<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.639-6.719</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.639-6.719</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="639">Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae</l><l n="640">expirent ignes inter dum turbine tanto,</l><l n="641">expediam; neque enim mediocri clade coorta</l><l n="642">flammae tempestas Siculum dominata per agros</l><l n="643">finitimis ad se convertit gentibus ora,</l><l n="644">fumida cum caeli scintillare omnia templa</l><l n="645">cernentes pavida complebant pectora cura,</l><l n="646">quid moliretur rerum natura novarum.</l><l n="647">Hisce tibi in rebus latest alteque videndum</l><l n="648">et longe cunctas in partis dispiciendum,</l><l n="649">ut reminiscaris summam rerum esse profundam</l><l n="650">et videas caelum summai totius unum</l><l n="651"> quam sit parvula pars et quam multesima constet</l><l n="652">nec tota pars, homo terrai quota totius unus.</l><l n="653">quod bene propositum si plane contueare</l><l n="654">ac videas plane, mirari multa relinquas.</l><l n="655">numquis enim nostrum miratur, siquis in artus</l><l n="656">accepit calido febrim fervore coortam</l><l n="657">aut alium quemvis morbi per membra dolorem?</l><l n="658">opturgescit enim subito pes, arripit acer</l><l n="659">saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,</l><l n="660">existit sacer ignis et urit corpore serpens</l><l n="661">quam cumque arripuit partem repitque per artus,</l><l n="662">ni mirum quia sunt multarum semina rerum</l><l n="663">et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,</l><l n="664">unde queat vis immensi procrescere morbi.</l><l n="665">sic igitur toti caelo terraeque putandumst</l><l n="666">ex infinito satis omnia suppeditare,</l><l n="667">unde repente queat tellus concussa moveri</l><l n="668">perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,</l><l n="669">ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;</l><l n="670">id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa</l><l n="671">et tempestates pluviae graviore coortu</l><l n="672">sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.</l><l n="673">'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'</l><l n="674">scilicet et fluvius qui visus maximus ei,</l><l n="675">qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens</l><l n="676">arbor homoque videtur et omnia de genere omni</l><l n="677">maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,</l><l n="678">cum tamen omnia cum caelo terraque marique</l><l n="679">nil sint ad summam summai totius omnem.</l><milestone unit="card" n="680"/><l n="680">Nunc tamen illa modis quibus inritata repente</l><l n="681">flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,</l><l n="682">expediam. primum totius subcava montis</l><l n="683">est natura fere silicum suffulta cavernis.</l><l n="684">omnibus est porro in speluncis ventus et <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="685">ventus enim fit, ubi est agitando percitus <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="686">hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum</l><l n="687">saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis</l><l n="688">excussit calidum flammis velocibus ignem,</l><l n="689">tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.</l><l n="690">fert itaque ardorem longe longeque favillam</l><l n="691">differt et crassa volvit caligine fumum</l><l n="692">extruditque simul mirando pondere saxa;</l><l n="693">ne dubites quin haec animai turbida sit vis.</l><l n="694">praeterea magna ex parti mare montis ad eius</l><l n="695">radices frangit fluctus aestumque resolvit.</l><l n="696">ex hoc usque mari speluncae montis ad altas</l><l n="697">perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="698">et penetrare mari penitus res cogit aperto</l><l n="699">atque efflare foras ideoque extollere flammam</l><l n="700">saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.</l><l n="701">in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi</l><l n="702">nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.</l><milestone unit="card" n="703"/><l n="703">Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam</l><l n="704">non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;</l><l n="705"> corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere</l><l n="706">conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas</l><l n="707">conveniat leti, dicatur ut illius una;</l><l n="708">nam <del>ne</del>que eum ferro nec frigore vincere possis</l><l n="709">interiisse neque a morbo neque forte veneno,</l><l n="710">verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei</l><l n="711">scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.</l><l n="712">Nilus in aestatem crescit campisque redundat</l><l n="713">unicus in terris, Aegypti totius amnis.</l><l n="714">is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,</l><l n="715">aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,</l><l n="716">anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,</l><l n="717">et contra fluvium flantes remorantur et undas</l><l n="718">cogentes sursus replent coguntque manere.</l><l n="719">nam dubio procul haec adverso flabra feruntur</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>