<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.364-5.533</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.364-5.533</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="364">at neque, uti docui, solido cum corpore mundi</l><l n="365">naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,</l><l n="366">nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,</l><l n="367">ex infinito quae possint forte coorta</l><l n="368">corruere hanc rerum violento turbine summam</l><l n="369">aut aliam quamvis cladem inportare pericli,</l><l n="370">nec porro natura loci spatiumque profundi</l><l n="371">deficit, exspargi quo possint moenia mundi,</l><l n="372">aut alia quavis possunt vi pulsa perire.</l><l n="373">haut igitur leti praeclusa est ianua caelo</l><l n="374">nec soli terraeque neque altis aequoris undis,</l><l n="375">sed patet immani et vasto respectat hiatu.</l><l n="376">quare etiam nativa necessumst confiteare</l><l n="377">haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,</l><l n="378">ex infinito iam tempore adhuc potuissent</l><l n="379">inmensi validas aevi contemnere vires.</l><milestone unit="card" n="380"/><l n="380">Denique tantopere inter se cum maxima mundi</l><l n="381">pugnent membra, pio nequaquam concita bello,</l><l n="382">nonne vides aliquam longi certaminis ollis</l><l n="383">posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis</l><l n="384"> omnibus epotis umoribus exsuperarint?</l><l n="385">quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;</l><l n="386">tantum suppeditant amnes ultraque minantur</l><l n="387">omnia diluviare ex alto gurgite ponti:</l><l n="388">ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti</l><l n="389">deminuunt radiisque retexens aetherius sol,</l><l n="390">et siccare prius confidunt omnia posse</l><l n="391">quam liquor incepti possit contingere finem.</l><l n="392">tantum spirantes aequo certamine bellum</l><l n="393">magnis <del>inter se</del> de rebus cernere certant,</l><l n="394">cum semel interea fuerit superantior ignis</l><l n="395">et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.</l><l n="396">ignis enim superavit et ambiens multa perussit,</l><l n="397">avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum</l><l n="398">aethere raptavit toto terrasque per omnis.</l><l n="399">at pater omnipotens ira tum percitus acri</l><l n="400">magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu</l><l n="401">deturbavit equis in terram, Solque cadenti</l><l n="402">obvius aeternam succepit lampada mundi</l><l n="403">disiectosque redegit equos iunxitque trementis,</l><l n="404">inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,</l><l n="405">scilicet ut veteres Graium cecinere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice>.</l><l n="406">quod procul a vera nimis est ratione repulsum.</l><l n="407">ignis enim superare potest ubi materiai</l><l n="408">ex infinito sunt corpora plura coorta;</l><l n="409">inde cadunt vires aliqua ratione revictae,</l><l n="410">aut pereunt res exustae torrentibus auris.</l><l n="411">umor item quondam coepit superare coortus,</l><l n="412">ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;</l><l n="413">inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,</l><l n="414">ex infinito fuerat quae cumque coorta,</l><l n="415">constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.</l><milestone unit="card" n="416"/><l n="416">Sed quibus ille modis coniectus materiai</l><l n="417">fundarit terram et caelum pontique profunda,</l><l n="418">solis lunai cursus, ex ordine ponam.</l><l n="419">nam certe neque consilio primordia rerum</l><l n="420">ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt</l><l n="421">nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;</l><l n="422">sed quia multa modis multis primordia rerum</l><l n="423">ex infinito iam tempore percita plagis</l><l n="424">ponderibusque suis consuerunt concita ferri</l><l n="425">omnimodisque coire atque omnia pertemptare,</l><l n="426">quae cumque inter se possent congressa creare,</l><l n="427">propterea fit uti magnum volgata per aevom</l><l n="428">omnigenus coetus et motus experiundo</l><l n="429">tandem conveniant ea quae coniecta repente</l><l n="430">magnarum rerum fiunt exordia saepe,</l><l n="431">terrai maris et caeli generisque animantum.</l><milestone unit="card" n="432"/><l n="432">Hic neque tum solis rota cerni lumine largo</l><l n="433">altivolans poterat nec magni sidera mundi</l><l n="434">nec mare nec caelum nec denique terra neque <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="435">nec similis nostris rebus res ulla videri,</l><l n="436">sed nova tempestas quaedam molesque coorta.</l><l n="437">diffugere inde loci partes coepere paresque</l><l n="438">cum paribus iungi res et discludere mundum</l><l n="439"> membraque dividere et magnas disponere partes</l><l n="440">omnigenis e principiis, discordia quorum</l><l n="441">intervalla vias conexus pondera plagas</l><l n="442">concursus motus turbabat proelia miscens</l><l n="443">propter dissimilis formas variasque figuras,</l><l n="444">quod non omnia sic poterant coniuncta manere</l><l n="445">nec motus inter sese dare convenientis,</l><l n="446">hoc est, a terris altum secernere caelum,</l><l n="447">et sorsum mare, uti secreto umore pateret,</l><l n="448">seorsus item puri secretique aetheris ignes.