<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.760-5.1017</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.760-5.1017</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="760">cum loca praeteriit flammis infesta per auras,</l><l n="761">quae faciunt ignis interstingui atque perire?</l><l n="762">et cur terra queat lunam spoliare vicissim</l><l n="763">lumine et oppressum solem super ipsa tenere,</l><l n="764">menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,</l><l n="765">tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae</l><l n="766">corpus vel supra solis perlabier orbem,</l><l n="767">quod radios inter rumpat lumenque profusum?</l><l n="768">et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,</l><l n="769"> cur nequeat certa mundi languescere parte,</l><l n="770">dum loca luminibus propriis inimica per exit?</l><l n="771"><del>menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras</del>.</l><milestone unit="card" n="772"/><l n="772">Quod superest, quoniam magni per caerula mundi</l><l n="773">qua fieri quicquid posset ratione resolvi,</l><l n="774">solis uti varios cursus lunaeque meatus</l><l n="775">noscere possemus quae vis et causa cieret,</l><l n="776">quove modo <del>possent</del> offecto lumine obire</l><l n="777">et neque opinantis tenebris obducere terras,</l><l n="778">cum quasi conivent et aperto lumine rursum</l><l n="779">omnia convisunt clara loca candida luce,</l><l n="780">nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae</l><l n="781">arva, novo fetu quid primum in luminis oras</l><l n="782">tollere et incertis crerint committere ventis.</l><l n="783">Principio genus herbarum viridemque nitorem</l><l n="784">terra dedit circum collis camposque per omnis,</l><l n="785">florida fulserunt viridanti prata colore,</l><l n="786">arboribusque datumst variis exinde per auras</l><l n="787">crescendi magnum inmissis certamen habenis.</l><l n="788">ut pluma atque pili primum saetaeque creantur</l><l n="789">quadripedum membris et corpore pennipotentum,</l><l n="790">sic nova tum tellus herbas virgultaque primum</l><l n="791">sustulit, inde loci mortalia saecla creavit</l><l n="792">multa modis multis varia ratione coorta.</l><l n="793">nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,</l><l n="794">nec terrestria de salsis exisse lacunis.</l><l n="795">linquitur ut merito maternum nomen adepta</l><l n="796">terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.</l><l n="797">multaque nunc etiam existunt animalia terris</l><l n="798">imbribus et calido solis concreta vapore;</l><l n="799">quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta</l><l n="800">et maiora, nova tellure atque aethere adulta.</l><l n="801">principio genus alituum variaeque volucres</l><l n="802">ova relinquebant exclusae tempore verno,</l><l n="803">folliculos ut nunc teretis aestate cicadae</l><l n="804">lincunt sponte sua victum vitamque petentes.</l><l n="805">tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.</l><l n="806">multus enim calor atque umor superabat in arvis.</l><l n="807">hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,</l><l n="808">crescebant uteri terram radicibus apti;</l><l n="809">quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas</l><l n="810">infantum, fugiens umorem aurasque petessens,</l><l n="811">convertebat ibi natura foramina terrae</l><l n="812">et sucum venis cogebat fundere apertis</l><l n="813">consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque</l><l n="814">cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis</l><l n="815">impetus in mammas convertitur ille alimenti.</l><l n="816">terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile</l><l n="817">praebebat multa et molli lanugine abundans.</l><l n="818">at novitas mundi nec frigora dura ciebat</l><l n="819">nec nimios aestus nec magnis viribus auras.</l><l n="820">omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.</l><milestone unit="card" n="821"/><l n="821">Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta</l><l n="822">terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit</l><l n="823">humanum atque animal prope certo tempore fudit</l><l n="824"> omne quod in magnis bacchatur montibus passim,</l><l n="825"><choice><reg>aeriasque</reg><orig>aëriasque</orig></choice> simul volucres variantibus formis.</l><l n="826">sed quia finem aliquam pariendi debet habere,</l><l n="827">destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.</l><l n="828">mutat enim mundi naturam totius aetas</l><l n="829">ex alioque alius status excipere omnia debet</l><l n="830">nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,</l><l n="831">omnia commutat natura et vertere cogit.</l><l n="832">namque aliud putrescit et aevo debile languet,</l><l n="833">porro aliud <del>suc</del>crescit et <del>e</del> contemptibus exit.</l><l n="834">sic igitur mundi naturam totius aetas</l><l n="835">mutat, et ex alio terram status excipit alter,</l><l n="836">quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.</l><l n="837">Multaque tum tellus etiam portenta creare</l><l n="838">conatast mira facie membrisque coorta,</l><l n="839">androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,</l><l n="840">orba pedum partim, manuum viduata vicissim,</l><l n="841">muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,</l><l n="842">vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,</l><l n="843">nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam</l><l n="844">nec vitare malum nec sumere quod volet usus.