<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.575-6.752</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.575-6.752</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="575">hac igitur ratione vacillant omnia tecta,</l><l n="576">summa magis mediis, media imis, ima perhilum.</l><milestone unit="card" n="577"/><l n="577">Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.</l><l n="578">ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam</l><l n="579">aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta</l><l n="580">in loca se cava terrai coniecit ibique</l><l n="581">speluncas inter magnas fremit ante tumultu</l><l n="582">versabunda<add>QUE</add> portatur, post incita cum vis</l><l n="583">exagitata foras erumpitur et simul altam</l><l n="584">diffindens terram magnum concinnat hiatum.</l><l n="585">in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi</l><l n="586">in Peloponneso, quas exitus hic animai</l><l n="587">disturbat urbes et terrae motus obortus.</l><l n="588">multaque praeterea ceciderunt moenia magnis</l><l n="589">motibus in terris et multae per mare pessum</l><l n="590">subsedere suis pariter cum civibus urbes.</l><l n="591">quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai</l><l n="592">et fera vis venti per crebra foramina terrae</l><l n="593">dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;</l><l n="594">frigus uti nostros penitus cum venit in artus,</l><l n="595">concutit invitos cogens tremere atque movere.</l><l n="596">ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,</l><l n="597"> tecta superne timent, metuunt inferne cavernas</l><l n="598">terrai ne dissoluat natura repente,</l><l n="599">neu distracta suum late dispandat hiatum</l><l n="600">idque suis confusa velit complere ruinis.</l><l n="601">proinde licet quamvis caelum terramque reantur</l><l n="602">incorrupta fore aeternae mandata saluti:</l><l n="603">et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli</l><l n="604">subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,</l><l n="605">ne pedibus raptim tellus subtracta feratur</l><l n="606">in barathrum rerumque sequatur prodita summa</l><l n="607">funditus et fiat mundi confusa ruina.</l><l><gap reason="lost"/></l><milestone unit="card" n="608"/><l n="608">Principio mare mirantur non reddere maius</l><l n="609">naturam, quo sit tantus decursus aquarum,</l><l n="610">omnia quo veniant ex omni flumina parte.</l><l n="611">adde vagos imbris tempestatesque volantes,</l><l n="612">omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;</l><l n="613">adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam</l><l n="614">guttai vix instar erunt unius adaugmen;</l><l n="615">quo minus est mirum mare non augescere magnum.</l><l n="616">Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.</l><l n="617">quippe videmus enim vestis umore madentis</l><l n="618">exsiccare suis radiis ardentibus solem;</l><l n="619">at pelage multa et late substrata videmus.</l><l n="620">proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol</l><l n="621">umoris parvam delibet ab aequore partem,</l><l n="622">largiter in tanto spatio tamen auferet undis.</l><l n="623">Tum porro venti quoque magnam tollere partem</l><l n="624">umoris possunt verrentes aequora, ventis</l><l n="625">una nocte vias quoniam persaepe videmus</l><l n="626">siccari mollisque luti concrescere crustas.</l><l n="627">Praeterea docui multum quoque tollere nubes</l><l n="628">umorem magno conceptum ex aequore ponti</l><l n="629">et passim toto terrarum spargere in orbi,</l><l n="630">cum pluit in terris et venti nubila portant.</l><l n="631">Postremo quoniam raro cum corpore tellus</l><l n="632">est et coniunctast oras maris undique cingens,</l><l n="633">debet, ut in mare de terris venit umor aquai,</l><l n="634">in terras itidem manare ex aequore salso;</l><l n="635">percolatur enim virus retroque remanat</l><l n="636">materies umoris et ad caput amnibus omnis</l><l n="637">confluit, inde super terras redit agmine dulci</l><l n="638">qua via secta semel liquido pede detulit undas.</l><milestone unit="card" n="639"/><l n="639">Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae</l><l n="640">expirent ignes inter dum turbine tanto,</l><l n="641">expediam; neque enim mediocri clade coorta</l><l n="642">flammae tempestas Siculum dominata per agros</l><l n="643">finitimis ad se convertit gentibus ora,</l><l n="644">fumida cum caeli scintillare omnia templa</l><l n="645">cernentes pavida complebant pectora cura,</l><l n="646">quid moliretur rerum natura novarum.</l><l n="647">Hisce tibi in rebus latest alteque videndum</l><l n="648">et longe cunctas in partis dispiciendum,</l><l n="649">ut reminiscaris summam rerum esse profundam</l><l n="650">et videas caelum summai totius unum</l><l n="651"> quam sit parvula pars et quam multesima constet</l><l n="652">nec tota pars, homo terrai quota totius unus.</l><l n="653">quod bene propositum si plane contueare</l><l n="654">ac videas plane, mirari multa relinquas.</l><l n="655">numquis enim nostrum miratur, siquis in artus</l><l n="656">accepit calido febrim fervore coortam</l><l n="657">aut alium quemvis morbi per membra dolorem?</l><l n="658">opturgescit enim subito pes, arripit acer</l><l n="659">saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,</l><l n="660">existit sacer ignis et urit corpore serpens</l><l n="661">quam cumque arripuit partem repitque per artus,</l><l n="662">ni mirum quia sunt multarum semina rerum</l><l n="663">et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,</l><l n="664">unde queat vis immensi procrescere morbi.