<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.307-6.831</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.307-6.831</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="307">fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris</l><l n="308">corpora dimittens ignem concepit in auris.</l><l n="309">Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,</l><l n="310">frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,</l><l n="311">ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,</l><l n="312">confluere ex ipso possunt elementa vaporis</l><l n="313">et simul ex illa quae tum res excipit ictum;</l><l n="314">ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,</l><l n="315">nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi</l><l n="316">semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.</l><l n="317">sic igitur quoque res accendi fulmine debet,</l><l n="318">opportuna fuit si forte et idonea flammis.</l><l n="319">nec temere omnino plane vis frigida venti</l><l n="320">esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,</l><l n="321">quin, prius in cursu si non accenditur igni,</l><l n="322">at tepefacta tamen veniat commixta calore.</l><milestone unit="card" n="323"/><l n="323">Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus</l><l n="324">et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,</l><l n="325">nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis</l><l n="326"> colligit et magnum conamen sumit eundi,</l><l n="327">inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,</l><l n="328">exprimitur vis atque ideo volat impete miro,</l><l n="329">ut validis quae de tormentis missa feruntur.</l><l n="330">Adde quod e parvis et levibus est elementis,</l><l n="331">nec facilest tali naturae obsistere quicquam;</l><l n="332">inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,</l><l n="333">non igitur multis offensibus in remorando</l><l n="334">haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.</l><l n="335">Deinde, quod omnino natura pondera deorsum</l><l n="336">omnia nituntur, cum plagast addita vero,</l><l n="337">mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,</l><l n="338">ut vehementius et citius quae cumque morantur</l><l n="339">obvia discutiat plagis itinerque sequatur.</l><l n="340">Denique quod longo venit impete, sumere debet</l><l n="341">mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo</l><l n="342">et validas auget viris et roborat ictum;</l><l n="343">nam facit ut quae sint illius semina cumque</l><l n="344">e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,</l><l n="345">omnia coniciens in eum volventia cursum.</l><l n="346">Forsitan ex ipso veniens trahat <choice><reg>aeere</reg><orig>aeëre</orig></choice> quaedam</l><l n="347">corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.</l><l n="348">incolumisque venit per res atque integra transit</l><l n="349">multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.</l><l n="350">multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa</l><l n="351">corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.</l><l n="352">dissoluit porro facile aes aurumque repente</l><l n="353">conferve facit, e parvis quia facta minute</l><l n="354">corporibus vis est et levibus ex elementis,</l><l n="355">quae facile insinuantur et insinuata repente</l><l n="356">dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.</l><milestone unit="card" n="357"/><l n="357">Autumnoque magis stellis fulgentibus alta</l><l n="358">concutitur caeli domus undique totaque tellus,</l><l n="359">et cum tempora se veris florentia pandunt.</l><l n="360">frigore enim desunt ignes ventique calore</l><l n="361">deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.</l><l n="362">interutrasque igitur cum caeli tempora constant,</l><l n="363">tum variae causae concurrunt fulminis omnes.</l><l n="364">nam fretus ipse anni permiscet frigus <del>ad</del> aestum.</l><l n="365">quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,</l><l n="366">ut discordia <del>sit</del> rerum magnoque tumultu</l><l n="367">ignibus et ventis furibundus fluctuet <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="368">prima caloris enim pars est postrema rigoris;</l><l n="369">tempus id est vernum; quare pugnare necessest</l><l n="370">dissimilis <del>res</del> inter se turbareque mixtas.</l><l n="371">et calor extremus primo cum frigore mixtus</l><l n="372">volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,</l><l n="373">hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.</l><l n="374">propterea <del>freta</del> sunt haec anni nominitanda,</l><l n="375">nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt</l><l n="376">fulmina tempestasque cietur turbida caelo,</l><l n="377"> ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,</l><l n="378">hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.