<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.673-5.781</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.673-5.781</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="673">tempore et inpubem molli pubescere veste</l><l n="674">et pariter mollem malis demittere barbam.</l><l n="675">fulmina postremo nix imbres nubila venti</l><l n="676">non nimis incertis fiunt in partibus anni.</l><l n="677">namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima</l><l n="678">atque ita res mundi cecidere ab origine prima,</l><l n="679">conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.</l><milestone unit="card" n="680"/><l n="680">Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,</l><l n="681">et minui luces, cum sumant augmina noctis,</l><l n="682">aut quia sol idem sub terras atque superne</l><l n="683">imparibus currens amfractibus aetheris oras</l><l n="684">partit et in partis non aequas dividit orbem,</l><l n="685">et quod ab alterutra detraxit parte, reponit</l><l n="686">eius in adversa tanto plus parte relatus,</l><l n="687">donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni</l><l n="688">nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;</l><l n="689">nam medio cursu flatus aquilonis et austri</l><l n="690">distinet aequato caelum discrimine metas</l><l n="691">propter signiferi posituram totius orbis,</l><l n="692">annua sol in quo concludit tempora serpens,</l><l n="693">obliquo terras et caelum lumine lustrans,</l><l n="694">ut ratio declarat eorum qui loca caeli</l><l n="695">omnia dispositis signis ornata notarunt.</l><l n="696">aut quia crassior est certis in partibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="697">sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis</l><l n="698">nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;</l><l n="699">propterea noctes hiberno tempore longae</l><l n="700">cessant, dum veniat radiatum insigne diei.</l><l n="701">aut etiam, quia sic alternis partibus anni</l><l n="702">tardius et citius consuerunt confluere ignes,</l><l n="703">qui faciunt solem certa de surgere parte,</l><l n="704">propterea fit uti videantur dicere verum.</l><milestone unit="card" n="705"/><l n="705">Luna potest solis radiis percussa nitere</l><l n="706">inque dies magis <del>id</del> lumen convertere nobis</l><l n="707">ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,</l><l n="708">donique eum contra pleno bene lumine fulsit</l><l n="709">atque oriens obitus eius super edita vidit;</l><l n="710">inde minutatim retro quasi condere lumen</l><l n="711">debet item, quanto propius iam solis ad ignem</l><l n="712">labitur ex alia signorum parte per orbem;</l><l n="713">ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai</l><l n="714"> consimilem cursusque viam sub sole tenere.</l><l n="715">est etiam quare proprio cum lumine possit</l><l n="716">volvier et varias splendoris reddere formas;</l><l n="717">corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una</l><l n="718">labitur omnimodis occursans officiensque,</l><l n="719">nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.</l><l n="720">versarique potest, globus ut, si forte, pilai</l><l n="721">dimidia ex parti candenti lumine tinctus,</l><l n="722">versandoque globum variantis edere formas,</l><l n="723">donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,</l><l n="724">ad speciem vertit nobis oculosque patentis;</l><l n="725">inde minutatim retro contorquet et aufert</l><l n="726">luciferam partem glomeraminis atque pilai;</l><l n="727">ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans</l><l n="728">astrologorum artem contra convincere tendit,</l><l n="729">proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque</l><l n="730">aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.</l><l n="731">denique cur nequeat semper nova luna creari</l><l n="732">ordine formarum certo certisque figuris</l><l n="733">inque dies privos aborisci quaeque creata</l><l n="734">atque alia illius reparari in parte locoque,</l><l n="735">difficilest ratione docere et vincere verbis,</l><l n="736">ordine cum <del>videas</del> tam certo multa creari.</l><l n="737">it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante</l><l n="738">pennatus graditur, Zephyri vestigia propter</l><l n="739">Flora quibus mater praespargens ante viai</l><l n="740">cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.</l><l n="741">inde loci sequitur Calor aridus et comes una</l><l n="742">pulverulenta Ceres <del>et</del> etesia flabra aquilonum.</l><l n="743">inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.</l><l n="744">inde aliae tempestates ventique secuntur,</l><l n="745">altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.</l><l n="746">tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem</l><l n="747">reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.</l><l n="748">quo minus est mirum, si certo tempore luna</l><l n="749">gignitur et certo deletur tempore rusus,</l><l n="750">cum fieri possint tam certo tempore multa.</l><milestone unit="card" n="751"/><l n="751">Solis item quoque defectus lunaeque latebras</l><l n="752">pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.</l><l n="753">nam cur luna queat terram secludere solis</l><l n="754">lumine et a terris altum caput obstruere ei,</l><l n="755">obiciens caecum radiis ardentibus orbem,</l><l n="756">tempore eodem aliut facere id non posse putetur</l><l n="757">corpus, quod cassum labatur lumine semper?</l><l n="758">solque suos etiam dimittere languidus ignis</l><l n="759">tempore cur certo nequeat recreareque lumen,</l><l n="760">cum loca praeteriit flammis infesta per auras,</l><l n="761">quae faciunt ignis interstingui atque perire?</l><l n="762">et cur terra queat lunam spoliare vicissim</l><l n="763">lumine et oppressum solem super ipsa tenere,</l><l n="764">menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,</l><l n="765">tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae</l><l n="766">corpus vel supra solis perlabier orbem,</l><l n="767">quod radios inter rumpat lumenque profusum?</l><l n="768">et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,</l><l n="769"> cur nequeat certa mundi languescere parte,</l><l n="770">dum loca luminibus propriis inimica per exit?</l><l n="771"><del>menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras</del>.</l><milestone unit="card" n="772"/><l n="772">Quod superest, quoniam magni per caerula mundi</l><l n="773">qua fieri quicquid posset ratione resolvi,</l><l n="774">solis uti varios cursus lunaeque meatus</l><l n="775">noscere possemus quae vis et causa cieret,</l><l n="776">quove modo <del>possent</del> offecto lumine obire</l><l n="777">et neque opinantis tenebris obducere terras,</l><l n="778">cum quasi conivent et aperto lumine rursum</l><l n="779">omnia convisunt clara loca candida luce,</l><l n="780">nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae</l><l n="781">arva, novo fetu quid primum in luminis oras</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>