<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.1062-6.1136</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:6.1062-6.1136</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="6"><l n="1062">interutrasque igitur ferri natura locata</l><l n="1063">aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,</l><l n="1064">inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.</l><milestone unit="card" n="1065"/><l n="1065">nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,</l><l n="1066">ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,</l><l n="1067">quae memorare queam inter se singlariter apta.</l><l n="1068">saxa vides primum sola colescere calce.</l><l n="1069">glutine materies taurino iungitur una,</l><l n="1070">ut vitio venae tabularum saepius hiscant</l><l n="1071">quam laxare queant compages taurea vincla.</l><l n="1072">vitigeni latices aquai fontibus audent</l><l n="1073">misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.</l><l n="1074">purpureusque colos conchyli iungitur uno</l><l n="1075">corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,</l><l n="1076">non si Neptuni fluctu renovare operam des,</l><l n="1077">non mare si totum velit eluere omnibus undis.</l><l n="1078">denique res auro non aurum copulat una,</l><l n="1079">aerique <del>aes</del> plumbo fit uti iungatur ab albo?</l><l n="1080">cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?</l><l n="1081">nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam</l><l n="1082">nec me tam multam hic operam consumere par est,</l><l n="1083">sed breviter paucis praestat comprendere multa.</l><l n="1084">quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,</l><l n="1085">ut cava conveniant plenis haec illius illa</l><l n="1086">huiusque inter se, iunctura haec optima constat.</l><l n="1087">est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata</l><l n="1088">inter se quaedam possint coplata teneri;</l><l n="1089"> quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.</l><milestone unit="card" n="1090"/><l n="1090">Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente</l><l n="1091">mortiferam possit cladem conflare coorta</l><l n="1092">morbida vis hominum generi pecudumque catervis,</l><l n="1093">expediam, primum multarum semina rerum</l><l n="1094">esse supra docui quae sint vitalia nobis,</l><l n="1095">et contra quae sint morbo mortique necessest</l><l n="1096">multa volare; ea cum casu sunt forte coorta</l><l n="1097">et perturbarunt caelum, fit morbidus <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="1098">atque ea vis omnis morborum pestilitasque</l><l n="1099">aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne</l><l n="1100">per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta</l><l n="1101">de terra surgunt, ubi putorem umida nactast</l><l n="1102">intempestivis pluviisque et solibus icta.</l><l n="1103">nonne vides etiam caeli novitate et aquarum</l><l n="1104">temptari procul a patria qui cumque domoque</l><l n="1105">adveniunt ideo quia longe discrepitant res?</l><l n="1106">nam quid Brittannis caelum differre putamus,</l><l n="1107">et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,</l><l n="1108">quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque</l><l n="1109">usque ad nigra virum percocto saecla colore?</l><l n="1110">quae cum quattuor inter se diversa videmus</l><l n="1111">quattuor a ventis et caeli partibus esse,</l><l n="1112">tum color et facies hominum distare videntur</l><l n="1113">largiter et morbi generatim saecla tenere.</l><l n="1114">est elephas morbus qui propter flumina Nili</l><l n="1115">gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.</l><l n="1116">Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis</l><l n="1117">finibus. inde aliis alius locus est inimicus</l><l n="1118">partibus ac membris; varius concinnat id <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice>.</l><l n="1119">proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,</l><l n="1120">commovet atque <choice><reg>aeer</reg><orig>aeër</orig></choice> inimicus serpere coepit,</l><l n="1121">ut nebula ac nubes paulatim repit et omne</l><l n="1122">qua graditur conturbat et immutare coactat,</l><l n="1123">fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,</l><l n="1124">corrumpat reddatque sui simile atque alienum.</l><l n="1125">haec igitur subito clades nova pestilitasque</l><l n="1126">aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas</l><l n="1127">aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,</l><l n="1128">aut etiam suspensa manet vis <choice><reg>aeere</reg><orig>aeëre</orig></choice> in ipso</l><l n="1129">et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,</l><l n="1130">illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.</l><l n="1131">consimili ratione venit bubus quoque saepe</l><l n="1132">pestilitas et iam pigris balantibus aegror.</l><l n="1133">nec refert utrum nos in loca deveniamus</l><l n="1134">nobis adversa et caeli mutemus amictum,</l><l n="1135">an caelum nobis ultro natura corumptum</l><l n="1136">deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>