</l><milestone unit="card" n="379"/><l n="379">Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam</l><l n="380">perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,</l><l n="381">non Tyrrhena retro volventem carmina frustra</l><l n="382">indicia occultae divum perquirere mentis,</l><l n="383">unde volans ignis pervenerit aut in utram se</l><l n="384">verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta</l><l n="385">insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,</l><l n="386">quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.</l><l n="387">quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi</l><l n="388">terrifico quatiunt sonitu caelestia templa</l><l n="389">et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,</l><l n="390">cur quibus incautum scelus aversabile cumquest</l><l n="391">non faciunt icti flammas ut fulguris halent</l><l n="392">pectore perfixo, documen mortalibus acre,</l><l n="393">et potius nulla sibi turpi conscius in re</l><l n="394">volvitur in flammis innoxius inque peditur</l><l n="395">turbine caelesti subito correptus et igni?</l><l n="396">cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?</l><l n="397">an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?</l><l n="398">in terraque patris cur telum perpetiuntur</l><l n="399">optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?</l><l n="400">denique cur numquam caelo iacit undique puro</l><l n="401">Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?</l><l n="402">an simul ac nubes successere, ipse in eas tum</l><l n="403">descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?</l><l n="404">in mare qua porro mittit ratione? quid undas</l><l n="405">arguit et liquidam molem camposque natantis?</l><l n="406">praeterea si vult caveamus fulminis ictum,</l><l n="407">cur dubitat facere ut possimus cernere missum?</l><l n="408">si nec opinantis autem volt opprimere igni,</l><l n="409">cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,</l><l n="410">cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?</l><l n="411">et simul in multas partis qui credere possis</l><l n="412">mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,</l><l n="413">ut fierent ictus uno sub tempore plures?</l><l n="414">at saepest numero factum fierique necessest,</l><l n="415">ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,</l><l n="416">fulmina sic uno fieri sub tempore multa.</l><l n="417">postremo cur sancta deum delubra suasque</l><l n="418">discutit infesto praeclaras fulmine sedes</l><l n="419">et bene facta deum frangit simulacra suisque</l><l n="420">demit imaginibus violento volnere honorem?</l><l n="421">altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius</l><l n="422">montibus in summis vestigia cernimus ignis?</l><milestone unit="card" n="423"/><l n="423">Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,</l><l n="424">presteras Graii quos ab re nominitarunt,</l><l n="425">in mare qua missi veniant ratione superne.</l><l n="426">nam fit ut inter dum tam quam demissa columna</l><l n="427">in mare de caelo descendat, quam freta circum</l><l n="428">fervescunt graviter spirantibus incita flabris,</l><l n="429">et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu</l><l n="430">navigia in summum veniant vexata periclum.</l><l n="431">hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti</l><l n="432"> rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit</l><l n="433">in mare de caelo tam quam demissa columna,</l><l n="434">paulatim, quasi quid pugno bracchique superne</l><l n="435">coniectu trudatur et extendatur in undas;</l><l n="436">quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti</l><l n="437">vis et fervorem mirum concinnat in undis;</l><l n="438">versabundus enim turbo descendit et illam</l><l n="439">deducit pariter lento cum corpore nubem;</l><l n="440">quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,</l><l n="441">ille in aquam subito totum se inmittit et omne</l><l n="442">excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.</l><milestone unit="card" n="443"/><l n="443">Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse</l><l n="444">vertex conradens ex <choice><reg>aeere</reg><orig>aeëre</orig></choice> semina nubis</l><l n="445">et quasi demissum caelo prestera imitetur;</l><l n="446">hic ubi se in terras demisit dissoluitque,</l><l n="447">turbinis immanem vim provomit atque procellae.</l><l n="448">sed quia fit raro omnino montisque necessest</l><l n="449">officere in terris, apparet crebrius idem</l><l n="450">prospectu maris in magno caeloque patenti.