<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.896-5.1153</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.896-5.1153</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="896">corporibus neque proiciunt aetate senecta</l><l n="897">nec simili Venere ardescunt nec moribus unis</l><l n="898">conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.</l><l n="899">quippe videre licet pinguescere saepe cicuta</l><l n="900">barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.</l><l n="901">flamma quidem <del>vero</del> cum corpora fulva leonum</l><l n="902">tam soleat torrere atque urere quam genus omne</l><l n="903">visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,</l><l n="904">qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,</l><l n="905">prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera</l><l n="906">ore foras acrem flaret de corpore flammam?</l><l n="907">quare etiam tellure nova caeloque recenti</l><l n="908">talia qui fingit potuisse animalia gigni,</l><l n="909">nixus in hoc uno novitatis nomine inani,</l><l n="910">multa licet simili ratione effutiat ore,</l><l n="911">aurea tum dicat per terras flumina vulgo</l><l n="912">fluxisse et gemmis florere arbusta <choice><reg>suesse</reg><orig>suësse</orig></choice></l><l n="913">aut hominem tanto membrorum esse impete natum,</l><l n="914">trans maria alta pedum nisus ut ponere posset</l><l n="915">et manibus totum circum se vertere caelum.</l><l n="916">nam quod multa fuere in terris semina rerum,</l><l n="917">tempore quo primum tellus animalia fudit,</l><l n="918">nil tamen est signi mixtas potuisse creari</l><l n="919">inter se pecudes compactaque membra animantum,</l><l n="920">propterea quia quae de terris nunc quoque abundant</l><l n="921">herbarum genera ac fruges arbustaque laeta</l><l n="922">non tamen inter se possunt complexa creari,</l><l n="923">sed res quaeque suo ritu procedit et omnes</l><l n="924">foedere naturae certo discrimina servant.</l><milestone unit="card" n="925"/><l n="925">Et genus humanum multo fuit illud in arvis</l><l n="926">durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,</l><l n="927">et maioribus et solidis magis ossibus intus</l><l n="928">fundatum, validis aptum per viscera nervis,</l><l n="929">nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur</l><l n="930">nec novitate cibi nec labi corporis ulla.</l><l n="931">multaque per caelum solis volventia lustra</l><l n="932">volgivago vitam tractabant more ferarum.</l><l n="933">nec robustus erat curvi moderator aratri</l><l n="934"> quisquam, nec scibat ferro molirier arva</l><l n="935">nec nova defodere in terram virgulta neque altis</l><l n="936">arboribus veteres decidere falcibus ramos.</l><l n="937">quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat</l><l n="938">sponte sua, satis id placabat pectora donum.</l><l n="939">glandiferas inter curabant corpora quercus</l><l n="940">plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis</l><l n="941">arbita puniceo fieri matura colore,</l><l n="942">plurima tum tellus etiam maiora ferebat.</l><l n="943">multaque praeterea novitas tum florida mundi</l><l n="944">pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.</l><l n="945">at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,</l><l n="946">ut nunc montibus e magnis decursus aquai</l><l n="947">claricitat late sitientia saecla ferarum.</l><l n="948">denique nota vagis silvestria templa tenebant</l><l n="949">nympharum, quibus e scibant umore fluenta</l><l n="950">lubrica proluvie larga lavere umida saxa,</l><l n="951">umida saxa, super viridi stillantia musco,</l><l n="952">et partim plano scatere atque erumpere campo.</l><l n="953">necdum res igni scibant tractare neque uti</l><l n="954">pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,</l><l n="955">sed nemora atque cavos montis silvasque colebant</l><l n="956">et frutices inter condebant squalida membra</l><l n="957">verbera ventorum vitare imbrisque coacti.</l><l n="958">nec commune bonum poterant spectare neque ullis</l><l n="959">moribus inter se scibant nec legibus uti.</l><l n="960">quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat</l><l n="961">sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.</l><l n="962">et Venus in silvis iungebat corpora amantum;</l><l n="963">conciliabat enim vel mutua quamque cupido</l><l n="964">vel violenta viri vis atque inpensa libido</l><l n="965">vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.</l><l n="966">et manuum mira freti virtute pedumque</l><l n="967">consectabantur silvestria saecla ferarum</l><l n="968">missilibus saxis et magno pondere clavae.</l><l n="969">multaque vincebant, vitabant pauca latebris;</l><l n="970">saetigerisque pares subus silvestria membra</l><l n="971">nuda dabant terrae nocturno tempore capti,</l><l n="972">circum se foliis ac frondibus involventes.</l><l n="973">nec plangore diem magno solemque per agros</l><l n="974">quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,</l><l n="975">sed taciti respectabant somnoque sepulti,</l><l n="976">dum rosea face sol inferret lumina caelo.</l><l n="977">a parvis quod enim consuerant cernere semper</l><l n="978">alterno tenebras et lucem tempore gigni,</l><l n="979">non erat ut fieri posset mirarier umquam</l><l n="980">nec diffidere, ne terras aeterna teneret</l><l n="981">nox in perpetuum detracto lumine solis.</l><l n="982">sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum</l><l n="983">infestam miseris faciebant saepe quietem.