<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.335-6.592</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.335-6.592</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="335">Deinde, quod omnino natura pondera deorsum</l><l n="336">omnia nituntur, cum plagast addita vero,</l><l n="337">mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,</l><l n="338">ut vehementius et citius quae cumque morantur</l><l n="339">obvia discutiat plagis itinerque sequatur.</l><l n="340">Denique quod longo venit impete, sumere debet</l><l n="341">mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo</l><l n="342">et validas auget viris et roborat ictum;</l><l n="343">nam facit ut quae sint illius semina cumque</l><l n="344">e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,</l><l n="345">omnia coniciens in eum volventia cursum.</l><l n="346">Forsitan ex ipso veniens trahat <choice><reg>aeere</reg><orig>aeëre</orig></choice> quaedam</l><l n="347">corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.</l><l n="348">incolumisque venit per res atque integra transit</l><l n="349">multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.</l><l n="350">multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa</l><l n="351">corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.</l><l n="352">dissoluit porro facile aes aurumque repente</l><l n="353">conferve facit, e parvis quia facta minute</l><l n="354">corporibus vis est et levibus ex elementis,</l><l n="355">quae facile insinuantur et insinuata repente</l><l n="356">dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.</l><milestone unit="card" n="357"/><l n="357">Autumnoque magis stellis fulgentibus alta</l><l n="358">concutitur caeli domus undique totaque tellus,</l><l n="359">et cum tempora se veris florentia pandunt.</l><l n="360">frigore enim desunt ignes ventique calore</l><l n="361">deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.</l><l n="362">interutrasque igitur cum caeli tempora constant,</l><l n="363">tum variae causae concurrunt fulminis omnes.</l><l n="364">nam fretus ipse anni permiscet frigus <del>ad</del> aestum.</l><l n="365">quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,</l><l n="366">ut discordia <del>sit</del> rerum magnoque tumultu</l><l n="367">ignibus et ventis furibundus fluctuet <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="368">prima caloris enim pars est postrema rigoris;</l><l n="369">tempus id est vernum; quare pugnare necessest</l><l n="370">dissimilis <del>res</del> inter se turbareque mixtas.</l><l n="371">et calor extremus primo cum frigore mixtus</l><l n="372">volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,</l><l n="373">hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.</l><l n="374">propterea <del>freta</del> sunt haec anni nominitanda,</l><l n="375">nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt</l><l n="376">fulmina tempestasque cietur turbida caelo,</l><l n="377"> ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,</l><l n="378">hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.</l><milestone unit="card" n="379"/><l n="379">Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam</l><l n="380">perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,</l><l n="381">non Tyrrhena retro volventem carmina frustra</l><l n="382">indicia occultae divum perquirere mentis,</l><l n="383">unde volans ignis pervenerit aut in utram se</l><l n="384">verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta</l><l n="385">insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,</l><l n="386">quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.</l><l n="387">quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi</l><l n="388">terrifico quatiunt sonitu caelestia templa</l><l n="389">et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,</l><l n="390">cur quibus incautum scelus aversabile cumquest</l><l n="391">non faciunt icti flammas ut fulguris halent</l><l n="392">pectore perfixo, documen mortalibus acre,</l><l n="393">et potius nulla sibi turpi conscius in re</l><l n="394">volvitur in flammis innoxius inque peditur</l><l n="395">turbine caelesti subito correptus et igni?</l><l n="396">cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?</l><l n="397">an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?</l><l n="398">in terraque patris cur telum perpetiuntur</l><l n="399">optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?</l><l n="400">denique cur numquam caelo iacit undique puro</l><l n="401">Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?</l><l n="402">an simul ac nubes successere, ipse in eas tum</l><l n="403">descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?</l><l n="404">in mare qua porro mittit ratione? quid undas</l><l n="405">arguit et liquidam molem camposque natantis?</l><l n="406">praeterea si vult caveamus fulminis ictum,</l><l n="407">cur dubitat facere ut possimus cernere missum?</l><l n="408">si nec opinantis autem volt opprimere igni,</l><l n="409">cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,</l><l n="410">cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?</l><l n="411">et simul in multas partis qui credere possis</l><l n="412">mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,</l><l n="413">ut fierent ictus uno sub tempore plures?</l><l n="414">at saepest numero factum fierique necessest,</l><l n="415">ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,</l><l n="416">fulmina sic uno fieri sub tempore multa.