<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.537-6.826</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.537-6.826</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="537">supter item ut supera ventosis undique plenam</l><l n="538">speluncis multosque lacus multasque lucunas</l><l n="539">in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;</l><l n="540">multaque sub tergo terrai flumina tecta</l><l n="541">volvere vi fluctus summersos <del>cae</del>ca putandumst;</l><l n="542"> undique enim similem esse sui res postulat ipsa.</l><l n="543">his igitur rebus subiunctis suppositisque</l><l n="544">terra superne tremit magnis concussa ruinis,</l><l n="545">subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;</l><l n="546">quippe cadunt toti montes magnoque repente</l><l n="547">concussu late disserpunt inde tremores.</l><l n="548">et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt</l><l n="549">tecta viam propter non magno pondere tota,</l><l n="550">nec minus exultant, si quidvis cumque viai</l><l n="551">ferratos utrimque rotarum succutit orbes.</l><l n="552">Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas</l><l n="553">gleba vetustate e terra provolvitur ingens,</l><l n="554">ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;</l><l n="555">ut vas inter <del>aquas</del> non quit constare, nisi umor</l><l n="556">destitit in dubio fluctu iactarier intus.</l><l n="557">Praeterea ventus cum per loca subcava terrae</l><l n="558">collectus parte ex una procumbit et urget</l><l n="559">obnixus magnis speluncas viribus altas,</l><l n="560">incumbit tellus quo venti prona premit vis.</l><l n="561">tum supera terram quae sunt extructa domorum</l><l n="562">ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,</l><l n="563">inclinata minent in eandem prodita partem</l><l n="564">protractaeque trabes inpendent ire paratae.</l><l n="565">et metuunt magni naturam credere mundi</l><l n="566">exitiale aliquod tempus clademque manere,</l><l n="567">cum videant tantam terrarum incumbere molem!</l><l n="568">quod nisi respirent venti, <del>vis</del> nulla refrenet</l><l n="569">res neque ab exitio possit reprehendere euntis;</l><l n="570">nunc quia respirant alternis inque gravescunt</l><l n="571">et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,</l><l n="572">saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas</l><l n="573">quam facit; inclinatur enim retroque recellit</l><l n="574">et recipit prolapsa suas in pondere sedes.</l><l n="575">hac igitur ratione vacillant omnia tecta,</l><l n="576">summa magis mediis, media imis, ima perhilum.</l><milestone unit="card" n="577"/><l n="577">Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.</l><l n="578">ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam</l><l n="579">aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta</l><l n="580">in loca se cava terrai coniecit ibique</l><l n="581">speluncas inter magnas fremit ante tumultu</l><l n="582">versabunda<add>QUE</add> portatur, post incita cum vis</l><l n="583">exagitata foras erumpitur et simul altam</l><l n="584">diffindens terram magnum concinnat hiatum.</l><l n="585">in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi</l><l n="586">in Peloponneso, quas exitus hic animai</l><l n="587">disturbat urbes et terrae motus obortus.</l><l n="588">multaque praeterea ceciderunt moenia magnis</l><l n="589">motibus in terris et multae per mare pessum</l><l n="590">subsedere suis pariter cum civibus urbes.</l><l n="591">quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai</l><l n="592">et fera vis venti per crebra foramina terrae</l><l n="593">dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;</l><l n="594">frigus uti nostros penitus cum venit in artus,</l><l n="595">concutit invitos cogens tremere atque movere.</l><l n="596">ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,</l><l n="597"> tecta superne timent, metuunt inferne cavernas</l><l n="598">terrai ne dissoluat natura repente,</l><l n="599">neu distracta suum late dispandat hiatum</l><l n="600">idque suis confusa velit complere ruinis.</l><l n="601">proinde licet quamvis caelum terramque reantur</l><l n="602">incorrupta fore aeternae mandata saluti:</l><l n="603">et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli</l><l n="604">subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,</l><l n="605">ne pedibus raptim tellus subtracta feratur</l><l n="606">in barathrum rerumque sequatur prodita summa</l><l n="607">funditus et fiat mundi confusa ruina.