<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.714-5.867</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.714-5.867</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="714"> consimilem cursusque viam sub sole tenere.</l><l n="715">est etiam quare proprio cum lumine possit</l><l n="716">volvier et varias splendoris reddere formas;</l><l n="717">corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una</l><l n="718">labitur omnimodis occursans officiensque,</l><l n="719">nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.</l><l n="720">versarique potest, globus ut, si forte, pilai</l><l n="721">dimidia ex parti candenti lumine tinctus,</l><l n="722">versandoque globum variantis edere formas,</l><l n="723">donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,</l><l n="724">ad speciem vertit nobis oculosque patentis;</l><l n="725">inde minutatim retro contorquet et aufert</l><l n="726">luciferam partem glomeraminis atque pilai;</l><l n="727">ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans</l><l n="728">astrologorum artem contra convincere tendit,</l><l n="729">proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque</l><l n="730">aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.</l><l n="731">denique cur nequeat semper nova luna creari</l><l n="732">ordine formarum certo certisque figuris</l><l n="733">inque dies privos aborisci quaeque creata</l><l n="734">atque alia illius reparari in parte locoque,</l><l n="735">difficilest ratione docere et vincere verbis,</l><l n="736">ordine cum <del>videas</del> tam certo multa creari.</l><l n="737">it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante</l><l n="738">pennatus graditur, Zephyri vestigia propter</l><l n="739">Flora quibus mater praespargens ante viai</l><l n="740">cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.</l><l n="741">inde loci sequitur Calor aridus et comes una</l><l n="742">pulverulenta Ceres <del>et</del> etesia flabra aquilonum.</l><l n="743">inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.</l><l n="744">inde aliae tempestates ventique secuntur,</l><l n="745">altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.</l><l n="746">tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem</l><l n="747">reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.</l><l n="748">quo minus est mirum, si certo tempore luna</l><l n="749">gignitur et certo deletur tempore rusus,</l><l n="750">cum fieri possint tam certo tempore multa.</l><milestone unit="card" n="751"/><l n="751">Solis item quoque defectus lunaeque latebras</l><l n="752">pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.</l><l n="753">nam cur luna queat terram secludere solis</l><l n="754">lumine et a terris altum caput obstruere ei,</l><l n="755">obiciens caecum radiis ardentibus orbem,</l><l n="756">tempore eodem aliut facere id non posse putetur</l><l n="757">corpus, quod cassum labatur lumine semper?</l><l n="758">solque suos etiam dimittere languidus ignis</l><l n="759">tempore cur certo nequeat recreareque lumen,</l><l n="760">cum loca praeteriit flammis infesta per auras,</l><l n="761">quae faciunt ignis interstingui atque perire?</l><l n="762">et cur terra queat lunam spoliare vicissim</l><l n="763">lumine et oppressum solem super ipsa tenere,</l><l n="764">menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,</l><l n="765">tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae</l><l n="766">corpus vel supra solis perlabier orbem,</l><l n="767">quod radios inter rumpat lumenque profusum?</l><l n="768">et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,</l><l n="769"> cur nequeat certa mundi languescere parte,</l><l n="770">dum loca luminibus propriis inimica per exit?</l><l n="771"><del>menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras</del>.</l><milestone unit="card" n="772"/><l n="772">Quod superest, quoniam magni per caerula mundi</l><l n="773">qua fieri quicquid posset ratione resolvi,</l><l n="774">solis uti varios cursus lunaeque meatus</l><l n="775">noscere possemus quae vis et causa cieret,</l><l n="776">quove modo <del>possent</del> offecto lumine obire</l><l n="777">et neque opinantis tenebris obducere terras,</l><l n="778">cum quasi conivent et aperto lumine rursum</l><l n="779">omnia convisunt clara loca candida luce,</l><l n="780">nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae</l><l n="781">arva, novo fetu quid primum in luminis oras</l><l n="782">tollere et incertis crerint committere ventis.</l><l n="783">Principio genus herbarum viridemque nitorem</l><l n="784">terra dedit circum collis camposque per omnis,</l><l n="785">florida fulserunt viridanti prata colore,</l><l n="786">arboribusque datumst variis exinde per auras</l><l n="787">crescendi magnum inmissis certamen habenis.</l><l n="788">ut pluma atque pili primum saetaeque creantur</l><l n="789">quadripedum membris et corpore pennipotentum,</l><l n="790">sic nova tum tellus herbas virgultaque primum</l><l n="791">sustulit, inde loci mortalia saecla creavit</l><l n="792">multa modis multis varia ratione coorta.