<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.494-5.568</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.494-5.568</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="494"> nec pariter tantundem omnes succumbere partis.</l><milestone unit="card" n="495"/><l n="495">Sic igitur terrae concreto corpore pondus</l><l n="496">constitit atque omnis mundi quasi limus in imum</l><l n="497">confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;</l><l n="498">inde mare, inde <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>, inde aether ignifer ipse</l><l n="499">corporibus liquidis sunt omnia pura relicta</l><l n="500">et leviora aliis alia, et liquidissimus aether</l><l n="501">atque levissimus <choice><reg>aerias</reg><orig>aërias</orig></choice> super influit auras</l><l n="502">nec liquidum corpus turbantibus <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auris</l><l n="503">commiscet; sinit haec violentis omnia verti</l><l n="504">turbinibus, sinit incertis turbare procellis,</l><l n="505">ipse suos ignis certo fert impete labens.</l><l n="506">nam modice fluere atque uno posse aethera nisu</l><l n="507">significat Pontos, mare certo quod fluit aestu</l><l n="508">unum labendi conservans usque tenorem.</l><milestone unit="card" n="509"/><l n="509">Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.</l><l n="510">principio magnus caeli si vortitur orbis,</l><l n="511">ex utraque polum parti premere <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> nobis</l><l n="512">dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;</l><l n="513">inde alium supra fluere atque intendere eodem</l><l n="514">quo volvenda micant aeterni sidera mundi;</l><l n="515">aut alium supter, contra qui subvehat orbem,</l><l n="516">ut fluvios versare rotas atque austra videmus.</l><l n="517">est etiam quoque uti possit caelum omne manere</l><l n="518">in statione, tamen cum lucida signa ferantur,</l><l n="519">sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus</l><l n="520">quaerentesque viam circum versantur et ignes</l><l n="521">passim per caeli volvunt summania templa,</l><l n="522">sive aliunde fluens alicunde extrinsecus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="523">versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,</l><l n="524">quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,</l><l n="525">flammea per caelum pascentis corpora passim.</l><l n="526">nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum</l><l n="527">difficilest; sed quid possit fiatque per omne</l><l n="528">in variis mundis varia ratione creatis,</l><l n="529">id doceo plurisque sequor disponere causas,</l><l n="530">motibus astrorum quae possint esse per omne;</l><l n="531">e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,</l><l n="532">quae vegeat motum signis; sed quae sit earum</l><l n="533">praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.</l><milestone unit="card" n="534"/><l n="534">Terraque ut in media mundi regione quiescat,</l><l n="535">evanescere paulatim et decrescere pondus</l><l n="536">convenit atque aliam naturam supter habere</l><l n="537">ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam</l><l n="538">partibus <choice><reg>aeriis</reg><orig>aëriis</orig></choice> mundi, quibus insita vivit.</l><l n="539">propterea non est oneri neque deprimit auras,</l><l n="540">ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra</l><l n="541">nec caput est oneri collo nec denique totum</l><l n="542">corporis in pedibus pondus sentimus inesse;</l><l n="543">at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis</l><l n="544">pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.</l><l n="545">usque adeo magni refert quid quaeque queat res.</l><l n="546">sic igitur tellus non est aliena repente</l><l n="547">allata atque auris aliunde obiecta alienis,</l><l n="548">sed pariter prima concepta ab origine mundi</l><l n="549"> certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.</l><l n="550">Praeterea grandi tonitru concussa repente</l><l n="551">terra supra quae se sunt concutit omnia motu;</l><l n="552">quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset</l><l n="553">partibus <choice><reg>aeriis</reg><orig>aëriis</orig></choice> mundi caeloque revincta;</l><l n="554">nam communibus inter se radicibus haerent</l><l n="555">ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.</l><l n="556">Nonne vides etiam quam magno pondere nobis</l><l n="557">sustineat corpus tenuissima vis animai,</l><l n="558">propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?</l><l n="559">Denique iam saltu pernici tollere corpus</l><l n="560">quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?</l><l n="561">iamne vides quantum tenuis natura valere</l><l n="562">possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="563">coniunctus terris et nobis est animi vis?</l><milestone unit="card" n="564"/><l n="564">Nec nimio solis maior rota nec minor ardor</l><l n="565">esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.</l><l n="566">nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt</l><l n="567">adiicere et calidum membris adflare vaporem,</l><l n="568">nil magnis intervallis de corpore libant</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>