</l><l n="451">Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando</l><l n="452">hoc super in caeli spatio coiere repente</l><l n="453">asperiora, modis quae possint indupedita</l><l n="454">exiguis tamen inter se compressa teneri.</l><l n="455">haec faciunt primum parvas consistere nubes;</l><l n="456">inde ea comprendunt inter se conque gregantur</l><l n="457">et coniungendo crescunt ventisque feruntur</l><l n="458">usque adeo donec tempestas saeva coortast.</l><l n="459">Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo</l><l n="460">quam sint quoque magis, tanto magis edita fument</l><l n="461">adsidue fulvae nubis caligine crassa</l><l n="462">propterea quia, cum consistunt nubila primum,</l><l n="463">ante videre oculi quam possint tenvia, venti</l><l n="464">portantes cogunt ad summa cacumina montis;</l><l n="465">hic demum fit uti turba maiore coorta</l><l n="466">et condensa queant apparere et simul ipso</l><l n="467">vertice de montis videantur surgere in aethram.</l><l n="468">nam loca declarat sursum ventosa patere</l><l n="469">res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.</l><milestone unit="card" n="470"/><l n="470">Praeterea permulta mari quoque tollere toto</l><l n="471">corpora naturam declarant litore vestis</l><l n="472">suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.</l><l n="473">quo magis ad nubis augendas multa videntur</l><l n="474">posse quoque e salso consurgere momine ponti;</l><l n="475">nam ratio consanguineast umoribus omnis.</l><l n="476">Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa</l><l n="477">surgere de terra nebulas aestumque videmus,</l><l n="478">quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur</l><l n="479">suffunduntque sua caelum caligine et altas</l><l n="480">sufficiunt nubis paulatim conveniundo;</l><l n="481">urget enim quoque signiferi super aetheris aestus</l><l n="482">et quasi densendo subtexit caerula nimbis.</l><l n="483">Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa</l><l n="484">corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;</l><l n="485">innumerabilem enim numerum summamque profundi</l><l n="486">esse infinitam docui, quantaque volarent</l><l n="487"> corpora mobilitate ostendi quamque repente</l><l n="488">immemorabile <del>per</del> spatium transire solerent.</l><l n="489">haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe</l><l n="490">tam magnis ventis tempestas atque tenebrae</l><l n="491">coperiant maria ac terras inpensa superne,</l><l n="492">undique quandoquidem per caulas aetheris omnis</l><l n="493">et quasi per magni circum spiracula mundi</l><l n="494">exitus introitusque elementis redditus extat.</l><milestone unit="card" n="495"/><l n="495">Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis</l><l n="496">nubibus umor et in terras demissus ut imber</l><l n="497">decidat, expediam. primum iam semina aquai</l><l n="498">multa simul vincam consurgere nubibus ipsis</l><l n="499">omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque</l><l n="500">et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,</l><l n="501">ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,</l><l n="502">sudor item atque umor qui cumque est denique membris.</l><l n="503">concipiunt etiam multum quoque saepe marinum</l><l n="504">umorem, vel uti pendentia vellera lanae,</l><l n="505">cum supera magnum mare venti nubila portant.</l><l n="506">consimili ratione ex omnibus amnibus umor</l><l n="507">tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum</l><l n="508">multa modis multis convenere undique adaucta,</l><l n="509">confertae nubes umorem mittere certant</l><l n="510">dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa</l><l n="511">copia nimborum turba maiore coacta</l><l n="512">urget et e supero premit ac facit effluere imbris.</l><l n="513">praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis</l><l n="514">aut dissolvuntur solis super icta calore,</l><l n="515">mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni</l><l n="516">cera super calido tabescens multa liquescat.</l><l n="517">sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque</l><l n="518">nubila vi cumulata premuntur et impete venti.</l><l n="519">at retinere diu pluviae longumque morari</l><l n="520">consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum</l><l n="521">atque aliis aliae nubes nimbique rigantes</l><l n="522">insuper atque omni vulgo de parte feruntur,</l><l n="523">terraque cum fumans umorem tota redhalat.</l><l n="524">hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam</l><l n="525">adversa fulsit nimborum aspargine contra,</l><l n="526">tum color in nigris existit nubibus arqui.