<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.181-6.334</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.181-6.334</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="181">dissipat ardoris quasi per vim expressa repente</l><l n="182">semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;</l><l n="183">inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris</l><l n="184">quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.</l><l n="185">scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte</l><l n="186">extructis aliis alias super impete miro.</l><l n="187">ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus</l><l n="188">quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.</l><l n="189">contemplator enim, cum montibus adsimulata</l><l n="190">nubila portabunt venti transversa per auras,</l><l n="191">aut ubi per magnos montis cumulata videbis</l><l n="192">insuper esse aliis alia atque urguere superna</l><l n="193">in statione locata sepultis undique ventis;</l><l n="194">tum poteris magnas moles cognoscere eorum</l><l n="195">speluncasque vel ut saxis pendentibus structas</l><l n="196">cernere, quas venti cum tempestate coorta</l><l n="197">conplerunt, magno indignantur murmure clausi</l><l n="198">nubibus in caveisque ferarum more minantur,</l><l n="199">nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,</l><l n="200">quaerentesque viam circum versantur et ignis</l><l n="201">semina convolvunt <del>e</del> nubibus atque ita cogunt</l><l n="202">multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,</l><l n="203">donec divolsa fulserunt nube corusci.</l><milestone unit="card" n="204"/><l n="204">Hac etiam fit uti de causa mobilis ille</l><l n="205">devolet in terram liquidi color aureus ignis,</l><l n="206">semina quod nubes ipsas permulta necessust</l><l n="207">ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,</l><l n="208">flammeus <del>est</del> plerumque colos et splendidus ollis.</l><l n="209">quippe etenim solis de lumine multa necessest</l><l n="210">concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.</l><l n="211">hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum</l><l n="212">compressitque locum cogens, expressa profundunt</l><l n="213">semina, quae faciunt flammae fulgere colores.</l><l n="214">Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;</l><l n="215">nam cum ventus eas leviter diducit euntis</l><l n="216"> dissoluitque, cadant ingratius illa necessest</l><l n="217">semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro</l><l n="218">terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.</l><milestone unit="card" n="219"/><l n="219">Quod superest, <del>quali</del> natura praedita constent</l><l n="220">fulmina, declarant ictus et inusta vaporis</l><l n="221">signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;</l><l n="222">ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.</l><l n="223">praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum</l><l n="224">et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.</l><l n="225">hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem</l><l n="226">constituit natura minutis mobilibusque</l><l n="227">corporibus, cui nil omnino obsistere possit.</l><l n="228">transit enim validum fulmen per saepta domorum</l><l n="229">clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera</l><l n="230">et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.</l><l n="231">curat item vasis integris vina repente</l><l n="232">diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum</l><l n="233">conlaxat rareque facit lateramina vasis</l><l n="234">adveniens calor eius et insinuatus in ipsum</l><l n="235">mobiliter soluens differt primordia vini.</l><l n="236">quod solis vapor aetatem non posse videtur</l><l n="237">efficere usque adeo pollens fervore corusco.</l><l n="238">tanto mobilior vis et dominantior haec est.</l><l n="239">Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto</l><l n="240">fiant ut possint ictu discludere turris,</l><l n="241">disturbare domos, avellere tigna trabesque</l><l n="242">et monimenta virum commoliri atque ciere,</l><l n="243">exanimare homines, pecudes prosternere passim,</l><l n="244">cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,</l><l n="245">expediam neque <del>te</del> in promissis plura morabor.</l><milestone unit="card" n="246"/><l n="246">Fulmina gignier e crassis alteque putandumst</l><l n="247">nubibus extructis; nam caelo nulla sereno</l><l n="248">nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.</l><l n="249">nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;</l><l n="250">quod tunc per totum concrescunt <choice><reg>aeera</reg><orig>aeëra</orig></choice> nubes,</l><l n="251">undique uti tenebras omnis Acherunta reamur</l><l n="252">liquisse et magnas caeli complesse cavernas,</l><l n="253"><choice><reg>aeusque</reg><orig>æusque</orig></choice> adeo tetra nimborum nocte coorta</l><l n="254">inpendent atrae formidinis ora superne,<choice><reg>ae</reg><orig>æ</orig></choice></l><l n="255">cum commoliri tempestas fulmina coeptat.