</l><milestone unit="card" n="449"/><l n="449">Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,</l><l n="450">propterea quod erant gravia et perplexa, coibant</l><l n="451">in medio atque imas capiebant omnia sedes;</l><l n="452">quae quanto magis inter se perplexa coibant,</l><l n="453">tam magis expressere ea quae mare sidera solem</l><l n="454">lunamque efficerent et magni moenia mundi;</l><l n="455">omnia enim magis haec e levibus atque rutundis</l><l n="456">seminibus multoque minoribus sunt elementis</l><l n="457">quam tellus. ideo per rara foramina terrae</l><l n="458">partibus erumpens primus se sustulit aether</l><l n="459">ignifer et multos secum levis abstulit ignis,</l><l n="460">non alia longe ratione ac saepe videmus,</l><l n="461">aurea cum primum gemmantis rore per herbas</l><l n="462">matutina rubent radiati lumina solis</l><l n="463">exhalantque lacus nebulam fluviique perennes</l><l n="464">ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;</l><l n="465">omnia quae sursum cum conciliantur, in alto</l><l n="466">corpore concreto subtexunt nubila caelum.</l><l n="467">sic igitur tum se levis ac diffusilis aether</l><l n="468">corpore concreto circum datus undique saepsit</l><l n="469">et late diffusus in omnis undique partis</l><l n="470">omnia sic avido complexu cetera saepsit.</l><l n="471">hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,</l><l n="472">interutrasque globi quorum vertuntur in auris;</l><l n="473">quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,</l><l n="474">quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,</l><l n="475">nec levia ut possent per summas labier oras,</l><l n="476">et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva</l><l n="477">versent et partes ut mundi totius extent;</l><l n="478">quod genus in nobis quaedam licet in statione</l><l n="479">membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.</l><l n="480">his igitur rebus retractis terra repente,</l><l n="481">maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,</l><l n="482">succidit et salso suffudit gurgite fossas.</l><l n="483">inque dies quanto circum magis aetheris aestus</l><l n="484">et radii solis cogebant undique terram</l><l n="485">verberibus crebris extrema ad limina fartam</l><l n="486">in medio ut propulsa suo condensa coiret,</l><l n="487">tam magis expressus salsus de corpore sudor</l><l n="488">augebat mare manando camposque natantis,</l><l n="489">et tanto magis illa foras elapsa volabant</l><l n="490">corpora multa vaporis et <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> altaque caeli</l><l n="491">densabant procul a terris fulgentia templa.</l><l n="492">sidebant campi, crescebant montibus altis</l><l n="493">ascensus; neque enim poterant subsidere saxa</l><l n="494"> nec pariter tantundem omnes succumbere partis.</l><milestone unit="card" n="495"/><l n="495">Sic igitur terrae concreto corpore pondus</l><l n="496">constitit atque omnis mundi quasi limus in imum</l><l n="497">confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;</l><l n="498">inde mare, inde <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>, inde aether ignifer ipse</l><l n="499">corporibus liquidis sunt omnia pura relicta</l><l n="500">et leviora aliis alia, et liquidissimus aether</l><l n="501">atque levissimus <choice><reg>aerias</reg><orig>aërias</orig></choice> super influit auras</l><l n="502">nec liquidum corpus turbantibus <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auris</l><l n="503">commiscet; sinit haec violentis omnia verti</l><l n="504">turbinibus, sinit incertis turbare procellis,</l><l n="505">ipse suos ignis certo fert impete labens.</l><l n="506">nam modice fluere atque uno posse aethera nisu</l><l n="507">significat Pontos, mare certo quod fluit aestu</l><l n="508">unum labendi conservans usque tenorem.</l><milestone unit="card" n="509"/><l n="509">Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.</l><l n="510">principio magnus caeli si vortitur orbis,</l><l n="511">ex utraque polum parti premere <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> nobis</l><l n="512">dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;</l><l n="513">inde alium supra fluere atque intendere eodem</l><l n="514">quo volvenda micant aeterni sidera mundi;</l><l n="515">aut alium supter, contra qui subvehat orbem,</l><l n="516">ut fluvios versare rotas atque austra videmus.</l><l n="517">est etiam quoque uti possit caelum omne manere</l><l n="518">in statione, tamen cum lucida signa ferantur,</l><l n="519">sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus</l><l n="520">quaerentesque viam circum versantur et ignes</l><l n="521">passim per caeli volvunt summania templa,</l><l n="522">sive aliunde fluens alicunde extrinsecus <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="523">versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,</l><l n="524">quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,</l><l n="525">flammea per caelum pascentis corpora passim.</l><l n="526">nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum</l><l n="527">difficilest; sed quid possit fiatque per omne</l><l n="528">in variis mundis varia ratione creatis,</l><l n="529">id doceo plurisque sequor disponere causas,</l><l n="530">motibus astrorum quae possint esse per omne;</l><l n="531">e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,</l><l n="532">quae vegeat motum signis; sed quae sit earum</l><l n="533">praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>