</l><l n="527">Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,</l><l n="528">et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum</l><l n="529">omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae</l><l n="530">et vis magna geli, magnum duramen aquarum,</l><l n="531">et mora quae fluvios passim refrenat aventis,</l><l n="532">perfacilest tamen haec reperire animoque videre,</l><l n="533">omnia quo pacto fiant quareve creentur,</l><l n="534">cum bene cognoris elementis reddita quae sint.</l><milestone unit="card" n="535"/><l n="535">Nunc age, quae ratio terrai motibus extet</l><l n="536">percipe. et in primis terram fac ut esse rearis</l><l n="537">supter item ut supera ventosis undique plenam</l><l n="538">speluncis multosque lacus multasque lucunas</l><l n="539">in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;</l><l n="540">multaque sub tergo terrai flumina tecta</l><l n="541">volvere vi fluctus summersos <del>cae</del>ca putandumst;</l><l n="542"> undique enim similem esse sui res postulat ipsa.</l><l n="543">his igitur rebus subiunctis suppositisque</l><l n="544">terra superne tremit magnis concussa ruinis,</l><l n="545">subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;</l><l n="546">quippe cadunt toti montes magnoque repente</l><l n="547">concussu late disserpunt inde tremores.</l><l n="548">et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt</l><l n="549">tecta viam propter non magno pondere tota,</l><l n="550">nec minus exultant, si quidvis cumque viai</l><l n="551">ferratos utrimque rotarum succutit orbes.</l><l n="552">Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas</l><l n="553">gleba vetustate e terra provolvitur ingens,</l><l n="554">ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;</l><l n="555">ut vas inter <del>aquas</del> non quit constare, nisi umor</l><l n="556">destitit in dubio fluctu iactarier intus.</l><l n="557">Praeterea ventus cum per loca subcava terrae</l><l n="558">collectus parte ex una procumbit et urget</l><l n="559">obnixus magnis speluncas viribus altas,</l><l n="560">incumbit tellus quo venti prona premit vis.</l><l n="561">tum supera terram quae sunt extructa domorum</l><l n="562">ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,</l><l n="563">inclinata minent in eandem prodita partem</l><l n="564">protractaeque trabes inpendent ire paratae.</l><l n="565">et metuunt magni naturam credere mundi</l><l n="566">exitiale aliquod tempus clademque manere,</l><l n="567">cum videant tantam terrarum incumbere molem!</l><l n="568">quod nisi respirent venti, <del>vis</del> nulla refrenet</l><l n="569">res neque ab exitio possit reprehendere euntis;</l><l n="570">nunc quia respirant alternis inque gravescunt</l><l n="571">et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,</l><l n="572">saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas</l><l n="573">quam facit; inclinatur enim retroque recellit</l><l n="574">et recipit prolapsa suas in pondere sedes.</l><l n="575">hac igitur ratione vacillant omnia tecta,</l><l n="576">summa magis mediis, media imis, ima perhilum.</l><milestone unit="card" n="577"/><l n="577">Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.</l><l n="578">ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam</l><l n="579">aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta</l><l n="580">in loca se cava terrai coniecit ibique</l><l n="581">speluncas inter magnas fremit ante tumultu</l><l n="582">versabunda<add>QUE</add> portatur, post incita cum vis</l><l n="583">exagitata foras erumpitur et simul altam</l><l n="584">diffindens terram magnum concinnat hiatum.</l><l n="585">in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi</l><l n="586">in Peloponneso, quas exitus hic animai</l><l n="587">disturbat urbes et terrae motus obortus.</l><l n="588">multaque praeterea ceciderunt moenia magnis</l><l n="589">motibus in terris et multae per mare pessum</l><l n="590">subsedere suis pariter cum civibus urbes.</l><l n="591">quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai</l><l n="592">et fera vis venti per crebra foramina terrae</l><l n="593">dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;</l><l n="594">frigus uti nostros penitus cum venit in artus,</l><l n="595">concutit invitos cogens tremere atque movere.</l><l n="596">ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,</l><l n="597"> tecta superne timent, metuunt inferne cavernas</l><l n="598">terrai ne dissoluat natura repente,</l><l n="599">neu distracta suum late dispandat hiatum</l><l n="600">idque suis confusa velit complere ruinis.</l><l n="601">proinde licet quamvis caelum terramque reantur</l><l n="602">incorrupta fore aeternae mandata saluti:</l><l n="603">et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli</l><l n="604">subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,</l><l n="605">ne pedibus raptim tellus subtracta feratur</l><l n="606">in barathrum rerumque sequatur prodita summa</l><l n="607">funditus et fiat mundi confusa ruina.