<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.213-6.470</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.213-6.470</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="213">semina, quae faciunt flammae fulgere colores.</l><l n="214">Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;</l><l n="215">nam cum ventus eas leviter diducit euntis</l><l n="216"> dissoluitque, cadant ingratius illa necessest</l><l n="217">semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro</l><l n="218">terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.</l><milestone unit="card" n="219"/><l n="219">Quod superest, <del>quali</del> natura praedita constent</l><l n="220">fulmina, declarant ictus et inusta vaporis</l><l n="221">signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;</l><l n="222">ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.</l><l n="223">praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum</l><l n="224">et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.</l><l n="225">hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem</l><l n="226">constituit natura minutis mobilibusque</l><l n="227">corporibus, cui nil omnino obsistere possit.</l><l n="228">transit enim validum fulmen per saepta domorum</l><l n="229">clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera</l><l n="230">et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.</l><l n="231">curat item vasis integris vina repente</l><l n="232">diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum</l><l n="233">conlaxat rareque facit lateramina vasis</l><l n="234">adveniens calor eius et insinuatus in ipsum</l><l n="235">mobiliter soluens differt primordia vini.</l><l n="236">quod solis vapor aetatem non posse videtur</l><l n="237">efficere usque adeo pollens fervore corusco.</l><l n="238">tanto mobilior vis et dominantior haec est.</l><l n="239">Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto</l><l n="240">fiant ut possint ictu discludere turris,</l><l n="241">disturbare domos, avellere tigna trabesque</l><l n="242">et monimenta virum commoliri atque ciere,</l><l n="243">exanimare homines, pecudes prosternere passim,</l><l n="244">cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,</l><l n="245">expediam neque <del>te</del> in promissis plura morabor.</l><milestone unit="card" n="246"/><l n="246">Fulmina gignier e crassis alteque putandumst</l><l n="247">nubibus extructis; nam caelo nulla sereno</l><l n="248">nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.</l><l n="249">nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;</l><l n="250">quod tunc per totum concrescunt <choice><reg>aeera</reg><orig>aeëra</orig></choice> nubes,</l><l n="251">undique uti tenebras omnis Acherunta reamur</l><l n="252">liquisse et magnas caeli complesse cavernas,</l><l n="253"><choice><reg>aeusque</reg><orig>æusque</orig></choice> adeo tetra nimborum nocte coorta</l><l n="254">inpendent atrae formidinis ora superne,<choice><reg>ae</reg><orig>æ</orig></choice></l><l n="255">cum commoliri tempestas fulmina coeptat.</l><l n="256">praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,</l><l n="257">ut picis e caelo demissum flumen, in undas</l><l n="258">sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram</l><l n="259">fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,</l><l n="260">ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,</l><l n="261">in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.</l><l n="262">sic igitur supera nostrum caput esse putandumst</l><l n="263">tempestatem altam; neque enim caligine tanta</l><l n="264">obruerent terras, nisi inaedificata superne</l><l n="265">multa forent multis exempto nubila sole;</l><l n="266">nec tanto possent venientes opprimere imbri,</l><l n="267">flumina abundare ut facerent camposque natare,</l><l n="268">si non extructis foret alte nubibus aether.</l><l n="269">hic igitur ventis atque ignibus omnia plena</l><l n="270">sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.</l><l n="271"> quippe etenim supra docui permulta vaporis</l><l n="272">semina habere cavas nubes et multa necessest</l><l n="273">concipere ex solis radiis ardoreque eorum.</l><l n="274">hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum</l><l n="275">forte locum quemvis, expressit multa vaporis</l><l n="276">semina seque simul cum eo commiscuit igni,</l><l n="277">insinuatus ibi vortex versatur in arto</l><l n="278">et calidis acuit fulmen fornacibus intus;</l><l n="279">nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum</l><l n="280">mobilitate calescit et e contagibus ignis.</l><l n="281">inde ubi percaluit venti vis <del>et</del> gravis ignis</l><l n="282">impetus incessit, maturum tum quasi fulmen</l><l n="283">perscindit subito nubem ferturque coruscis</l><l n="284">omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.</l><l n="285">quem gravis insequitur sonitus, displosa repente</l><l n="286">opprimere ut caeli videantur templa superne.</l><l n="287">inde tremor terras graviter pertemptat et altum</l><l n="288">murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum</l><l n="289">tempestas concussa tremit fremitusque moventur.</l><l n="290">quo de concussu sequitur gravis imber et uber,</l><l n="291">omnis uti videatur in imbrem vertier aether</l><l n="292">atque ita praecipitans ad diluviem revocare;</l><l n="293">tantus discidio nubis ventique procella</l><l n="294">mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.</l><milestone unit="card" n="295"/><l n="295">Est etiam cum vis extrinsecus incita venti</l><l n="296">incidit in validam maturo culmine nubem;</l><l n="297">quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille</l><l n="298">vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.