</l><l><gap reason="lost"/></l><milestone unit="card" n="608"/><l n="608">Principio mare mirantur non reddere maius</l><l n="609">naturam, quo sit tantus decursus aquarum,</l><l n="610">omnia quo veniant ex omni flumina parte.</l><l n="611">adde vagos imbris tempestatesque volantes,</l><l n="612">omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;</l><l n="613">adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam</l><l n="614">guttai vix instar erunt unius adaugmen;</l><l n="615">quo minus est mirum mare non augescere magnum.</l><l n="616">Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.</l><l n="617">quippe videmus enim vestis umore madentis</l><l n="618">exsiccare suis radiis ardentibus solem;</l><l n="619">at pelage multa et late substrata videmus.</l><l n="620">proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol</l><l n="621">umoris parvam delibet ab aequore partem,</l><l n="622">largiter in tanto spatio tamen auferet undis.</l><l n="623">Tum porro venti quoque magnam tollere partem</l><l n="624">umoris possunt verrentes aequora, ventis</l><l n="625">una nocte vias quoniam persaepe videmus</l><l n="626">siccari mollisque luti concrescere crustas.</l><l n="627">Praeterea docui multum quoque tollere nubes</l><l n="628">umorem magno conceptum ex aequore ponti</l><l n="629">et passim toto terrarum spargere in orbi,</l><l n="630">cum pluit in terris et venti nubila portant.</l><l n="631">Postremo quoniam raro cum corpore tellus</l><l n="632">est et coniunctast oras maris undique cingens,</l><l n="633">debet, ut in mare de terris venit umor aquai,</l><l n="634">in terras itidem manare ex aequore salso;</l><l n="635">percolatur enim virus retroque remanat</l><l n="636">materies umoris et ad caput amnibus omnis</l><l n="637">confluit, inde super terras redit agmine dulci</l><l n="638">qua via secta semel liquido pede detulit undas.</l><milestone unit="card" n="639"/><l n="639">Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae</l><l n="640">expirent ignes inter dum turbine tanto,</l><l n="641">expediam; neque enim mediocri clade coorta</l><l n="642">flammae tempestas Siculum dominata per agros</l><l n="643">finitimis ad se convertit gentibus ora,</l><l n="644">fumida cum caeli scintillare omnia templa</l><l n="645">cernentes pavida complebant pectora cura,</l><l n="646">quid moliretur rerum natura novarum.</l><l n="647">Hisce tibi in rebus latest alteque videndum</l><l n="648">et longe cunctas in partis dispiciendum,</l><l n="649">ut reminiscaris summam rerum esse profundam</l><l n="650">et videas caelum summai totius unum</l><l n="651"> quam sit parvula pars et quam multesima constet</l><l n="652">nec tota pars, homo terrai quota totius unus.</l><l n="653">quod bene propositum si plane contueare</l><l n="654">ac videas plane, mirari multa relinquas.</l><l n="655">numquis enim nostrum miratur, siquis in artus</l><l n="656">accepit calido febrim fervore coortam</l><l n="657">aut alium quemvis morbi per membra dolorem?</l><l n="658">opturgescit enim subito pes, arripit acer</l><l n="659">saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,</l><l n="660">existit sacer ignis et urit corpore serpens</l><l n="661">quam cumque arripuit partem repitque per artus,</l><l n="662">ni mirum quia sunt multarum semina rerum</l><l n="663">et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,</l><l n="664">unde queat vis immensi procrescere morbi.</l><l n="665">sic igitur toti caelo terraeque putandumst</l><l n="666">ex infinito satis omnia suppeditare,</l><l n="667">unde repente queat tellus concussa moveri</l><l n="668">perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,</l><l n="669">ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;</l><l n="670">id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa</l><l n="671">et tempestates pluviae graviore coortu</l><l n="672">sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.</l><l n="673">'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'</l><l n="674">scilicet et fluvius qui visus maximus ei,</l><l n="675">qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens</l><l n="676">arbor homoque videtur et omnia de genere omni</l><l n="677">maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,</l><l n="678">cum tamen omnia cum caelo terraque marique</l><l n="679">nil sint ad summam summai totius omnem.</l><milestone unit="card" n="680"/><l n="680">Nunc tamen illa modis quibus inritata repente</l><l n="681">flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,</l><l n="682">expediam. primum totius subcava montis</l><l n="683">est natura fere silicum suffulta cavernis.