</l><l><gap reason="lost"/></l><milestone unit="card" n="608"/><l n="608">Principio mare mirantur non reddere maius</l><l n="609">naturam, quo sit tantus decursus aquarum,</l><l n="610">omnia quo veniant ex omni flumina parte.</l><l n="611">adde vagos imbris tempestatesque volantes,</l><l n="612">omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;</l><l n="613">adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam</l><l n="614">guttai vix instar erunt unius adaugmen;</l><l n="615">quo minus est mirum mare non augescere magnum.</l><l n="616">Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.</l><l n="617">quippe videmus enim vestis umore madentis</l><l n="618">exsiccare suis radiis ardentibus solem;</l><l n="619">at pelage multa et late substrata videmus.</l><l n="620">proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol</l><l n="621">umoris parvam delibet ab aequore partem,</l><l n="622">largiter in tanto spatio tamen auferet undis.</l><l n="623">Tum porro venti quoque magnam tollere partem</l><l n="624">umoris possunt verrentes aequora, ventis</l><l n="625">una nocte vias quoniam persaepe videmus</l><l n="626">siccari mollisque luti concrescere crustas.</l><l n="627">Praeterea docui multum quoque tollere nubes</l><l n="628">umorem magno conceptum ex aequore ponti</l><l n="629">et passim toto terrarum spargere in orbi,</l><l n="630">cum pluit in terris et venti nubila portant.</l><l n="631">Postremo quoniam raro cum corpore tellus</l><l n="632">est et coniunctast oras maris undique cingens,</l><l n="633">debet, ut in mare de terris venit umor aquai,</l><l n="634">in terras itidem manare ex aequore salso;</l><l n="635">percolatur enim virus retroque remanat</l><l n="636">materies umoris et ad caput amnibus omnis</l><l n="637">confluit, inde super terras redit agmine dulci</l><l n="638">qua via secta semel liquido pede detulit undas.</l><milestone unit="card" n="639"/><l n="639">Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae</l><l n="640">expirent ignes inter dum turbine tanto,</l><l n="641">expediam; neque enim mediocri clade coorta</l><l n="642">flammae tempestas Siculum dominata per agros</l><l n="643">finitimis ad se convertit gentibus ora,</l><l n="644">fumida cum caeli scintillare omnia templa</l><l n="645">cernentes pavida complebant pectora cura,</l><l n="646">quid moliretur rerum natura novarum.</l><l n="647">Hisce tibi in rebus latest alteque videndum</l><l n="648">et longe cunctas in partis dispiciendum,</l><l n="649">ut reminiscaris summam rerum esse profundam</l><l n="650">et videas caelum summai totius unum</l><l n="651"> quam sit parvula pars et quam multesima constet</l><l n="652">nec tota pars, homo terrai quota totius unus.</l><l n="653">quod bene propositum si plane contueare</l><l n="654">ac videas plane, mirari multa relinquas.</l><l n="655">numquis enim nostrum miratur, siquis in artus</l><l n="656">accepit calido febrim fervore coortam</l><l n="657">aut alium quemvis morbi per membra dolorem?</l><l n="658">opturgescit enim subito pes, arripit acer</l><l n="659">saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,</l><l n="660">existit sacer ignis et urit corpore serpens</l><l n="661">quam cumque arripuit partem repitque per artus,</l><l n="662">ni mirum quia sunt multarum semina rerum</l><l n="663">et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,</l><l n="664">unde queat vis immensi procrescere morbi.</l><l n="665">sic igitur toti caelo terraeque putandumst</l><l n="666">ex infinito satis omnia suppeditare,</l><l n="667">unde repente queat tellus concussa moveri</l><l n="668">perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,</l><l n="669">ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;</l><l n="670">id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa</l><l n="671">et tempestates pluviae graviore coortu</l><l n="672">sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.</l><l n="673">'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'</l><l n="674">scilicet et fluvius qui visus maximus ei,</l><l n="675">qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens</l><l n="676">arbor homoque videtur et omnia de genere omni</l><l n="677">maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,</l><l n="678">cum tamen omnia cum caelo terraque marique</l><l n="679">nil sint ad summam summai totius omnem.</l><milestone unit="card" n="680"/><l n="680">Nunc tamen illa modis quibus inritata repente</l><l n="681">flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,</l><l n="682">expediam. primum totius subcava montis</l><l n="683">est natura fere silicum suffulta cavernis.