</l><l n="299">hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.</l><l n="300">Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni</l><l n="301">igniscat tamen in spatio longoque meatu,</l><l n="302">dum venit amittens in cursu corpora quaedam</l><l n="303">grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,</l><l n="304">atque alia ex ipso conradens <choice><reg>aeere</reg><orig>aeëre</orig></choice> portat</l><l n="305">parvola, quae faciunt ignem commixta volando;</l><l n="306">non alia longe ratione ac plumbea saepe</l><l n="307">fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris</l><l n="308">corpora dimittens ignem concepit in auris.</l><l n="309">Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,</l><l n="310">frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,</l><l n="311">ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,</l><l n="312">confluere ex ipso possunt elementa vaporis</l><l n="313">et simul ex illa quae tum res excipit ictum;</l><l n="314">ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,</l><l n="315">nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi</l><l n="316">semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.</l><l n="317">sic igitur quoque res accendi fulmine debet,</l><l n="318">opportuna fuit si forte et idonea flammis.</l><l n="319">nec temere omnino plane vis frigida venti</l><l n="320">esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,</l><l n="321">quin, prius in cursu si non accenditur igni,</l><l n="322">at tepefacta tamen veniat commixta calore.</l><milestone unit="card" n="323"/><l n="323">Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus</l><l n="324">et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,</l><l n="325">nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis</l><l n="326"> colligit et magnum conamen sumit eundi,</l><l n="327">inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,</l><l n="328">exprimitur vis atque ideo volat impete miro,</l><l n="329">ut validis quae de tormentis missa feruntur.</l><l n="330">Adde quod e parvis et levibus est elementis,</l><l n="331">nec facilest tali naturae obsistere quicquam;</l><l n="332">inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,</l><l n="333">non igitur multis offensibus in remorando</l><l n="334">haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.</l><l n="335">Deinde, quod omnino natura pondera deorsum</l><l n="336">omnia nituntur, cum plagast addita vero,</l><l n="337">mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,</l><l n="338">ut vehementius et citius quae cumque morantur</l><l n="339">obvia discutiat plagis itinerque sequatur.</l><l n="340">Denique quod longo venit impete, sumere debet</l><l n="341">mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo</l><l n="342">et validas auget viris et roborat ictum;</l><l n="343">nam facit ut quae sint illius semina cumque</l><l n="344">e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,</l><l n="345">omnia coniciens in eum volventia cursum.</l><l n="346">Forsitan ex ipso veniens trahat <choice><reg>aeere</reg><orig>aeëre</orig></choice> quaedam</l><l n="347">corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.</l><l n="348">incolumisque venit per res atque integra transit</l><l n="349">multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.</l><l n="350">multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa</l><l n="351">corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.</l><l n="352">dissoluit porro facile aes aurumque repente</l><l n="353">conferve facit, e parvis quia facta minute</l><l n="354">corporibus vis est et levibus ex elementis,</l><l n="355">quae facile insinuantur et insinuata repente</l><l n="356">dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.</l><milestone unit="card" n="357"/><l n="357">Autumnoque magis stellis fulgentibus alta</l><l n="358">concutitur caeli domus undique totaque tellus,</l><l n="359">et cum tempora se veris florentia pandunt.</l><l n="360">frigore enim desunt ignes ventique calore</l><l n="361">deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.</l><l n="362">interutrasque igitur cum caeli tempora constant,</l><l n="363">tum variae causae concurrunt fulminis omnes.</l><l n="364">nam fretus ipse anni permiscet frigus <del>ad</del> aestum.</l><l n="365">quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,</l><l n="366">ut discordia <del>sit</del> rerum magnoque tumultu</l><l n="367">ignibus et ventis furibundus fluctuet <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="368">prima caloris enim pars est postrema rigoris;</l><l n="369">tempus id est vernum; quare pugnare necessest</l><l n="370">dissimilis <del>res</del> inter se turbareque mixtas.</l><l n="371">et calor extremus primo cum frigore mixtus</l><l n="372">volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,</l><l n="373">hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.</l><l n="374">propterea <del>freta</del> sunt haec anni nominitanda,</l><l n="375">nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt</l><l n="376">fulmina tempestasque cietur turbida caelo,</l><l n="377"> ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,</l><l n="378">hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.