<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.81-5.179</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.81-5.179</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="81">neve aliqua divom volvi ratione putemus.</l><l n="82">nam bene qui didicere deos securum agere aevom,</l><l n="83">si tamen interea mirantur qua ratione</l><l n="84">quaeque geri possint, praesertim rebus in illis</l><l n="85">quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,</l><l n="86">rursus in antiquas referuntur religiones</l><l n="87">et dominos acris adsciscunt, omnia posse</l><l n="88">quos miseri credunt, ignari quid queat esse,</l><l n="89">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="90">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.</l><milestone unit="card" n="91"/><l n="91">Quod super est, ne te in promissis plura moremur,</l><l n="92">principio maria ac terras caelumque tuere;</l><l n="93">quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,</l><l n="94">tris species tam dissimilis, tria talia texta,</l><l n="95">una dies dabit exitio, multosque per annos</l><l n="96">sustentata ruet moles et machina mundi.</l><l n="97">nec me animi fallit quam res nova miraque menti</l><l n="98">accidat exitium caeli terraeque futurum,</l><l n="99">et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;</l><l n="100">ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante</l><l n="101">nec tamen hanc possis oculorum subdere visu</l><l n="102">nec iacere indu manus, via qua munita fidei</l><l n="103">proxima fert humanum in pectus templaque mentis.</l><l n="104">sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res</l><l n="105">forsitan et graviter terrarum motibus ortis</l><l n="106">omnia conquassari in parvo tempore cernes.</l><l n="107">quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,</l><l n="108">et ratio potius quam res persuadeat ipsa</l><l n="109"> succidere horrisono posse omnia victa fragore.</l><milestone unit="card" n="110"/><l n="110">Qua prius adgrediar quam de re fundere fata</l><l n="111">sanctius et multo certa ratione magis quam</l><l n="112">Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,</l><l n="113">multa tibi expediam doctis solacia dictis;</l><l n="114">religione refrenatus ne forte rearis</l><l n="115">terras et solem et caelum, mare sidera lunam,</l><l n="116">corpore divino debere aeterna manere,</l><l n="117">proptereaque putes ritu par esse Gigantum</l><l n="118">pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,</l><l n="119">qui ratione sua disturbent moenia mundi</l><l n="120">praeclarumque velint caeli restinguere solem</l><l n="121">inmortalia mortali sermone notantes;</l><l n="122">quae procul usque adeo divino a numine distent</l><l n="123">inque deum numero quae sint indigna videri,</l><l n="124">notitiam potius praebere ut posse putentur</l><l n="125">quid sit vitali motu sensuque remotum.</l><l n="126">quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse</l><l n="127">posse animi natura putetur consiliumque.</l><l n="128">sicut in aethere non arbor, non aequore salso</l><l n="129">nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis</l><l n="130">nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,</l><l n="131">certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,</l><l n="132">sic animi natura nequit sine corpore oriri</l><l n="133">sola neque a nervis et sanguine longius esse.</l><l n="134">quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis</l><l n="135">in capite aut umeris aut imis calcibus esse</l><l n="136">posset et innasci quavis in parte soleret,</l><l n="137">tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.</l><l n="138">quod quoniam nostro quoque constat corpore certum</l><l n="139">dispositumque videtur ubi esse et crescere possit</l><l n="140">seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum</l><l n="141">totum posse extra corpus formamque animalem</l><l n="142">putribus in glebis terrarum aut solis in igni</l><l n="143">aut in aqua durare aut altis aetheris oris.</l><l n="144">haud igitur constant divino praedita sensu,</l><l n="145">quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.</l><milestone unit="card" n="146"/><l n="146">Illud item non est ut possis credere, sedes</l><l n="147">esse deum sanctas in mundi partibus ullis.</l><l n="148">tenvis enim natura deum longeque remota</l><l n="149">sensibus ab nostris animi vix mente videtur;</l><l n="150">quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,</l><l n="151">tactile nil nobis quod sit contingere debet;</l><l n="152">tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.</l><l n="153">quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse</l><l n="154">dissimiles debent, tenues de corpore eorum;</l><l n="155">quae tibi posterius largo sermone probabo.</l><l n="156">Dicere porro hominum causa voluisse parare</l><l n="157">praeclaram mundi naturam proptereaque</l><l n="158">adlaudabile opus divom laudare decere</l><l n="159">aeternumque putare atque inmortale futurum,</l><l n="160">nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta</l><l n="161">gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,</l><l n="162">sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam</l><l n="163">nec verbis vexare et ab imo evertere summa,</l><l n="164"> cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,</l><l n="165">desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis</l><l n="166">gratia nostra queat largirier emolumenti,</l><l n="167">ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?</l><l n="168">quidve novi potuit tanto post ante quietos</l><l n="169">inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?</l><l n="170">nam gaudere novis rebus debere videtur</l><l n="171">cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri</l><l n="172">tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,</l><l n="173">quid potuit novitatis amorem accendere tali?</l><l n="174">quidve mali fuerat nobis non esse creatis?</l><l n="175">an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,</l><l n="176">donec diluxit rerum genitalis origo?</l><l n="177">natus enim debet qui cumque est velle manere</l><l n="178">in vita, donec retinebit blanda voluptas;</l><l n="179">qui numquam vero vitae gustavit amorem</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>