</l><l n="256">praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,</l><l n="257">ut picis e caelo demissum flumen, in undas</l><l n="258">sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram</l><l n="259">fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,</l><l n="260">ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,</l><l n="261">in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.</l><l n="262">sic igitur supera nostrum caput esse putandumst</l><l n="263">tempestatem altam; neque enim caligine tanta</l><l n="264">obruerent terras, nisi inaedificata superne</l><l n="265">multa forent multis exempto nubila sole;</l><l n="266">nec tanto possent venientes opprimere imbri,</l><l n="267">flumina abundare ut facerent camposque natare,</l><l n="268">si non extructis foret alte nubibus aether.</l><l n="269">hic igitur ventis atque ignibus omnia plena</l><l n="270">sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.</l><l n="271"> quippe etenim supra docui permulta vaporis</l><l n="272">semina habere cavas nubes et multa necessest</l><l n="273">concipere ex solis radiis ardoreque eorum.</l><l n="274">hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum</l><l n="275">forte locum quemvis, expressit multa vaporis</l><l n="276">semina seque simul cum eo commiscuit igni,</l><l n="277">insinuatus ibi vortex versatur in arto</l><l n="278">et calidis acuit fulmen fornacibus intus;</l><l n="279">nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum</l><l n="280">mobilitate calescit et e contagibus ignis.</l><l n="281">inde ubi percaluit venti vis <del>et</del> gravis ignis</l><l n="282">impetus incessit, maturum tum quasi fulmen</l><l n="283">perscindit subito nubem ferturque coruscis</l><l n="284">omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.</l><l n="285">quem gravis insequitur sonitus, displosa repente</l><l n="286">opprimere ut caeli videantur templa superne.</l><l n="287">inde tremor terras graviter pertemptat et altum</l><l n="288">murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum</l><l n="289">tempestas concussa tremit fremitusque moventur.</l><l n="290">quo de concussu sequitur gravis imber et uber,</l><l n="291">omnis uti videatur in imbrem vertier aether</l><l n="292">atque ita praecipitans ad diluviem revocare;</l><l n="293">tantus discidio nubis ventique procella</l><l n="294">mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.</l><milestone unit="card" n="295"/><l n="295">Est etiam cum vis extrinsecus incita venti</l><l n="296">incidit in validam maturo culmine nubem;</l><l n="297">quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille</l><l n="298">vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.</l><l n="299">hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.</l><l n="300">Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni</l><l n="301">igniscat tamen in spatio longoque meatu,</l><l n="302">dum venit amittens in cursu corpora quaedam</l><l n="303">grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,</l><l n="304">atque alia ex ipso conradens <choice><reg>aeere</reg><orig>aeëre</orig></choice> portat</l><l n="305">parvola, quae faciunt ignem commixta volando;</l><l n="306">non alia longe ratione ac plumbea saepe</l><l n="307">fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris</l><l n="308">corpora dimittens ignem concepit in auris.</l><l n="309">Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,</l><l n="310">frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,</l><l n="311">ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,</l><l n="312">confluere ex ipso possunt elementa vaporis</l><l n="313">et simul ex illa quae tum res excipit ictum;</l><l n="314">ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,</l><l n="315">nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi</l><l n="316">semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.</l><l n="317">sic igitur quoque res accendi fulmine debet,</l><l n="318">opportuna fuit si forte et idonea flammis.</l><l n="319">nec temere omnino plane vis frigida venti</l><l n="320">esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,</l><l n="321">quin, prius in cursu si non accenditur igni,</l><l n="322">at tepefacta tamen veniat commixta calore.</l><milestone unit="card" n="323"/><l n="323">Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus</l><l n="324">et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,</l><l n="325">nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis</l><l n="326"> colligit et magnum conamen sumit eundi,</l><l n="327">inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,</l><l n="328">exprimitur vis atque ideo volat impete miro,</l><l n="329">ut validis quae de tormentis missa feruntur.</l><l n="330">Adde quod e parvis et levibus est elementis,</l><l n="331">nec facilest tali naturae obsistere quicquam;</l><l n="332">inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,</l><l n="333">non igitur multis offensibus in remorando</l><l n="334">haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>