<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.534-5.703</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.534-5.703</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="534">Terraque ut in media mundi regione quiescat,</l><l n="535">evanescere paulatim et decrescere pondus</l><l n="536">convenit atque aliam naturam supter habere</l><l n="537">ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam</l><l n="538">partibus <choice><reg>aeriis</reg><orig>aëriis</orig></choice> mundi, quibus insita vivit.</l><l n="539">propterea non est oneri neque deprimit auras,</l><l n="540">ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra</l><l n="541">nec caput est oneri collo nec denique totum</l><l n="542">corporis in pedibus pondus sentimus inesse;</l><l n="543">at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis</l><l n="544">pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.</l><l n="545">usque adeo magni refert quid quaeque queat res.</l><l n="546">sic igitur tellus non est aliena repente</l><l n="547">allata atque auris aliunde obiecta alienis,</l><l n="548">sed pariter prima concepta ab origine mundi</l><l n="549"> certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.</l><l n="550">Praeterea grandi tonitru concussa repente</l><l n="551">terra supra quae se sunt concutit omnia motu;</l><l n="552">quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset</l><l n="553">partibus <choice><reg>aeriis</reg><orig>aëriis</orig></choice> mundi caeloque revincta;</l><l n="554">nam communibus inter se radicibus haerent</l><l n="555">ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.</l><l n="556">Nonne vides etiam quam magno pondere nobis</l><l n="557">sustineat corpus tenuissima vis animai,</l><l n="558">propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?</l><l n="559">Denique iam saltu pernici tollere corpus</l><l n="560">quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?</l><l n="561">iamne vides quantum tenuis natura valere</l><l n="562">possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="563">coniunctus terris et nobis est animi vis?</l><milestone unit="card" n="564"/><l n="564">Nec nimio solis maior rota nec minor ardor</l><l n="565">esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.</l><l n="566">nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt</l><l n="567">adiicere et calidum membris adflare vaporem,</l><l n="568">nil magnis intervallis de corpore libant</l><l n="569">flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.</l><l n="570">proinde, calor quoniam solis lumenque profusum</l><l n="571">perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,</l><l n="572">forma quoque hinc solis debet filumque videri,</l><l n="573">nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.</l><l n="574"><del>perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent</del></l><l n="575">lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,</l><l n="576">sive suam proprio iactat de corpore lucem,</l><l n="577">quidquid id est, nihilo fertur maiore figura</l><l n="578">quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.</l><l n="579">nam prius omnia, quae longe semota tuemur</l><l n="580"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> per multum, specie confusa videntur</l><l n="581">quam minui filum. quapropter luna necesse est,</l><l n="582">quandoquidem claram speciem certamque figuram</l><l n="583">praebet, ut est oris extremis cumque notata,</l><l n="584">quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.</l><l n="585">postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,</l><l n="586">scire licet perquam pauxillo posse minores</l><l n="587">esse vel exigua maioris parte brevique.</l><l n="588">quandoquidem quos cumque in terris cernimus <del>ignes</del>,</l><l n="589">dum tremor <del>et</del> clarus dum cernitur ardor eorum,</l><l n="590">perparvom quiddam inter dum mutare videntur</l><l n="591">alteram utram in partem filum, quo longius absunt.</l><milestone unit="card" n="592"/><l n="592">Illud item non est mirandum, qua ratione</l><l n="593">tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,</l><l n="594">quod maria ac terras omnis caelumque rigando</l><l n="595">compleat et calido perfundat cuncta vapore.</l><l n="596"><del>quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto</del></l><l n="597">nam licet hinc mundi patefactum totius unum</l><l n="598">largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,</l><l n="599">ex omni mundo quia sic elementa vaporis</l><l n="600">undique conveniunt et sic coniectus eorum</l><l n="601">confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.</l><l n="602">nonne vides etiam quam late parvus aquai</l><l n="603">prata riget fons inter dum campisque redundet?</l><l n="604"> est etiam quoque uti non magno solis ab igni</l><l n="605"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> percipiat calidis fervoribus ardor,</l><l n="606">opportunus ita est si forte et idoneus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="607">ut queat accendi parvis ardoribus ictus;</l><l n="608">quod genus inter dum segetes stipulamque videmus</l><l n="609">accidere ex una scintilla incendia passim.</l><l n="610">forsitan et rosea sol alte lampade lucens</l><l n="611">possideat multum caecis fervoribus ignem</l><l n="612">circum se, nullo qui sit fulgore notatus,</l><l n="613">aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.