</l><l n="417">postremo cur sancta deum delubra suasque</l><l n="418">discutit infesto praeclaras fulmine sedes</l><l n="419">et bene facta deum frangit simulacra suisque</l><l n="420">demit imaginibus violento volnere honorem?</l><l n="421">altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius</l><l n="422">montibus in summis vestigia cernimus ignis?</l><milestone unit="card" n="423"/><l n="423">Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,</l><l n="424">presteras Graii quos ab re nominitarunt,</l><l n="425">in mare qua missi veniant ratione superne.</l><l n="426">nam fit ut inter dum tam quam demissa columna</l><l n="427">in mare de caelo descendat, quam freta circum</l><l n="428">fervescunt graviter spirantibus incita flabris,</l><l n="429">et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu</l><l n="430">navigia in summum veniant vexata periclum.</l><l n="431">hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti</l><l n="432"> rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit</l><l n="433">in mare de caelo tam quam demissa columna,</l><l n="434">paulatim, quasi quid pugno bracchique superne</l><l n="435">coniectu trudatur et extendatur in undas;</l><l n="436">quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti</l><l n="437">vis et fervorem mirum concinnat in undis;</l><l n="438">versabundus enim turbo descendit et illam</l><l n="439">deducit pariter lento cum corpore nubem;</l><l n="440">quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,</l><l n="441">ille in aquam subito totum se inmittit et omne</l><l n="442">excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.</l><milestone unit="card" n="443"/><l n="443">Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse</l><l n="444">vertex conradens ex <choice><reg>aeere</reg><orig>aeëre</orig></choice> semina nubis</l><l n="445">et quasi demissum caelo prestera imitetur;</l><l n="446">hic ubi se in terras demisit dissoluitque,</l><l n="447">turbinis immanem vim provomit atque procellae.</l><l n="448">sed quia fit raro omnino montisque necessest</l><l n="449">officere in terris, apparet crebrius idem</l><l n="450">prospectu maris in magno caeloque patenti.</l><l n="451">Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando</l><l n="452">hoc super in caeli spatio coiere repente</l><l n="453">asperiora, modis quae possint indupedita</l><l n="454">exiguis tamen inter se compressa teneri.</l><l n="455">haec faciunt primum parvas consistere nubes;</l><l n="456">inde ea comprendunt inter se conque gregantur</l><l n="457">et coniungendo crescunt ventisque feruntur</l><l n="458">usque adeo donec tempestas saeva coortast.</l><l n="459">Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo</l><l n="460">quam sint quoque magis, tanto magis edita fument</l><l n="461">adsidue fulvae nubis caligine crassa</l><l n="462">propterea quia, cum consistunt nubila primum,</l><l n="463">ante videre oculi quam possint tenvia, venti</l><l n="464">portantes cogunt ad summa cacumina montis;</l><l n="465">hic demum fit uti turba maiore coorta</l><l n="466">et condensa queant apparere et simul ipso</l><l n="467">vertice de montis videantur surgere in aethram.</l><l n="468">nam loca declarat sursum ventosa patere</l><l n="469">res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.</l><milestone unit="card" n="470"/><l n="470">Praeterea permulta mari quoque tollere toto</l><l n="471">corpora naturam declarant litore vestis</l><l n="472">suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.</l><l n="473">quo magis ad nubis augendas multa videntur</l><l n="474">posse quoque e salso consurgere momine ponti;</l><l n="475">nam ratio consanguineast umoribus omnis.</l><l n="476">Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa</l><l n="477">surgere de terra nebulas aestumque videmus,</l><l n="478">quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur</l><l n="479">suffunduntque sua caelum caligine et altas</l><l n="480">sufficiunt nubis paulatim conveniundo;</l><l n="481">urget enim quoque signiferi super aetheris aestus</l><l n="482">et quasi densendo subtexit caerula nimbis.</l><l n="483">Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa</l><l n="484">corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;</l><l n="485">innumerabilem enim numerum summamque profundi</l><l n="486">esse infinitam docui, quantaque volarent</l><l n="487"> corpora mobilitate ostendi quamque repente</l><l n="488">immemorabile <del>per</del> spatium transire solerent.</l><l n="489">haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe</l><l n="490">tam magnis ventis tempestas atque tenebrae</l><l n="491">coperiant maria ac terras inpensa superne,</l><l n="492">undique quandoquidem per caulas aetheris omnis</l><l n="493">et quasi per magni circum spiracula mundi</l><l n="494">exitus introitusque elementis redditus extat.</l><milestone unit="card" n="495"/><l n="495">Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis</l><l n="496">nubibus umor et in terras demissus ut imber</l><l n="497">decidat, expediam. primum iam semina aquai</l><l n="498">multa simul vincam consurgere nubibus ipsis</l><l n="499">omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque</l><l n="500">et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,</l><l n="501">ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,</l><l n="502">sudor item atque umor qui cumque est denique membris.</l><l n="503">concipiunt etiam multum quoque saepe marinum</l><l n="504">umorem, vel uti pendentia vellera lanae,</l><l n="505">cum supera magnum mare venti nubila portant.