<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.162-6.236</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.162-6.236</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="162">percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen</l><l n="163">exilit et claras scintillas dissipat ignis.</l><l n="164">sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,</l><l n="165">fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris</l><l n="166">tardius adveniunt quam visum quae moveant res.</l><l n="167">id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem</l><l n="168">ancipiti videas ferro procul arboris auctum,</l><l n="169">ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris</l><l n="170">det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante</l><l n="171">quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni</l><l n="172">e simili causa, concursu natus eodem.</l><milestone unit="card" n="173"/><l n="173">Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt</l><l n="174">nubes et tremulo tempestas impete fulgit.</l><l n="175">ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem</l><l n="176">fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,</l><l n="177">mobilitate sua fervescit; ut omnia motu</l><l n="178">percalefacta vides ardescere, plumbea vero</l><l n="179">glans etiam longo cursu volvenda liquescit.</l><l n="180">ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,</l><l n="181">dissipat ardoris quasi per vim expressa repente</l><l n="182">semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;</l><l n="183">inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris</l><l n="184">quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.</l><l n="185">scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte</l><l n="186">extructis aliis alias super impete miro.</l><l n="187">ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus</l><l n="188">quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.</l><l n="189">contemplator enim, cum montibus adsimulata</l><l n="190">nubila portabunt venti transversa per auras,</l><l n="191">aut ubi per magnos montis cumulata videbis</l><l n="192">insuper esse aliis alia atque urguere superna</l><l n="193">in statione locata sepultis undique ventis;</l><l n="194">tum poteris magnas moles cognoscere eorum</l><l n="195">speluncasque vel ut saxis pendentibus structas</l><l n="196">cernere, quas venti cum tempestate coorta</l><l n="197">conplerunt, magno indignantur murmure clausi</l><l n="198">nubibus in caveisque ferarum more minantur,</l><l n="199">nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,</l><l n="200">quaerentesque viam circum versantur et ignis</l><l n="201">semina convolvunt <del>e</del> nubibus atque ita cogunt</l><l n="202">multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,</l><l n="203">donec divolsa fulserunt nube corusci.</l><milestone unit="card" n="204"/><l n="204">Hac etiam fit uti de causa mobilis ille</l><l n="205">devolet in terram liquidi color aureus ignis,</l><l n="206">semina quod nubes ipsas permulta necessust</l><l n="207">ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,</l><l n="208">flammeus <del>est</del> plerumque colos et splendidus ollis.</l><l n="209">quippe etenim solis de lumine multa necessest</l><l n="210">concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.</l><l n="211">hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum</l><l n="212">compressitque locum cogens, expressa profundunt</l><l n="213">semina, quae faciunt flammae fulgere colores.</l><l n="214">Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;</l><l n="215">nam cum ventus eas leviter diducit euntis</l><l n="216"> dissoluitque, cadant ingratius illa necessest</l><l n="217">semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro</l><l n="218">terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.</l><milestone unit="card" n="219"/><l n="219">Quod superest, <del>quali</del> natura praedita constent</l><l n="220">fulmina, declarant ictus et inusta vaporis</l><l n="221">signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;</l><l n="222">ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.</l><l n="223">praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum</l><l n="224">et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.</l><l n="225">hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem</l><l n="226">constituit natura minutis mobilibusque</l><l n="227">corporibus, cui nil omnino obsistere possit.</l><l n="228">transit enim validum fulmen per saepta domorum</l><l n="229">clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera</l><l n="230">et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.</l><l n="231">curat item vasis integris vina repente</l><l n="232">diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum</l><l n="233">conlaxat rareque facit lateramina vasis</l><l n="234">adveniens calor eius et insinuatus in ipsum</l><l n="235">mobiliter soluens differt primordia vini.</l><l n="236">quod solis vapor aetatem non posse videtur</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>