</l><l n="684">omnibus est porro in speluncis ventus et <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="685">ventus enim fit, ubi est agitando percitus <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="686">hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum</l><l n="687">saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis</l><l n="688">excussit calidum flammis velocibus ignem,</l><l n="689">tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.</l><l n="690">fert itaque ardorem longe longeque favillam</l><l n="691">differt et crassa volvit caligine fumum</l><l n="692">extruditque simul mirando pondere saxa;</l><l n="693">ne dubites quin haec animai turbida sit vis.</l><l n="694">praeterea magna ex parti mare montis ad eius</l><l n="695">radices frangit fluctus aestumque resolvit.</l><l n="696">ex hoc usque mari speluncae montis ad altas</l><l n="697">perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="698">et penetrare mari penitus res cogit aperto</l><l n="699">atque efflare foras ideoque extollere flammam</l><l n="700">saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.</l><l n="701">in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi</l><l n="702">nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.</l><milestone unit="card" n="703"/><l n="703">Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam</l><l n="704">non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;</l><l n="705"> corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere</l><l n="706">conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas</l><l n="707">conveniat leti, dicatur ut illius una;</l><l n="708">nam <del>ne</del>que eum ferro nec frigore vincere possis</l><l n="709">interiisse neque a morbo neque forte veneno,</l><l n="710">verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei</l><l n="711">scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.</l><l n="712">Nilus in aestatem crescit campisque redundat</l><l n="713">unicus in terris, Aegypti totius amnis.</l><l n="714">is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,</l><l n="715">aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,</l><l n="716">anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,</l><l n="717">et contra fluvium flantes remorantur et undas</l><l n="718">cogentes sursus replent coguntque manere.</l><l n="719">nam dubio procul haec adverso flabra feruntur</l><l n="720">flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;</l><l n="721">ille ex aestifera parti venit amnis ab austro</l><l n="722">inter nigra virum percocto saecla colore</l><l n="723">exoriens penitus media ab regione diei.</l><l n="724">est quoque uti possit magnus congestus harenae</l><l n="725">fluctibus adversis oppilare ostia contra,</l><l n="726">cum mare permotum ventis ruit intus harenam;</l><l n="727">quo fit uti pacto liber minus exitus amnis</l><l n="728">et proclivis item fiat minus impetus undis.</l><l n="729">fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei</l><l n="730">tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum</l><l n="731">nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.</l><l n="732">scilicet, ad mediam regionem eiecta diei</l><l n="733">cum convenerunt, ibi ad altos denique montis</l><l n="734">contrusae nubes coguntur vique premuntur.</l><l n="735">forsitan Aethiopum penitus de montibus altis</l><l n="736">crescat, ubi in campos albas descendere ningues</l><l n="737">tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.</l><milestone unit="card" n="738"/><l n="738">Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,</l><l n="739">expediam, quali natura praedita constent.</l><l n="740">principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re</l><l n="741">inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,</l><l n="742">e regione ea quod loca cum venere volantes,</l><l n="743">remigii oblitae pennarum vela remittunt</l><l n="744">praecipitesque cadunt molli cervice profusae</l><l n="745">in terram, si forte ita fert natura locorum,</l><l n="746">aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.</l><l n="747">is locus est Cumas aput, acri sulpure montis</l><l n="748">oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.</l><l n="749">est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso</l><l n="750">vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,</l><l n="751">quo numquam pennis appellunt corpora raucae</l><l n="752">cornices, non cum fumant altaria donis;</l><l n="753">usque adeo fugitant non iras Palladis acris</l><l n="754">pervigili causa, Graium ut cecinere <choice><reg>poeetae</reg><orig>poeëtae</orig></choice>,</l><l n="755">sed natura loci opus efficit ipsa suapte.