</l><l n="684">omnibus est porro in speluncis ventus et <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="685">ventus enim fit, ubi est agitando percitus <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="686">hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum</l><l n="687">saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis</l><l n="688">excussit calidum flammis velocibus ignem,</l><l n="689">tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.</l><l n="690">fert itaque ardorem longe longeque favillam</l><l n="691">differt et crassa volvit caligine fumum</l><l n="692">extruditque simul mirando pondere saxa;</l><l n="693">ne dubites quin haec animai turbida sit vis.</l><l n="694">praeterea magna ex parti mare montis ad eius</l><l n="695">radices frangit fluctus aestumque resolvit.</l><l n="696">ex hoc usque mari speluncae montis ad altas</l><l n="697">perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="698">et penetrare mari penitus res cogit aperto</l><l n="699">atque efflare foras ideoque extollere flammam</l><l n="700">saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.</l><l n="701">in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi</l><l n="702">nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.</l><milestone unit="card" n="703"/><l n="703">Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam</l><l n="704">non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;</l><l n="705"> corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere</l><l n="706">conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas</l><l n="707">conveniat leti, dicatur ut illius una;</l><l n="708">nam <del>ne</del>que eum ferro nec frigore vincere possis</l><l n="709">interiisse neque a morbo neque forte veneno,</l><l n="710">verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei</l><l n="711">scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.</l><l n="712">Nilus in aestatem crescit campisque redundat</l><l n="713">unicus in terris, Aegypti totius amnis.</l><l n="714">is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,</l><l n="715">aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,</l><l n="716">anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,</l><l n="717">et contra fluvium flantes remorantur et undas</l><l n="718">cogentes sursus replent coguntque manere.</l><l n="719">nam dubio procul haec adverso flabra feruntur</l><l n="720">flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;</l><l n="721">ille ex aestifera parti venit amnis ab austro</l><l n="722">inter nigra virum percocto saecla colore</l><l n="723">exoriens penitus media ab regione diei.</l><l n="724">est quoque uti possit magnus congestus harenae</l><l n="725">fluctibus adversis oppilare ostia contra,</l><l n="726">cum mare permotum ventis ruit intus harenam;</l><l n="727">quo fit uti pacto liber minus exitus amnis</l><l n="728">et proclivis item fiat minus impetus undis.</l><l n="729">fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei</l><l n="730">tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum</l><l n="731">nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.</l><l n="732">scilicet, ad mediam regionem eiecta diei</l><l n="733">cum convenerunt, ibi ad altos denique montis</l><l n="734">contrusae nubes coguntur vique premuntur.</l><l n="735">forsitan Aethiopum penitus de montibus altis</l><l n="736">crescat, ubi in campos albas descendere ningues</l><l n="737">tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.</l><milestone unit="card" n="738"/><l n="738">Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,</l><l n="739">expediam, quali natura praedita constent.</l><l n="740">principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re</l><l n="741">inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,</l><l n="742">e regione ea quod loca cum venere volantes,</l><l n="743">remigii oblitae pennarum vela remittunt</l><l n="744">praecipitesque cadunt molli cervice profusae</l><l n="745">in terram, si forte ita fert natura locorum,</l><l n="746">aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.</l><l n="747">is locus est Cumas aput, acri sulpure montis</l><l n="748">oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.</l><l n="749">est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso</l><l n="750">vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,</l><l n="751">quo numquam pennis appellunt corpora raucae</l><l n="752">cornices, non cum fumant altaria donis;</l><l n="753">usque adeo fugitant non iras Palladis acris</l><l n="754">pervigili causa, Graium ut cecinere <choice><reg>poeetae</reg><orig>poeëtae</orig></choice>,</l><l n="755">sed natura loci opus efficit ipsa suapte.