<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.44-5.118</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.44-5.118</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="44">atque pericula tumst ingratis insinuandum!</l><l n="45">quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres</l><l n="46">sollicitum curae quantique perinde timores!</l><l n="47">quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas</l><l n="48">efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?</l><l n="49">haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque</l><l n="50">expulerit dictis, non armis, nonne decebit</l><l n="51">hunc hominem numero divom dignarier esse?</l><l n="52">cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis</l><l n="53">iam mortalibus e divis dare dicta suerit</l><l n="54">atque omnem rerum naturam pandere dictis.</l><milestone unit="card" n="55"/><l n="55">Cuius ego ingressus vestigia dum rationes</l><l n="56">persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata</l><l n="57">foedere sint, in eo quam sit durare necessum</l><l n="58">nec validas valeant aevi rescindere leges,</l><l n="59">quo genere in primis animi natura reperta est</l><l n="60">nativo primum consistere corpore creta,</l><l n="61">nec posse incolumem magnum durare per aevum,</l><l n="62">sed simulacra solere in somnis fallere mentem,</l><l n="63">cernere cum videamur eum quem vita reliquit,</l><l n="64">quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,</l><l n="65">ut mihi mortali consistere corpore mundum</l><l n="66">nativomque simul ratio reddunda sit esse;</l><l n="67">et quibus ille modis congressus materiai</l><l n="68">fundarit terram caelum mare sidera solem</l><l n="69">lunaique globum; tum quae tellure animantes</l><l n="70">extiterint, et quae nullo sint tempore natae;</l><l n="71">quove modo genus humanum variante loquella</l><l n="72">coeperit inter se vesci per nomina rerum;</l><l n="73">et quibus ille modis divom metus insinuarit</l><l n="74">pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur</l><l n="75">fana lacus lucos aras simulacraque divom.</l><l n="76">praeterea solis cursus lunaeque meatus</l><l n="77">expediam qua vi flectat natura gubernans;</l><l n="78">ne forte haec inter caelum terramque reamur</l><l n="79">libera sponte sua cursus lustrare perennis,</l><l n="80">morigera ad fruges augendas atque animantis,</l><l n="81">neve aliqua divom volvi ratione putemus.</l><l n="82">nam bene qui didicere deos securum agere aevom,</l><l n="83">si tamen interea mirantur qua ratione</l><l n="84">quaeque geri possint, praesertim rebus in illis</l><l n="85">quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,</l><l n="86">rursus in antiquas referuntur religiones</l><l n="87">et dominos acris adsciscunt, omnia posse</l><l n="88">quos miseri credunt, ignari quid queat esse,</l><l n="89">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="90">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.</l><milestone unit="card" n="91"/><l n="91">Quod super est, ne te in promissis plura moremur,</l><l n="92">principio maria ac terras caelumque tuere;</l><l n="93">quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,</l><l n="94">tris species tam dissimilis, tria talia texta,</l><l n="95">una dies dabit exitio, multosque per annos</l><l n="96">sustentata ruet moles et machina mundi.</l><l n="97">nec me animi fallit quam res nova miraque menti</l><l n="98">accidat exitium caeli terraeque futurum,</l><l n="99">et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;</l><l n="100">ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante</l><l n="101">nec tamen hanc possis oculorum subdere visu</l><l n="102">nec iacere indu manus, via qua munita fidei</l><l n="103">proxima fert humanum in pectus templaque mentis.</l><l n="104">sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res</l><l n="105">forsitan et graviter terrarum motibus ortis</l><l n="106">omnia conquassari in parvo tempore cernes.</l><l n="107">quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,</l><l n="108">et ratio potius quam res persuadeat ipsa</l><l n="109"> succidere horrisono posse omnia victa fragore.</l><milestone unit="card" n="110"/><l n="110">Qua prius adgrediar quam de re fundere fata</l><l n="111">sanctius et multo certa ratione magis quam</l><l n="112">Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,</l><l n="113">multa tibi expediam doctis solacia dictis;</l><l n="114">religione refrenatus ne forte rearis</l><l n="115">terras et solem et caelum, mare sidera lunam,</l><l n="116">corpore divino debere aeterna manere,</l><l n="117">proptereaque putes ritu par esse Gigantum</l><l n="118">pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>