</l><l n="793">nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,</l><l n="794">nec terrestria de salsis exisse lacunis.</l><l n="795">linquitur ut merito maternum nomen adepta</l><l n="796">terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.</l><l n="797">multaque nunc etiam existunt animalia terris</l><l n="798">imbribus et calido solis concreta vapore;</l><l n="799">quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta</l><l n="800">et maiora, nova tellure atque aethere adulta.</l><l n="801">principio genus alituum variaeque volucres</l><l n="802">ova relinquebant exclusae tempore verno,</l><l n="803">folliculos ut nunc teretis aestate cicadae</l><l n="804">lincunt sponte sua victum vitamque petentes.</l><l n="805">tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.</l><l n="806">multus enim calor atque umor superabat in arvis.</l><l n="807">hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,</l><l n="808">crescebant uteri terram radicibus apti;</l><l n="809">quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas</l><l n="810">infantum, fugiens umorem aurasque petessens,</l><l n="811">convertebat ibi natura foramina terrae</l><l n="812">et sucum venis cogebat fundere apertis</l><l n="813">consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque</l><l n="814">cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis</l><l n="815">impetus in mammas convertitur ille alimenti.</l><l n="816">terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile</l><l n="817">praebebat multa et molli lanugine abundans.</l><l n="818">at novitas mundi nec frigora dura ciebat</l><l n="819">nec nimios aestus nec magnis viribus auras.</l><l n="820">omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.</l><milestone unit="card" n="821"/><l n="821">Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta</l><l n="822">terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit</l><l n="823">humanum atque animal prope certo tempore fudit</l><l n="824"> omne quod in magnis bacchatur montibus passim,</l><l n="825"><choice><reg>aeriasque</reg><orig>aëriasque</orig></choice> simul volucres variantibus formis.</l><l n="826">sed quia finem aliquam pariendi debet habere,</l><l n="827">destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.</l><l n="828">mutat enim mundi naturam totius aetas</l><l n="829">ex alioque alius status excipere omnia debet</l><l n="830">nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,</l><l n="831">omnia commutat natura et vertere cogit.</l><l n="832">namque aliud putrescit et aevo debile languet,</l><l n="833">porro aliud <del>suc</del>crescit et <del>e</del> contemptibus exit.</l><l n="834">sic igitur mundi naturam totius aetas</l><l n="835">mutat, et ex alio terram status excipit alter,</l><l n="836">quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.</l><l n="837">Multaque tum tellus etiam portenta creare</l><l n="838">conatast mira facie membrisque coorta,</l><l n="839">androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,</l><l n="840">orba pedum partim, manuum viduata vicissim,</l><l n="841">muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,</l><l n="842">vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,</l><l n="843">nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam</l><l n="844">nec vitare malum nec sumere quod volet usus.</l><l n="845">cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,</l><l n="846">ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum</l><l n="847">nec potuere cupitum aetatis tangere florem</l><l n="848">nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.</l><l n="849">multa videmus enim rebus concurrere debere,</l><l n="850">ut propagando possint procudere saecla;</l><l n="851">pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus</l><l n="852">semina qua possint membris manare remissis,</l><l n="853">feminaque ut maribus coniungi possit, habere,</l><l n="854">mutua qui mutent inter se gaudia uterque.</l><milestone unit="card" n="855"/><l n="855">Multaque tum interiisse animantum saecla necessest</l><l n="856">nec potuisse propagando procudere prolem.</l><l n="857">nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,</l><l n="858">aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est</l><l n="859">ex ineunte aevo genus id tuta<add>TA</add> reservans.</l><l n="860">multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae</l><l n="861">commendata manent, tutelae tradita nostrae.</l><l n="862">principio genus acre leonum saevaque saecla</l><l n="863">tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.</l><l n="864">at levisomna canum fido cum pectore corda,</l><l n="865">et genus omne quod est veterino semine partum</l><l n="866">lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla</l><l n="867">omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>