</l><l n="756">in Syria quoque fertur item locus esse videri,</l><l n="757">quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum</l><l n="758">intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,</l><l n="759">manibus ut si sint divis mactata repente.</l><l n="760"> omnia quae naturali ratione geruntur,</l><l n="761">et quibus e fiant causis apparet origo;</l><l n="762">ianua ne pote eis Orci regionibus esse</l><l n="763">credatur, post hinc animas Acheruntis in oras</l><l n="764">ducere forte deos manis inferne reamur,</l><l n="765">naribus alipedes ut cervi saepe putantur</l><l n="766">ducere de latebris serpentia saecla ferarum.</l><l n="767">quod procul a vera quam sit ratione repulsum</l><l n="768">percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.</l><milestone unit="card" n="769"/><l n="769">Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,</l><l n="770">in terra cuiusque modi rerum esse figuras;</l><l n="771">multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos</l><l n="772">incutere et mortem quae possint adcelerare.</l><l n="773">et magis esse aliis alias animantibus aptas</l><l n="774">res ad vitai rationem ostendimus ante</l><l n="775">propter dissimilem naturam dissimilisque</l><l n="776">texturas inter sese primasque figuras.</l><l n="777">multa meant inimica per auris, multa per ipsas</l><l n="778">insinuant naris infesta atque aspera tactu,</l><l n="779">nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem</l><l n="780">aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.</l><l n="781">Deinde videre licet quam multae sint homini res</l><l n="782">acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;</l><l n="783">arboribus primum certis gravis umbra tributa</l><l n="784">usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,</l><l n="785">siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.</l><l n="786">est etiam magnis Heliconis montibus arbos</l><l n="787">floris odore hominem taetro consueta necare.</l><l n="788">scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,</l><l n="789">multa modis multis multarum semina rerum</l><l n="790">quod permixta gerit tellus discretaque tradit.</l><l n="791">nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri</l><l n="792">nidore offendit nares, consopit ibidem,</l><l n="793">concidere et spumas qui morbo mittere suevit.</l><l n="794">castoreoque gravi mulier sopita recumbit,</l><l n="795">et manibus nitidum teneris opus effluit ei,</l><l n="796">tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.</l><l n="797">multaque praeterea languentia membra per artus</l><l n="798">solvunt atque animam labefactant sedibus intus.</l><l n="799">denique si calidis etiam cunctere lavabris</l><l n="800">plenior et lueris, solio ferventis aquai</l><l n="801">quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!</l><l n="802">carbonumque gravis vis atque odor insinuatur</l><l n="803">quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!</l><l n="804">at cum membra domans percepit fervida febris,</l><l n="805">tum fit odor vini plagae mactabilis instar.</l><l n="806">nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa</l><l n="807">gignier et taetro concrescere odore bitumen,</l><l n="808">denique ubi argenti venas aurique secuntur,</l><l n="809">terrai penitus scrutantes abdita ferro,</l><l n="810">qualis expiret Scaptensula subter odores?</l><l n="811">quidve mali fit ut exalent aurata metalla!</l><l n="812">quas hominum reddunt facies qualisque colores!</l><l n="813">nonne vides audisve perire in tempore parvo</l><l n="814">quam soleant et quam vitai copia desit,</l><l n="815"> quos opere in tali cohibet vis magna necessis?</l><l n="816">hos igitur tellus omnis exaestuat aestus</l><l n="817">expiratque foras in apertum promptaque caeli.</l><milestone unit="card" n="818"/><l n="818">Sic et Averna loca alitibus summittere debent</l><l n="819">mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,</l><l n="820">ut spatium caeli quadam de parte venenet;</l><l n="821">quo simul ac primum pennis delata sit ales,</l><l n="822">impediatur ibi caeco correpta veneno,</l><l n="823">ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.</l><l n="824">quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus</l><l n="825">reliquias vitae membris ex omnibus aufert.</l><l n="826">quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;</l><l n="827">posterius fit uti. cum iam cecidere veneni</l><l n="828">in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,</l><l n="829">propterea quod magna mali fit copia circum.</l><l n="830">Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni</l><l n="831"><choice><reg>aeera</reg><orig>aeëra</orig></choice>, qui inter avis cumquest terramque locatus.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>