</l><l n="845">cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,</l><l n="846">ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum</l><l n="847">nec potuere cupitum aetatis tangere florem</l><l n="848">nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.</l><l n="849">multa videmus enim rebus concurrere debere,</l><l n="850">ut propagando possint procudere saecla;</l><l n="851">pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus</l><l n="852">semina qua possint membris manare remissis,</l><l n="853">feminaque ut maribus coniungi possit, habere,</l><l n="854">mutua qui mutent inter se gaudia uterque.</l><milestone unit="card" n="855"/><l n="855">Multaque tum interiisse animantum saecla necessest</l><l n="856">nec potuisse propagando procudere prolem.</l><l n="857">nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,</l><l n="858">aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est</l><l n="859">ex ineunte aevo genus id tuta<add>TA</add> reservans.</l><l n="860">multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae</l><l n="861">commendata manent, tutelae tradita nostrae.</l><l n="862">principio genus acre leonum saevaque saecla</l><l n="863">tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.</l><l n="864">at levisomna canum fido cum pectore corda,</l><l n="865">et genus omne quod est veterino semine partum</l><l n="866">lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla</l><l n="867">omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;</l><l n="868">nam cupide fugere feras pacemque secuta</l><l n="869">sunt et larga suo sine pabula parta labore,</l><l n="870">quae damus utilitatis eorum praemia causa.</l><l n="871">at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa</l><l n="872">sponte sua possent ut vivere nec dare nobis</l><l n="873">utilitatem aliquam, quare pateremur eorum</l><l n="874">praesidio nostro pasci genus esseque tutum,</l><l n="875">scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant</l><l n="876">indupedita suis fatalibus omnia vinclis,</l><l n="877">donec ad interitum genus id natura redegit.</l><milestone unit="card" n="878"/><l n="878">Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo</l><l n="879"> esse queunt duplici natura et corpore bino</l><l n="880">ex alienigenis membris compacta, potestas</l><l n="881">hinc illinc partis ut sat par esse potissit.</l><l n="882">id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.</l><l n="883">principio circum tribus actis impiger annis</l><l n="884">floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc</l><l n="885">ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.</l><l n="886">post ubi equum validae vires aetate senecta</l><l n="887">membraque deficiunt fugienti languida vita,</l><l n="888">tum demum puerili aevo florenta iuventas</l><l n="889">officit et molli vestit lanugine malas;</l><l n="890">ne forte ex homine et veterino semine equorum</l><l n="891">confieri credas Centauros posse neque esse,</l><l n="892">aut rapidis canibus succinctas semimarinis</l><l n="893">corporibus Scyllas et cetera de genere horum,</l><l n="894">inter se quorum discordia membra videmus;</l><l n="895">quae neque florescunt pariter nec robora sumunt</l><l n="896">corporibus neque proiciunt aetate senecta</l><l n="897">nec simili Venere ardescunt nec moribus unis</l><l n="898">conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.</l><l n="899">quippe videre licet pinguescere saepe cicuta</l><l n="900">barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.</l><l n="901">flamma quidem <del>vero</del> cum corpora fulva leonum</l><l n="902">tam soleat torrere atque urere quam genus omne</l><l n="903">visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,</l><l n="904">qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,</l><l n="905">prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera</l><l n="906">ore foras acrem flaret de corpore flammam?</l><l n="907">quare etiam tellure nova caeloque recenti</l><l n="908">talia qui fingit potuisse animalia gigni,</l><l n="909">nixus in hoc uno novitatis nomine inani,</l><l n="910">multa licet simili ratione effutiat ore,</l><l n="911">aurea tum dicat per terras flumina vulgo</l><l n="912">fluxisse et gemmis florere arbusta <choice><reg>suesse</reg><orig>suësse</orig></choice></l><l n="913">aut hominem tanto membrorum esse impete natum,</l><l n="914">trans maria alta pedum nisus ut ponere posset</l><l n="915">et manibus totum circum se vertere caelum.</l><l n="916">nam quod multa fuere in terris semina rerum,</l><l n="917">tempore quo primum tellus animalia fudit,</l><l n="918">nil tamen est signi mixtas potuisse creari</l><l n="919">inter se pecudes compactaque membra animantum,</l><l n="920">propterea quia quae de terris nunc quoque abundant</l><l n="921">herbarum genera ac fruges arbustaque laeta</l><l n="922">non tamen inter se possunt complexa creari,</l><l n="923">sed res quaeque suo ritu procedit et omnes</l><l n="924">foedere naturae certo discrimina servant.</l><milestone unit="card" n="925"/><l n="925">Et genus humanum multo fuit illud in arvis</l><l n="926">durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,</l><l n="927">et maioribus et solidis magis ossibus intus</l><l n="928">fundatum, validis aptum per viscera nervis,</l><l n="929">nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur</l><l n="930">nec novitate cibi nec labi corporis ulla.