<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.699-6.740</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.699-6.740</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="699">atque efflare foras ideoque extollere flammam</l><l n="700">saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.</l><l n="701">in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi</l><l n="702">nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.</l><milestone unit="card" n="703"/><l n="703">Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam</l><l n="704">non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;</l><l n="705"> corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere</l><l n="706">conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas</l><l n="707">conveniat leti, dicatur ut illius una;</l><l n="708">nam <del>ne</del>que eum ferro nec frigore vincere possis</l><l n="709">interiisse neque a morbo neque forte veneno,</l><l n="710">verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei</l><l n="711">scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.</l><l n="712">Nilus in aestatem crescit campisque redundat</l><l n="713">unicus in terris, Aegypti totius amnis.</l><l n="714">is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,</l><l n="715">aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,</l><l n="716">anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,</l><l n="717">et contra fluvium flantes remorantur et undas</l><l n="718">cogentes sursus replent coguntque manere.</l><l n="719">nam dubio procul haec adverso flabra feruntur</l><l n="720">flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;</l><l n="721">ille ex aestifera parti venit amnis ab austro</l><l n="722">inter nigra virum percocto saecla colore</l><l n="723">exoriens penitus media ab regione diei.</l><l n="724">est quoque uti possit magnus congestus harenae</l><l n="725">fluctibus adversis oppilare ostia contra,</l><l n="726">cum mare permotum ventis ruit intus harenam;</l><l n="727">quo fit uti pacto liber minus exitus amnis</l><l n="728">et proclivis item fiat minus impetus undis.</l><l n="729">fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei</l><l n="730">tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum</l><l n="731">nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.</l><l n="732">scilicet, ad mediam regionem eiecta diei</l><l n="733">cum convenerunt, ibi ad altos denique montis</l><l n="734">contrusae nubes coguntur vique premuntur.</l><l n="735">forsitan Aethiopum penitus de montibus altis</l><l n="736">crescat, ubi in campos albas descendere ningues</l><l n="737">tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.</l><milestone unit="card" n="738"/><l n="738">Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,</l><l n="739">expediam, quali natura praedita constent.</l><l n="740">principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>