<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.12-6.86</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.12-6.86</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="12">divitiis homines et honore et laude potentis</l><l n="13">affluere atque bona gnatorum excellere fama,</l><l n="14">nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,</l><l n="15">atque animi ingratis vitam vexare sine ulla</l><l n="16">pausa atque infestis cogi saevire querellis,</l><l n="17">intellegit ibi vitium vas efficere ipsum</l><l n="18">omniaque illius vitio corrumpier intus,</l><l n="19">quae conlata foris et commoda cumque venirent;</l><l n="20">partim quod fluxum pertusumque esse videbat,</l><l n="21">ut nulla posset ratione explerier umquam,</l><l n="22">partim quod taetro quasi conspurcare sapore</l><l n="23">omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.</l><l n="24">veridicis igitur purgavit pectora dictis</l><l n="25">et finem statuit cuppedinis atque timoris</l><l n="26">exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,</l><l n="27">quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo</l><l n="28">qua possemus ad id recto contendere cursu,</l><l n="29">quidve mali foret in rebus mortalibus passim,</l><l n="30">quod fieret naturali varieque volaret</l><l n="31">seu casu seu vi, quod sic natura parasset,</l><l n="32">et quibus e portis occurri cuique deceret,</l><l n="33">et genus humanum frustra plerumque probavit</l><l n="34">volvere curarum tristis in pectore fluctus.</l><l n="35">nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis</l><l n="36">in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus</l><l n="37">inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam</l><l n="38">quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.</l><l n="39">hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest</l><l n="40">non radii solis nec lucida tela diei</l><l n="41">discutiant, sed naturae species ratioque.</l><l n="42">quo magis inceptum pergam pertexere dictis.</l><milestone unit="card" n="43"/><l n="43">Et quoniam docui mundi mortalia templa</l><l n="44">esse <del>et</del> nativo consistere corpore caelum,</l><l n="45">et quae cumque in eo fiunt fierique necessest</l><l n="46">pleraque dissolui, qui restant percipe porro,</l><l n="47">quandoquidem semel insignem conscendere currum</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="48">tu mihi supremae praescripta ad candida callis</l><l n="49">currenti spatium praemonstra, callida musa</l><l n="50">Calliope, requies hominum divomque voluptas,</l><l n="51">te duce ut insigni capiam cum laude coronam.</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="52"> ventorum existant, placentur <del>ut</del> omnia rursum</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="53">quae fuerint, sint placato conversa furore.</l><l n="54">cetera quae fieri in terris caeloque tuentur</l><l n="55">mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe</l><l n="56">et faciunt animos humilis formidine divom</l><l n="57">depressosque premunt ad terram propterea quod</l><l n="58">ignorantia causarum conferre deorum</l><l n="59">cogit ad imperium res et concedere regnum.</l><l n="60"><del>quorum operum causas nulla ratione videre</del></l><l n="61"><del>possunt ac fieri divino numine rentur.</del></l><l n="62">nam bene qui didicere deos securum agere aevom,</l><l n="63">si tamen interea mirantur qua ratione</l><l n="64">quaeque geri possint, praesertim rebus in illis</l><l n="65">quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,</l><l n="66">rursus in antiquas referuntur religionis</l><l n="67">et dominos acris adsciscunt, omnia posse</l><l n="68">quos miseri credunt, ignari quid queat esse,</l><l n="69">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="70">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;</l><l n="71">quo magis errantes caeca ratione feruntur.</l><l n="72">quae nisi respuis ex animo longeque remittis</l><l n="73">dis indigna putare alienaque pacis eorum,</l><l n="74">delibata deum per te tibi numina sancta</l><l n="75">saepe oberunt; non quo violari summa deum vis</l><l n="76">possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,</l><l n="77">sed quia tute tibi placida cum pace quietos</l><l n="78">constitues magnos irarum volvere fluctus,</l><l n="79">nec delubra deum placido cum pectore adibis,</l><l n="80">nec de corpore quae sancto simulacra feruntur</l><l n="81">in mentes hominum divinae nuntia formae,</l><l n="82">suscipere haec animi tranquilla pace valebis.</l><l n="83">inde videre licet qualis iam vita sequatur.</l><l n="84">quam quidem ut a nobis ratio verissima longe</l><l n="85">reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,</l><l n="86">multa tamen restant et sunt ornanda politis</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>