</l><l n="756">in Syria quoque fertur item locus esse videri,</l><l n="757">quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum</l><l n="758">intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,</l><l n="759">manibus ut si sint divis mactata repente.</l><l n="760"> omnia quae naturali ratione geruntur,</l><l n="761">et quibus e fiant causis apparet origo;</l><l n="762">ianua ne pote eis Orci regionibus esse</l><l n="763">credatur, post hinc animas Acheruntis in oras</l><l n="764">ducere forte deos manis inferne reamur,</l><l n="765">naribus alipedes ut cervi saepe putantur</l><l n="766">ducere de latebris serpentia saecla ferarum.</l><l n="767">quod procul a vera quam sit ratione repulsum</l><l n="768">percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.</l><milestone unit="card" n="769"/><l n="769">Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,</l><l n="770">in terra cuiusque modi rerum esse figuras;</l><l n="771">multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos</l><l n="772">incutere et mortem quae possint adcelerare.</l><l n="773">et magis esse aliis alias animantibus aptas</l><l n="774">res ad vitai rationem ostendimus ante</l><l n="775">propter dissimilem naturam dissimilisque</l><l n="776">texturas inter sese primasque figuras.</l><l n="777">multa meant inimica per auris, multa per ipsas</l><l n="778">insinuant naris infesta atque aspera tactu,</l><l n="779">nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem</l><l n="780">aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.</l><l n="781">Deinde videre licet quam multae sint homini res</l><l n="782">acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;</l><l n="783">arboribus primum certis gravis umbra tributa</l><l n="784">usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,</l><l n="785">siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.</l><l n="786">est etiam magnis Heliconis montibus arbos</l><l n="787">floris odore hominem taetro consueta necare.</l><l n="788">scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,</l><l n="789">multa modis multis multarum semina rerum</l><l n="790">quod permixta gerit tellus discretaque tradit.</l><l n="791">nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri</l><l n="792">nidore offendit nares, consopit ibidem,</l><l n="793">concidere et spumas qui morbo mittere suevit.</l><l n="794">castoreoque gravi mulier sopita recumbit,</l><l n="795">et manibus nitidum teneris opus effluit ei,</l><l n="796">tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.</l><l n="797">multaque praeterea languentia membra per artus</l><l n="798">solvunt atque animam labefactant sedibus intus.</l><l n="799">denique si calidis etiam cunctere lavabris</l><l n="800">plenior et lueris, solio ferventis aquai</l><l n="801">quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!</l><l n="802">carbonumque gravis vis atque odor insinuatur</l><l n="803">quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!</l><l n="804">at cum membra domans percepit fervida febris,</l><l n="805">tum fit odor vini plagae mactabilis instar.</l><l n="806">nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa</l><l n="807">gignier et taetro concrescere odore bitumen,</l><l n="808">denique ubi argenti venas aurique secuntur,</l><l n="809">terrai penitus scrutantes abdita ferro,</l><l n="810">qualis expiret Scaptensula subter odores?</l><l n="811">quidve mali fit ut exalent aurata metalla!</l><l n="812">quas hominum reddunt facies qualisque colores!</l><l n="813">nonne vides audisve perire in tempore parvo</l><l n="814">quam soleant et quam vitai copia desit,</l><l n="815"> quos opere in tali cohibet vis magna necessis?</l><l n="816">hos igitur tellus omnis exaestuat aestus</l><l n="817">expiratque foras in apertum promptaque caeli.</l><milestone unit="card" n="818"/><l n="818">Sic et Averna loca alitibus summittere debent</l><l n="819">mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,</l><l n="820">ut spatium caeli quadam de parte venenet;</l><l n="821">quo simul ac primum pennis delata sit ales,</l><l n="822">impediatur ibi caeco correpta veneno,</l><l n="823">ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.</l><l n="824">quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus</l><l n="825">reliquias vitae membris ex omnibus aufert.</l><l n="826">quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>