<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.69-6.110</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.69-6.110</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="69">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="70">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;</l><l n="71">quo magis errantes caeca ratione feruntur.</l><l n="72">quae nisi respuis ex animo longeque remittis</l><l n="73">dis indigna putare alienaque pacis eorum,</l><l n="74">delibata deum per te tibi numina sancta</l><l n="75">saepe oberunt; non quo violari summa deum vis</l><l n="76">possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,</l><l n="77">sed quia tute tibi placida cum pace quietos</l><l n="78">constitues magnos irarum volvere fluctus,</l><l n="79">nec delubra deum placido cum pectore adibis,</l><l n="80">nec de corpore quae sancto simulacra feruntur</l><l n="81">in mentes hominum divinae nuntia formae,</l><l n="82">suscipere haec animi tranquilla pace valebis.</l><l n="83">inde videre licet qualis iam vita sequatur.</l><l n="84">quam quidem ut a nobis ratio verissima longe</l><l n="85">reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,</l><l n="86">multa tamen restant et sunt ornanda politis</l><l n="87">versibus; est ratio caeli<add>QUE igni</add>sque tenenda,</l><l n="88">sunt tempestates et fulmina clara canenda,</l><l n="89">quid faciant et qua de causa cumque ferantur;</l><l n="90">ne trepides caeli divisis partibus amens,</l><l n="91">unde volans ignis pervenerit aut in utram se</l><l n="92">verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta</l><l n="93">insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.</l><l n="94"><del>quorum operum causas nulla ratione videre</del></l><l n="95"><del>possunt ac fieri divino numine rentur.</del></l><milestone unit="card" n="96"/><l n="96">Principio tonitru quatiuntur caerula caeli</l><l n="97">propterea quia concurrunt sublime volantes</l><l n="98">aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.</l><l n="99">nec fit enim sonitus caeli de parte serena,</l><l n="100">verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,</l><l n="101">tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.</l><l n="102">praeterea neque tam condenso corpore nubes</l><l n="103">esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem</l><l n="104">tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;</l><l n="105">nam cadere aut bruto deberent pondere pressae</l><l n="106"> ut lapides, aut ut fumus constare nequirent</l><l n="107">nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.</l><l n="108">Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,</l><l n="109">carbasus ut quondam magnis intenta theatris</l><l n="110">dat crepitum malos inter iactata trabesque,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>