</l><milestone unit="card" n="379"/><l n="379">Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam</l><l n="380">perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,</l><l n="381">non Tyrrhena retro volventem carmina frustra</l><l n="382">indicia occultae divum perquirere mentis,</l><l n="383">unde volans ignis pervenerit aut in utram se</l><l n="384">verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta</l><l n="385">insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,</l><l n="386">quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.</l><l n="387">quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi</l><l n="388">terrifico quatiunt sonitu caelestia templa</l><l n="389">et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,</l><l n="390">cur quibus incautum scelus aversabile cumquest</l><l n="391">non faciunt icti flammas ut fulguris halent</l><l n="392">pectore perfixo, documen mortalibus acre,</l><l n="393">et potius nulla sibi turpi conscius in re</l><l n="394">volvitur in flammis innoxius inque peditur</l><l n="395">turbine caelesti subito correptus et igni?</l><l n="396">cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?</l><l n="397">an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?</l><l n="398">in terraque patris cur telum perpetiuntur</l><l n="399">optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?</l><l n="400">denique cur numquam caelo iacit undique puro</l><l n="401">Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?</l><l n="402">an simul ac nubes successere, ipse in eas tum</l><l n="403">descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?</l><l n="404">in mare qua porro mittit ratione? quid undas</l><l n="405">arguit et liquidam molem camposque natantis?</l><l n="406">praeterea si vult caveamus fulminis ictum,</l><l n="407">cur dubitat facere ut possimus cernere missum?</l><l n="408">si nec opinantis autem volt opprimere igni,</l><l n="409">cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,</l><l n="410">cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?</l><l n="411">et simul in multas partis qui credere possis</l><l n="412">mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,</l><l n="413">ut fierent ictus uno sub tempore plures?</l><l n="414">at saepest numero factum fierique necessest,</l><l n="415">ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,</l><l n="416">fulmina sic uno fieri sub tempore multa.</l><l n="417">postremo cur sancta deum delubra suasque</l><l n="418">discutit infesto praeclaras fulmine sedes</l><l n="419">et bene facta deum frangit simulacra suisque</l><l n="420">demit imaginibus violento volnere honorem?</l><l n="421">altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius</l><l n="422">montibus in summis vestigia cernimus ignis?</l><milestone unit="card" n="423"/><l n="423">Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,</l><l n="424">presteras Graii quos ab re nominitarunt,</l><l n="425">in mare qua missi veniant ratione superne.</l><l n="426">nam fit ut inter dum tam quam demissa columna</l><l n="427">in mare de caelo descendat, quam freta circum</l><l n="428">fervescunt graviter spirantibus incita flabris,</l><l n="429">et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu</l><l n="430">navigia in summum veniant vexata periclum.</l><l n="431">hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti</l><l n="432"> rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit</l><l n="433">in mare de caelo tam quam demissa columna,</l><l n="434">paulatim, quasi quid pugno bracchique superne</l><l n="435">coniectu trudatur et extendatur in undas;</l><l n="436">quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti</l><l n="437">vis et fervorem mirum concinnat in undis;</l><l n="438">versabundus enim turbo descendit et illam</l><l n="439">deducit pariter lento cum corpore nubem;</l><l n="440">quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,</l><l n="441">ille in aquam subito totum se inmittit et omne</l><l n="442">excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.</l><milestone unit="card" n="443"/><l n="443">Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse</l><l n="444">vertex conradens ex <choice><reg>aeere</reg><orig>aeëre</orig></choice> semina nubis</l><l n="445">et quasi demissum caelo prestera imitetur;</l><l n="446">hic ubi se in terras demisit dissoluitque,</l><l n="447">turbinis immanem vim provomit atque procellae.</l><l n="448">sed quia fit raro omnino montisque necessest</l><l n="449">officere in terris, apparet crebrius idem</l><l n="450">prospectu maris in magno caeloque patenti.</l><l n="451">Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando</l><l n="452">hoc super in caeli spatio coiere repente</l><l n="453">asperiora, modis quae possint indupedita</l><l n="454">exiguis tamen inter se compressa teneri.</l><l n="455">haec faciunt primum parvas consistere nubes;</l><l n="456">inde ea comprendunt inter se conque gregantur</l><l n="457">et coniungendo crescunt ventisque feruntur</l><l n="458">usque adeo donec tempestas saeva coortast.</l><l n="459">Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo</l><l n="460">quam sint quoque magis, tanto magis edita fument</l><l n="461">adsidue fulvae nubis caligine crassa</l><l n="462">propterea quia, cum consistunt nubila primum,</l><l n="463">ante videre oculi quam possint tenvia, venti</l><l n="464">portantes cogunt ad summa cacumina montis;</l><l n="465">hic demum fit uti turba maiore coorta</l><l n="466">et condensa queant apparere et simul ipso</l><l n="467">vertice de montis videantur surgere in aethram.</l><l n="468">nam loca declarat sursum ventosa patere</l><l n="469">res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.</l><milestone unit="card" n="470"/><l n="470">Praeterea permulta mari quoque tollere toto</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>