l><l n="872">ignis et in terram cedit calor omnis aquai.</l><l n="873">frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.</l><l n="874">praeterea solis radiis iactatur aquai</l><l n="875">umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;</l><l n="876">propterea fit uti quae semina cumque habet ignis</l><l n="877">dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,</l><l n="878">mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.</l><milestone unit="card" n="879"/><l n="879">Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe</l><l n="880">stuppa iacit flammam concepto protinus igni,</l><l n="881">taedaque consimili ratione accensa per undas</l><l n="882">conlucet, quo cumque natans impellitur auris.</l><l n="883">ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis</l><l n="884">semina de terraque necessest funditus ipsa</l><l n="885">ignis corpora per totum consurgere fontem</l><l n="886">et simul exspirare foras exireque in auras,</l><l n="887">non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;</l><l n="888">praeterea dispersa foras erumpere cogit</l><l n="889">vis per aquam subito sursumque ea conciliari.</l><l n="890">quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai</l><l n="891">qui scatit et salsas circum se dimovet undas;</l><l n="892">et multis aliis praebet regionibus aequor</l><l n="893">utilitatem opportunam sitientibus nautis,</l><l n="894">quod dulcis inter salsas intervomit undas.</l><l n="895">sic igitur per eum possunt erumpere fontem</l><l n="896">et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum</l><l n="897">conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,</l><l n="898">ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se</l><l n="899">semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.</l><l n="900">nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum</l><l n="901">nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante</l><l n="902">quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?</l><l n="903">multaque praeterea prius ipso tacta vapore</l><l n="904">eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.</l><l n="905">hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.</l><milestone unit="card" n="906"/><l n="906">Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat</l><l n="907">naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,</l><l n="908">quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,</l><l n="909">Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.</l><l n="910">hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam</l><l n="911">saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.</l><l n="912">quinque etenim licet inter dum pluresque videre</l><l n="913">ordine demisso levibus iactarier auris,</l><l n="914">unus ubi ex uno dependet supter adhaerens</l><l n="915">ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;</l><l n="916">usque adeo permananter vis pervalet eius.</l><l n="917">Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam</l><l n="918">ipsius rei rationem reddere possis,</l><l n="919">et nimium longis ambagibus est adeundum;</l><l n="920">quo magis attentas auris animumque reposco.</l><l n="921">Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,</l><l n="922">perpetuo fluere ac mitti spargique necessest</l><l n="923">corpora quae feriant oculos visumque lacessant.</l><l n="924"> perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;</l><l n="925">frigus ut <del>a</del> fluviis, calor a sole, aestus ab undis</l><l n="926">aequoris, exesor moerorum, litora propter;</l><l n="927">nec varii cessant sonitus manare per auras;</l><l n="928">denique in os salsi venit umor saepe saporis,</l><l n="929">cum mare versamur propter, dilutaque contra</l><l n="930">cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.</l><l n="931">usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter</l><l n="932">fertur et in cunctas dimittitur undique partis</l><l n="933">nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,</l><l n="934">perpetuo quoniam sentimus et omnia semper</l><l n="935">cernere odorari licet et sentire sonare.</l><milestone unit="card" n="936"/><l n="936">Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res</l><l n="937">commemorare; quod in primo quoque carmine claret.</l><l n="938">quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res</l><l n="939">noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,</l><l n="940">qua de disserere adgredior, firmare necessest</l><l n="941">nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.</l><l n="942">principio fit ut in speluncis saxa superna</l><l n="943">sudent umore et guttis manantibus stillent.</l><l n="944">manat item nobis e toto corpore sudor,</l><l n="945">crescit barba pilique per omnia membra, per artus.</l><l n="946">diditur in venas cibus omnis, auget alitque</l><l n="947">corporis extremas quoque partis unguiculosque.</l><l n="948">frigus item transire per aes calidumque vaporem</l><l n="949">sentimus, sentimus item transire per aurum</l><l n="950">atque per argentum, cum pocula plena tenemus.</l><l n="951">denique per dissaepta domorum saxea voces</l><l n="952">pervolitant, permanat odor frigusque vaposque</l><l n="953">ignis, qui ferri quoque vim penetrare <choice><reg>sueevit</reg><orig>sueëvit</orig></choice>,</l><l n="954">denique qua circum caeli lorica <choice><reg>coeercet</reg><orig>coeërcet</orig></choice>,</l><l n="955">morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;</l><l n="956">et tempestate in terra caeloque coorta</l><l n="957">in caelum terrasque remotae iure facessunt;</l><l n="958">quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.</l><milestone unit="card" n="959"/><l n="959">Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur</l><l n="960">corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu</l><l n="961">atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.</l><l n="962">principio terram sol excoquit et facit are,</l><l n="963">at glaciem dissolvit et altis montibus altas</l><l n="964">extructas<del>que</del> nives radiis tabescere cogit;</l><l n="965">denique cera lique fit in eius posta vapore.</l><l n="966">ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,</l><l n="967">at coria et carnem trahit et conducit in unum.</l><l n="968">umor aquae porro ferrum condurat ab igni,</l><l n="969">at coria et carnem mollit durata calore.</l><l n="970">barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,</l><l n="971">effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;</l><l n="972">qua nihil est homini quod amarius fronde ac<del>ida</del> extet.</l><l n="973">denique amaracinum fugitat sus et timet omne</l><l n="974">unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;</l><l n="975">quod nos inter dum tam quam recreare videtur.</l><l n="976">at contra nobis caenum taeterrima cum sit</l><l n="977">spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,</l><l n="978">insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.</l><milestone unit="card" n="979"/><l n="979"> Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re</l><l n="980">adgredior, quod dicendum prius esse videtur.</l><l n="981">multa foramina cum variis sint reddita rebus,</l><l n="982">dissimili inter se natura praedita debent</l><l n="983">esse et habere suam naturam quaeque viasque.</l><l n="984">quippe etenim varii sensus animantibus insunt,</l><l n="985">quorum quisque suam proprie rem percipit in se;</l><l n="986">nam penetrare alio sonitus alioque saporem</l><l n="987">cernimus e sucis, alio nidoris odores.</l><l n="988"><del>scilicet id fieri cogit natura viarum</del></l><l n="989"><del>multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.</del></l><l n="990">praeterea manare aliud per saxa videtur,</l><l n="991">atque aliud lignis, aliud transire per aurum,</l><l n="992">argentoque foras aliud vitroque meare;</l><l n="993">nam fluere hac species, illac calor ire videtur,</l><l n="994">atque aliis aliud citius transmittere eadem.</l><l n="995">scilicet id fieri cogit natura viarum</l><l n="996">multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>