</l><l n="931">multaque per caelum solis volventia lustra</l><l n="932">volgivago vitam tractabant more ferarum.</l><l n="933">nec robustus erat curvi moderator aratri</l><l n="934"> quisquam, nec scibat ferro molirier arva</l><l n="935">nec nova defodere in terram virgulta neque altis</l><l n="936">arboribus veteres decidere falcibus ramos.</l><l n="937">quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat</l><l n="938">sponte sua, satis id placabat pectora donum.</l><l n="939">glandiferas inter curabant corpora quercus</l><l n="940">plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis</l><l n="941">arbita puniceo fieri matura colore,</l><l n="942">plurima tum tellus etiam maiora ferebat.</l><l n="943">multaque praeterea novitas tum florida mundi</l><l n="944">pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.</l><l n="945">at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,</l><l n="946">ut nunc montibus e magnis decursus aquai</l><l n="947">claricitat late sitientia saecla ferarum.</l><l n="948">denique nota vagis silvestria templa tenebant</l><l n="949">nympharum, quibus e scibant umore fluenta</l><l n="950">lubrica proluvie larga lavere umida saxa,</l><l n="951">umida saxa, super viridi stillantia musco,</l><l n="952">et partim plano scatere atque erumpere campo.</l><l n="953">necdum res igni scibant tractare neque uti</l><l n="954">pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,</l><l n="955">sed nemora atque cavos montis silvasque colebant</l><l n="956">et frutices inter condebant squalida membra</l><l n="957">verbera ventorum vitare imbrisque coacti.</l><l n="958">nec commune bonum poterant spectare neque ullis</l><l n="959">moribus inter se scibant nec legibus uti.</l><l n="960">quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat</l><l n="961">sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.</l><l n="962">et Venus in silvis iungebat corpora amantum;</l><l n="963">conciliabat enim vel mutua quamque cupido</l><l n="964">vel violenta viri vis atque inpensa libido</l><l n="965">vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.</l><l n="966">et manuum mira freti virtute pedumque</l><l n="967">consectabantur silvestria saecla ferarum</l><l n="968">missilibus saxis et magno pondere clavae.</l><l n="969">multaque vincebant, vitabant pauca latebris;</l><l n="970">saetigerisque pares subus silvestria membra</l><l n="971">nuda dabant terrae nocturno tempore capti,</l><l n="972">circum se foliis ac frondibus involventes.</l><l n="973">nec plangore diem magno solemque per agros</l><l n="974">quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,</l><l n="975">sed taciti respectabant somnoque sepulti,</l><l n="976">dum rosea face sol inferret lumina caelo.</l><l n="977">a parvis quod enim consuerant cernere semper</l><l n="978">alterno tenebras et lucem tempore gigni,</l><l n="979">non erat ut fieri posset mirarier umquam</l><l n="980">nec diffidere, ne terras aeterna teneret</l><l n="981">nox in perpetuum detracto lumine solis.</l><l n="982">sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum</l><l n="983">infestam miseris faciebant saepe quietem.</l><l n="984">eiectique domo fugiebant saxea tecta</l><l n="985">spumigeri suis adventu validique leonis</l><l n="986">atque intempesta cedebant nocte paventes</l><l n="987">hospitibus saevis instrata cubilia fronde.</l><milestone unit="card" n="988"/><l n="988">Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla</l><l n="989"> dulcia linquebant lamentis lumina vitae.</l><l n="990">unus enim tum quisque magis deprensus eorum</l><l n="991">pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,</l><l n="992">et nemora ac montis gemitu silvasque replebat</l><l n="993">viva videns vivo sepeliri viscera busto.</l><l n="994">at quos effugium servarat corpore adeso,</l><l n="995">posterius tremulas super ulcera tetra tenentes</l><l n="996">palmas horriferis accibant vocibus Orcum,</l><l n="997">donique eos vita privarant vermina saeva</l><l n="998">expertis opis, ignaros quid volnera vellent.</l><l n="999">at non multa virum sub signis milia ducta</l><l n="1000">una dies dabat exitio nec turbida ponti</l><l n="1001">aequora lidebant navis ad saxa virosque.</l><l n="1002">nam temere in cassum frustra mare saepe coortum</l><l n="1003">saevibat leviterque minas ponebat inanis,</l><l n="1004">nec poterat quemquam placidi pellacia ponti</l><l n="1005">subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.</l><l n="1006">improba navigii ratio tum caeca iacebat.</l><l n="1007">tum penuria deinde cibi languentia leto</l><l n="1008">membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.</l><l n="1009">illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum</l><l n="1010">vergebant, nunc dant <del>aliis</del> sollertius ipsi.</l><milestone unit="card" n="1011"/><l n="1011">Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt</l><l n="1012">et mulier coniuncta viro concessit in unum</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="1013">cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,</l><l n="1014">tum genus humanum primum mollescere coepit.</l><l n="1015">ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus</l><l n="1016">non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,</l><l n="1017">et Venus inminuit viris puerique parentum</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>