</l><l n="506">consimili ratione ex omnibus amnibus umor</l><l n="507">tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum</l><l n="508">multa modis multis convenere undique adaucta,</l><l n="509">confertae nubes umorem mittere certant</l><l n="510">dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa</l><l n="511">copia nimborum turba maiore coacta</l><l n="512">urget et e supero premit ac facit effluere imbris.</l><l n="513">praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis</l><l n="514">aut dissolvuntur solis super icta calore,</l><l n="515">mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni</l><l n="516">cera super calido tabescens multa liquescat.</l><l n="517">sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque</l><l n="518">nubila vi cumulata premuntur et impete venti.</l><l n="519">at retinere diu pluviae longumque morari</l><l n="520">consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum</l><l n="521">atque aliis aliae nubes nimbique rigantes</l><l n="522">insuper atque omni vulgo de parte feruntur,</l><l n="523">terraque cum fumans umorem tota redhalat.</l><l n="524">hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam</l><l n="525">adversa fulsit nimborum aspargine contra,</l><l n="526">tum color in nigris existit nubibus arqui.</l><l n="527">Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,</l><l n="528">et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum</l><l n="529">omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae</l><l n="530">et vis magna geli, magnum duramen aquarum,</l><l n="531">et mora quae fluvios passim refrenat aventis,</l><l n="532">perfacilest tamen haec reperire animoque videre,</l><l n="533">omnia quo pacto fiant quareve creentur,</l><l n="534">cum bene cognoris elementis reddita quae sint.</l><milestone unit="card" n="535"/><l n="535">Nunc age, quae ratio terrai motibus extet</l><l n="536">percipe. et in primis terram fac ut esse rearis</l><l n="537">supter item ut supera ventosis undique plenam</l><l n="538">speluncis multosque lacus multasque lucunas</l><l n="539">in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;</l><l n="540">multaque sub tergo terrai flumina tecta</l><l n="541">volvere vi fluctus summersos <del>cae</del>ca putandumst;</l><l n="542"> undique enim similem esse sui res postulat ipsa.</l><l n="543">his igitur rebus subiunctis suppositisque</l><l n="544">terra superne tremit magnis concussa ruinis,</l><l n="545">subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;</l><l n="546">quippe cadunt toti montes magnoque repente</l><l n="547">concussu late disserpunt inde tremores.</l><l n="548">et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt</l><l n="549">tecta viam propter non magno pondere tota,</l><l n="550">nec minus exultant, si quidvis cumque viai</l><l n="551">ferratos utrimque rotarum succutit orbes.</l><l n="552">Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas</l><l n="553">gleba vetustate e terra provolvitur ingens,</l><l n="554">ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;</l><l n="555">ut vas inter <del>aquas</del> non quit constare, nisi umor</l><l n="556">destitit in dubio fluctu iactarier intus.</l><l n="557">Praeterea ventus cum per loca subcava terrae</l><l n="558">collectus parte ex una procumbit et urget</l><l n="559">obnixus magnis speluncas viribus altas,</l><l n="560">incumbit tellus quo venti prona premit vis.</l><l n="561">tum supera terram quae sunt extructa domorum</l><l n="562">ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,</l><l n="563">inclinata minent in eandem prodita partem</l><l n="564">protractaeque trabes inpendent ire paratae.</l><l n="565">et metuunt magni naturam credere mundi</l><l n="566">exitiale aliquod tempus clademque manere,</l><l n="567">cum videant tantam terrarum incumbere molem!</l><l n="568">quod nisi respirent venti, <del>vis</del> nulla refrenet</l><l n="569">res neque ab exitio possit reprehendere euntis;</l><l n="570">nunc quia respirant alternis inque gravescunt</l><l n="571">et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,</l><l n="572">saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas</l><l n="573">quam facit; inclinatur enim retroque recellit</l><l n="574">et recipit prolapsa suas in pondere sedes.</l><l n="575">hac igitur ratione vacillant omnia tecta,</l><l n="576">summa magis mediis, media imis, ima perhilum.</l><milestone unit="card" n="577"/><l n="577">Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.</l><l n="578">ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam</l><l n="579">aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta</l><l n="580">in loca se cava terrai coniecit ibique</l><l n="581">speluncas inter magnas fremit ante tumultu</l><l n="582">versabunda<add>QUE</add> portatur, post incita cum vis</l><l n="583">exagitata foras erumpitur et simul altam</l><l n="584">diffindens terram magnum concinnat hiatum.</l><l n="585">in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi</l><l n="586">in Peloponneso, quas exitus hic animai</l><l n="587">disturbat urbes et terrae motus obortus.</l><l n="588">multaque praeterea ceciderunt moenia magnis</l><l n="589">motibus in terris et multae per mare pessum</l><l n="590">subsedere suis pariter cum civibus urbes.</l><l n="591">quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai</l><l n="592">et fera vis venti per crebra foramina terrae</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>