</l><l n="984">eiectique domo fugiebant saxea tecta</l><l n="985">spumigeri suis adventu validique leonis</l><l n="986">atque intempesta cedebant nocte paventes</l><l n="987">hospitibus saevis instrata cubilia fronde.</l><milestone unit="card" n="988"/><l n="988">Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla</l><l n="989"> dulcia linquebant lamentis lumina vitae.</l><l n="990">unus enim tum quisque magis deprensus eorum</l><l n="991">pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,</l><l n="992">et nemora ac montis gemitu silvasque replebat</l><l n="993">viva videns vivo sepeliri viscera busto.</l><l n="994">at quos effugium servarat corpore adeso,</l><l n="995">posterius tremulas super ulcera tetra tenentes</l><l n="996">palmas horriferis accibant vocibus Orcum,</l><l n="997">donique eos vita privarant vermina saeva</l><l n="998">expertis opis, ignaros quid volnera vellent.</l><l n="999">at non multa virum sub signis milia ducta</l><l n="1000">una dies dabat exitio nec turbida ponti</l><l n="1001">aequora lidebant navis ad saxa virosque.</l><l n="1002">nam temere in cassum frustra mare saepe coortum</l><l n="1003">saevibat leviterque minas ponebat inanis,</l><l n="1004">nec poterat quemquam placidi pellacia ponti</l><l n="1005">subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.</l><l n="1006">improba navigii ratio tum caeca iacebat.</l><l n="1007">tum penuria deinde cibi languentia leto</l><l n="1008">membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.</l><l n="1009">illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum</l><l n="1010">vergebant, nunc dant <del>aliis</del> sollertius ipsi.</l><milestone unit="card" n="1011"/><l n="1011">Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt</l><l n="1012">et mulier coniuncta viro concessit in unum</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="1013">cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,</l><l n="1014">tum genus humanum primum mollescere coepit.</l><l n="1015">ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus</l><l n="1016">non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,</l><l n="1017">et Venus inminuit viris puerique parentum</l><l n="1018">blanditiis facile ingenium fregere superbum.</l><l n="1019">tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes</l><l n="1020">finitimi inter se nec laedere nec violari,</l><l n="1021">et pueros commendarunt muliebreque saeclum,</l><l n="1022">vocibus et gestu cum balbe significarent</l><l n="1023">imbecillorum esse aequum misererier omnis.</l><l n="1024">nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,</l><l n="1025">sed bona magnaque pars servabat foedera caste;</l><l n="1026">aut genus humanum iam tum foret omne peremptum</l><l n="1027">nec potuisset adhuc perducere saecla propago.</l><milestone unit="card" n="1028"/><l n="1028">At varios linguae sonitus natura subegit</l><l n="1029">mittere et utilitas expressit nomina rerum,</l><l n="1030">non alia longe ratione atque ipsa videtur</l><l n="1031">protrahere ad gestum pueros infantia linguae,</l><l n="1032">cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.</l><l n="1033">sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.</l><l n="1034">cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,</l><l n="1035">illis iratus petit atque infestus inurget.</l><l n="1036">at catuli pantherarum scymnique leonum</l><l n="1037">unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,</l><l n="1038">vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.</l><l n="1039">alituum porro genus alis omne videmus</l><l n="1040">fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.</l><l n="1041">proinde putare aliquem tum nomina distribuisse</l><l n="1042">rebus et inde homines didicisse vocabula prima,</l><l n="1043"> desiperest. nam cur hic posset cuncta notare</l><l n="1044">vocibus et varios sonitus emittere linguae,</l><l n="1045">tempore eodem alii facere id non quisse putentur?</l><l n="1046">praeterea si non alii quoque vocibus usi</l><l n="1047">inter se fuerant, unde insita notities est</l><l n="1048">utilitatis et unde data est huic prima potestas,</l><l n="1049">quid vellet facere ut sciret animoque videret?</l><l n="1050">cogere item pluris unus victosque domare</l><l n="1051">non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.</l><l n="1052">nec ratione docere ulla suadereque surdis,</l><l n="1053">quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur</l><l n="1054">nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris</l><l n="1055">vocis inauditos sonitus obtundere frustra.</l><l n="1056">postremo quid in hac mirabile tantoperest re,</l><l n="1057">si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,</l><l n="1058">pro vario sensu varia res voce notaret?</l><l n="1059">cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum</l><l n="1060">dissimilis soleant voces variasque ciere,</l><l n="1061">cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.</l><l n="1062">quippe <del>et</del>enim licet id rebus cognoscere apertis.</l><l n="1063">inritata canum cum primum magna Molossum</l><l n="1064">mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,</l><l n="1065">longe alio sonitu rabies <del>re</del>stricta minatur,</l><l n="1066">et cum iam latrant et vocibus omnia complent;</l><l n="1067">at catulos blande cum lingua lambere temptant</l><l n="1068">aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes</l><l n="1069">suspensis teneros imitantur dentibus haustus,</l><l n="1070">longe alio pacto gannitu vocis adulant,</l><l n="1071">et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum</l><l n="1072">plorantis fugiunt summisso corpore plagas.