<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.868-5.934</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.868-5.934</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="868">nam cupide fugere feras pacemque secuta</l><l n="869">sunt et larga suo sine pabula parta labore,</l><l n="870">quae damus utilitatis eorum praemia causa.</l><l n="871">at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa</l><l n="872">sponte sua possent ut vivere nec dare nobis</l><l n="873">utilitatem aliquam, quare pateremur eorum</l><l n="874">praesidio nostro pasci genus esseque tutum,</l><l n="875">scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant</l><l n="876">indupedita suis fatalibus omnia vinclis,</l><l n="877">donec ad interitum genus id natura redegit.</l><milestone unit="card" n="878"/><l n="878">Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo</l><l n="879"> esse queunt duplici natura et corpore bino</l><l n="880">ex alienigenis membris compacta, potestas</l><l n="881">hinc illinc partis ut sat par esse potissit.</l><l n="882">id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.</l><l n="883">principio circum tribus actis impiger annis</l><l n="884">floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc</l><l n="885">ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.</l><l n="886">post ubi equum validae vires aetate senecta</l><l n="887">membraque deficiunt fugienti languida vita,</l><l n="888">tum demum puerili aevo florenta iuventas</l><l n="889">officit et molli vestit lanugine malas;</l><l n="890">ne forte ex homine et veterino semine equorum</l><l n="891">confieri credas Centauros posse neque esse,</l><l n="892">aut rapidis canibus succinctas semimarinis</l><l n="893">corporibus Scyllas et cetera de genere horum,</l><l n="894">inter se quorum discordia membra videmus;</l><l n="895">quae neque florescunt pariter nec robora sumunt</l><l n="896">corporibus neque proiciunt aetate senecta</l><l n="897">nec simili Venere ardescunt nec moribus unis</l><l n="898">conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.</l><l n="899">quippe videre licet pinguescere saepe cicuta</l><l n="900">barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.</l><l n="901">flamma quidem <del>vero</del> cum corpora fulva leonum</l><l n="902">tam soleat torrere atque urere quam genus omne</l><l n="903">visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,</l><l n="904">qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,</l><l n="905">prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera</l><l n="906">ore foras acrem flaret de corpore flammam?</l><l n="907">quare etiam tellure nova caeloque recenti</l><l n="908">talia qui fingit potuisse animalia gigni,</l><l n="909">nixus in hoc uno novitatis nomine inani,</l><l n="910">multa licet simili ratione effutiat ore,</l><l n="911">aurea tum dicat per terras flumina vulgo</l><l n="912">fluxisse et gemmis florere arbusta <choice><reg>suesse</reg><orig>suësse</orig></choice></l><l n="913">aut hominem tanto membrorum esse impete natum,</l><l n="914">trans maria alta pedum nisus ut ponere posset</l><l n="915">et manibus totum circum se vertere caelum.</l><l n="916">nam quod multa fuere in terris semina rerum,</l><l n="917">tempore quo primum tellus animalia fudit,</l><l n="918">nil tamen est signi mixtas potuisse creari</l><l n="919">inter se pecudes compactaque membra animantum,</l><l n="920">propterea quia quae de terris nunc quoque abundant</l><l n="921">herbarum genera ac fruges arbustaque laeta</l><l n="922">non tamen inter se possunt complexa creari,</l><l n="923">sed res quaeque suo ritu procedit et omnes</l><l n="924">foedere naturae certo discrimina servant.</l><milestone unit="card" n="925"/><l n="925">Et genus humanum multo fuit illud in arvis</l><l n="926">durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,</l><l n="927">et maioribus et solidis magis ossibus intus</l><l n="928">fundatum, validis aptum per viscera nervis,</l><l n="929">nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur</l><l n="930">nec novitate cibi nec labi corporis ulla.</l><l n="931">multaque per caelum solis volventia lustra</l><l n="932">volgivago vitam tractabant more ferarum.</l><l n="933">nec robustus erat curvi moderator aratri</l><l n="934"> quisquam, nec scibat ferro molirier arva</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>