</l><milestone unit="card" n="614"/><l n="614">Nec ratio solis simplex <del>et</del> recta patescit,</l><l n="615">quo pacto aestivis e partibus aegocerotis</l><l n="616">brumalis adeat flexus atque inde revertens</l><l n="617">canceris ut vertat metas ad solstitialis,</l><l n="618">lunaque mensibus id spatium videatur obire,</l><l n="619">annua sol in quo consumit tempora cursu.</l><l n="620">non, inquam, simplex his rebus reddita causast.</l><l n="621">nam fieri vel cum primis id posse videtur,</l><l n="622">Democriti quod sancta viri sententia ponit,</l><l n="623">quanto quaeque magis sint terram sidera propter,</l><l n="624">tanto posse minus cum caeli turbine ferri;</l><l n="625">evanescere enim rapidas illius et acris</l><l n="626">imminui supter viris, ideoque relinqui</l><l n="627">paulatim solem cum posterioribus signis,</l><l n="628">inferior multo quod sit quam fervida signa.</l><l n="629">et magis hoc lunam: quanto demissior eius</l><l n="630">cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,</l><l n="631">tanto posse minus cum signis tendere cursum.</l><l n="632">flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur</l><l n="633">inferior quam sol, tanto magis omnia signa</l><l n="634">hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.</l><l n="635">propterea fit ut haec ad signum quodque reverti</l><l n="636">mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.</l><l n="637">fit quoque ut e mundi transversis partibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="638">alternis certo fluere alter tempore possit,</l><l n="639">qui queat aestivis solem detrudere signis</l><l n="640">brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,</l><l n="641">et qui reiciat gelidis a frigoris umbris</l><l n="642">aestiferas usque in partis et fervida signa.</l><l n="643">et ratione pari lunam stellasque putandumst,</l><l n="644">quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,</l><l n="645"><choice><reg>aeribus</reg><orig>aëribus</orig></choice> posse alternis e partibus ire.</l><l n="646">nonne vides etiam diversis nubila ventis</l><l n="647">diversas ire in partis inferna supernis?</l><l n="648">qui minus illa queant per magnos aetheris orbis</l><l n="649">aestibus inter se diversis sidera ferri?</l><milestone unit="card" n="650"/><l n="650">At nox obruit ingenti caligine terras,</l><l n="651">aut ubi de longo cursu sol ultima caeli</l><l n="652">impulit atque suos efflavit languidus ignis</l><l n="653">concussos itere et labefactos <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> multo,</l><l n="654">aut quia sub terras cursum convortere cogit</l><l n="655">vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.</l><l n="656">Tempore item certo roseam Matuta per oras</l><l n="657">aetheris auroram differt et lumina pandit,</l><l n="658">aut quia sol idem, sub terras ille revertens,</l><l n="659"> anticipat caelum radiis accendere temptans,</l><l n="660">aut quia conveniunt ignes et semina multa</l><l n="661">confluere ardoris consuerunt tempore certo,</l><l n="662">quae faciunt solis nova semper lumina gigni;</l><l n="663">quod genus Idaeis fama est e montibus altis</l><l n="664">dispersos ignis orienti lumine cerni,</l><l n="665">inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.</l><l n="666">nec tamen illud in his rebus mirabile debet</l><l n="667">esse, quod haec ignis tam certo tempore possint</l><l n="668">semina confluere et solis reparare nitorem.</l><l n="669">multa videmus enim, certo quae tempore fiunt</l><l n="670">omnibus in rebus. florescunt tempore certo</l><l n="671">arbusta et certo dimittunt tempore florem.</l><l n="672">nec minus in certo dentes cadere imperat aetas</l><l n="673">tempore et inpubem molli pubescere veste</l><l n="674">et pariter mollem malis demittere barbam.</l><l n="675">fulmina postremo nix imbres nubila venti</l><l n="676">non nimis incertis fiunt in partibus anni.</l><l n="677">namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima</l><l n="678">atque ita res mundi cecidere ab origine prima,</l><l n="679">conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.</l><milestone unit="card" n="680"/><l n="680">Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,</l><l n="681">et minui luces, cum sumant augmina noctis,</l><l n="682">aut quia sol idem sub terras atque superne</l><l n="683">imparibus currens amfractibus aetheris oras</l><l n="684">partit et in partis non aequas dividit orbem,</l><l n="685">et quod ab alterutra detraxit parte, reponit</l><l n="686">eius in adversa tanto plus parte relatus,</l><l n="687">donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni</l><l n="688">nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;</l><l n="689">nam medio cursu flatus aquilonis et austri</l><l n="690">distinet aequato caelum discrimine metas</l><l n="691">propter signiferi posituram totius orbis,</l><l n="692">annua sol in quo concludit tempora serpens,</l><l n="693">obliquo terras et caelum lumine lustrans,</l><l n="694">ut ratio declarat eorum qui loca caeli</l><l n="695">omnia dispositis signis ornata notarunt.</l><l n="696">aut quia crassior est certis in partibus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="697">sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis</l><l n="698">nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;</l><l n="699">propterea noctes hiberno tempore longae</l><l n="700">cessant, dum veniat radiatum insigne diei.</l><l n="701">aut etiam, quia sic alternis partibus anni</l><l n="702">tardius et citius consuerunt confluere ignes,</l><l n="703">qui faciunt solem certa de surgere parte,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>