</l><l n="665">sic igitur toti caelo terraeque putandumst</l><l n="666">ex infinito satis omnia suppeditare,</l><l n="667">unde repente queat tellus concussa moveri</l><l n="668">perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,</l><l n="669">ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;</l><l n="670">id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa</l><l n="671">et tempestates pluviae graviore coortu</l><l n="672">sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.</l><l n="673">'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'</l><l n="674">scilicet et fluvius qui visus maximus ei,</l><l n="675">qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens</l><l n="676">arbor homoque videtur et omnia de genere omni</l><l n="677">maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,</l><l n="678">cum tamen omnia cum caelo terraque marique</l><l n="679">nil sint ad summam summai totius omnem.</l><milestone unit="card" n="680"/><l n="680">Nunc tamen illa modis quibus inritata repente</l><l n="681">flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,</l><l n="682">expediam. primum totius subcava montis</l><l n="683">est natura fere silicum suffulta cavernis.</l><l n="684">omnibus est porro in speluncis ventus et <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="685">ventus enim fit, ubi est agitando percitus <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="686">hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum</l><l n="687">saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis</l><l n="688">excussit calidum flammis velocibus ignem,</l><l n="689">tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.</l><l n="690">fert itaque ardorem longe longeque favillam</l><l n="691">differt et crassa volvit caligine fumum</l><l n="692">extruditque simul mirando pondere saxa;</l><l n="693">ne dubites quin haec animai turbida sit vis.</l><l n="694">praeterea magna ex parti mare montis ad eius</l><l n="695">radices frangit fluctus aestumque resolvit.</l><l n="696">ex hoc usque mari speluncae montis ad altas</l><l n="697">perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="698">et penetrare mari penitus res cogit aperto</l><l n="699">atque efflare foras ideoque extollere flammam</l><l n="700">saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.</l><l n="701">in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi</l><l n="702">nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.</l><milestone unit="card" n="703"/><l n="703">Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam</l><l n="704">non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;</l><l n="705"> corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere</l><l n="706">conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas</l><l n="707">conveniat leti, dicatur ut illius una;</l><l n="708">nam <del>ne</del>que eum ferro nec frigore vincere possis</l><l n="709">interiisse neque a morbo neque forte veneno,</l><l n="710">verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei</l><l n="711">scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.</l><l n="712">Nilus in aestatem crescit campisque redundat</l><l n="713">unicus in terris, Aegypti totius amnis.</l><l n="714">is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,</l><l n="715">aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,</l><l n="716">anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,</l><l n="717">et contra fluvium flantes remorantur et undas</l><l n="718">cogentes sursus replent coguntque manere.</l><l n="719">nam dubio procul haec adverso flabra feruntur</l><l n="720">flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;</l><l n="721">ille ex aestifera parti venit amnis ab austro</l><l n="722">inter nigra virum percocto saecla colore</l><l n="723">exoriens penitus media ab regione diei.</l><l n="724">est quoque uti possit magnus congestus harenae</l><l n="725">fluctibus adversis oppilare ostia contra,</l><l n="726">cum mare permotum ventis ruit intus harenam;</l><l n="727">quo fit uti pacto liber minus exitus amnis</l><l n="728">et proclivis item fiat minus impetus undis.</l><l n="729">fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei</l><l n="730">tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum</l><l n="731">nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.</l><l n="732">scilicet, ad mediam regionem eiecta diei</l><l n="733">cum convenerunt, ibi ad altos denique montis</l><l n="734">contrusae nubes coguntur vique premuntur.</l><l n="735">forsitan Aethiopum penitus de montibus altis</l><l n="736">crescat, ubi in campos albas descendere ningues</l><l n="737">tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.</l><milestone unit="card" n="738"/><l n="738">Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,</l><l n="739">expediam, quali natura praedita constent.</l><l n="740">principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re</l><l n="741">inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,</l><l n="742">e regione ea quod loca cum venere volantes,</l><l n="743">remigii oblitae pennarum vela remittunt</l><l n="744">praecipitesque cadunt molli cervice profusae</l><l n="745">in terram, si forte ita fert natura locorum,</l><l n="746">aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.</l><l n="747">is locus est Cumas aput, acri sulpure montis</l><l n="748">oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.</l><l n="749">est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso</l><l n="750">vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,</l><l n="751">quo numquam pennis appellunt corpora raucae</l><l n="752">cornices, non cum fumant altaria donis;</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>