</l><l n="1073">denique non hinnitus item differre videtur,</l><l n="1074">inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus</l><l n="1075">pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris</l><l n="1076">et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,</l><l n="1077">et cum sic alias concussis artibus hinnit?</l><l n="1078">postremo genus alituum variaeque volucres,</l><l n="1079">accipitres atque ossifragae mergique marinis</l><l n="1080">fluctibus in salso victum vitamque petentes,</l><l n="1081">longe alias alio iaciunt in tempore voces,</l><l n="1082">et quom de victu certant praedaque repugnant.</l><l n="1083">et partim mutant cum tempestatibus una</l><l n="1084">raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta</l><l n="1085">corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris</l><l n="1086">poscere et inter dum ventos aurasque vocare.</l><l n="1087">ergo si varii sensus animalia cogunt,</l><l n="1088">muta tamen cum sint, varias emittere voces,</l><l n="1089">quanto mortalis magis aequumst tum potuisse</l><l n="1090">dissimilis alia atque alia res voce notare!</l><milestone unit="card" n="1091"/><l n="1091">Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,</l><l n="1092">fulmen detulit in terram mortalibus ignem</l><l n="1093">primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;</l><l n="1094">multa videmus enim caelestibus insita flammis</l><l n="1095">fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.</l><l n="1096">et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans</l><l n="1097">aestuat in ramos incumbens arboris arbor,</l><l n="1098"> exprimitur validis extritus viribus ignis,</l><l n="1099">emicat inter dum flammai fervidus ardor,</l><l n="1100">mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.</l><l n="1101">quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.</l><l n="1102">inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore</l><l n="1103">sol docuit, quoniam mitescere multa videbant</l><l n="1104">verberibus radiorum atque aestu victa per agros.</l><milestone unit="card" n="1105"/><l n="1105">Inque dies magis hi victum vitamque priorem</l><l n="1106">commutare novis monstrabant rebus et igni,</l><l n="1107">ingenio qui praestabant et corde vigebant.</l><l n="1108">condere coeperunt urbis arcemque locare</l><l n="1109">praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,</l><l n="1110">et pecudes et agros divisere atque dedere</l><l n="1111">pro facie cuiusque et viribus ingenioque;</l><l n="1112">nam facies multum valuit viresque vigebant.</l><l n="1113">posterius res inventast aurumque repertum,</l><l n="1114">quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;</l><l n="1115">divitioris enim sectam plerumque secuntur</l><l n="1116">quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.</l><l n="1117">quod siquis vera vitam ratione gubernet,</l><l n="1118">divitiae grandes homini sunt vivere parce</l><l n="1119">aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.</l><l n="1120">at claros homines voluerunt se atque potentes,</l><l n="1121">ut fundamento stabili fortuna maneret</l><l n="1122">et placidam possent opulenti degere vitam,</l><l n="1123">ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem</l><l n="1124">certantes iter infestum fecere viai,</l><l n="1125">et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos</l><l n="1126">invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;</l><l n="1127">invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant</l><l n="1128">plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;</l><l n="1129">ut satius multo iam sit parere quietum</l><l n="1130">quam regere imperio res velle et regna tenere.</l><l n="1131">proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,</l><l n="1132">angustum per iter luctantes ambitionis;</l><l n="1133">quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque</l><l n="1134">res ex auditis potius quam sensibus ipsis,</l><l n="1135">nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.</l><milestone unit="card" n="1136"/><l n="1136">Ergo regibus occisis subversa iacebat</l><l n="1137">pristina maiestas soliorum et sceptra superba,</l><l n="1138">et capitis summi praeclarum insigne cruentum</l><l n="1139">sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;</l><l n="1140">nam cupide conculcatur nimis ante metutum.</l><l n="1141">res itaque ad summam faecem turbasque redibat,</l><l n="1142">imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.</l><l n="1143">inde magistratum partim docuere creare</l><l n="1144">iuraque constituere, ut vellent legibus uti.</l><l n="1145">nam genus humanum, defessum vi colere aevom,</l><l n="1146">ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum</l><l n="1147">sponte sua cecidit sub leges artaque iura.</l><l n="1148">acrius ex ira quod enim se quisque parabat</l><l n="1149">ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,</l><l n="1150">hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.</l><l n="1151">inde metus maculat poenarum praemia vitae.</l><l n="1152">circumretit enim vis atque iniuria quemque</l><l n="1153"> atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>