<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.346-5.454</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.346-5.454</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="346">temptarentur, ibi si tristior incubuisset</l><l n="347">causa, darent late cladem magnasque ruinas.</l><l n="348">nec ratione alia mortales esse videmur,</l><l n="349">inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem</l><l n="350">atque illi quos a vita natura removit.</l><milestone unit="card" n="351"/><l n="351">Praeterea quae cumque manent aeterna necessust</l><l n="352">aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus</l><l n="353">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="354">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="355">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="356">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="357">plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,</l><l n="358">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="359">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="360">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="361">sicut summarum summa est aeterna, neque extra</l><l n="362">qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae</l><l n="363">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l><l n="364">at neque, uti docui, solido cum corpore mundi</l><l n="365">naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,</l><l n="366">nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,</l><l n="367">ex infinito quae possint forte coorta</l><l n="368">corruere hanc rerum violento turbine summam</l><l n="369">aut aliam quamvis cladem inportare pericli,</l><l n="370">nec porro natura loci spatiumque profundi</l><l n="371">deficit, exspargi quo possint moenia mundi,</l><l n="372">aut alia quavis possunt vi pulsa perire.</l><l n="373">haut igitur leti praeclusa est ianua caelo</l><l n="374">nec soli terraeque neque altis aequoris undis,</l><l n="375">sed patet immani et vasto respectat hiatu.</l><l n="376">quare etiam nativa necessumst confiteare</l><l n="377">haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,</l><l n="378">ex infinito iam tempore adhuc potuissent</l><l n="379">inmensi validas aevi contemnere vires.</l><milestone unit="card" n="380"/><l n="380">Denique tantopere inter se cum maxima mundi</l><l n="381">pugnent membra, pio nequaquam concita bello,</l><l n="382">nonne vides aliquam longi certaminis ollis</l><l n="383">posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis</l><l n="384"> omnibus epotis umoribus exsuperarint?</l><l n="385">quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;</l><l n="386">tantum suppeditant amnes ultraque minantur</l><l n="387">omnia diluviare ex alto gurgite ponti:</l><l n="388">ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti</l><l n="389">deminuunt radiisque retexens aetherius sol,</l><l n="390">et siccare prius confidunt omnia posse</l><l n="391">quam liquor incepti possit contingere finem.</l><l n="392">tantum spirantes aequo certamine bellum</l><l n="393">magnis <del>inter se</del> de rebus cernere certant,</l><l n="394">cum semel interea fuerit superantior ignis</l><l n="395">et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.</l><l n="396">ignis enim superavit et ambiens multa perussit,</l><l n="397">avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum</l><l n="398">aethere raptavit toto terrasque per omnis.</l><l n="399">at pater omnipotens ira tum percitus acri</l><l n="400">magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu</l><l n="401">deturbavit equis in terram, Solque cadenti</l><l n="402">obvius aeternam succepit lampada mundi</l><l n="403">disiectosque redegit equos iunxitque trementis,</l><l n="404">inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,</l><l n="405">scilicet ut veteres Graium cecinere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice>.</l><l n="406">quod procul a vera nimis est ratione repulsum.</l><l n="407">ignis enim superare potest ubi materiai</l><l n="408">ex infinito sunt corpora plura coorta;</l><l n="409">inde cadunt vires aliqua ratione revictae,</l><l n="410">aut pereunt res exustae torrentibus auris.</l><l n="411">umor item quondam coepit superare coortus,</l><l n="412">ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;</l><l n="413">inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,</l><l n="414">ex infinito fuerat quae cumque coorta,</l><l n="415">constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.</l><milestone unit="card" n="416"/><l n="416">Sed quibus ille modis coniectus materiai</l><l n="417">fundarit terram et caelum pontique profunda,</l><l n="418">solis lunai cursus, ex ordine ponam.</l><l n="419">nam certe neque consilio primordia rerum</l><l n="420">ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt</l><l n="421">nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;</l><l n="422">sed quia multa modis multis primordia rerum</l><l n="423">ex infinito iam tempore percita plagis</l><l n="424">ponderibusque suis consuerunt concita ferri</l><l n="425">omnimodisque coire atque omnia pertemptare,</l><l n="426">quae cumque inter se possent congressa creare,</l><l n="427">propterea fit uti magnum volgata per aevom</l><l n="428">omnigenus coetus et motus experiundo</l><l n="429">tandem conveniant ea quae coniecta repente</l><l n="430">magnarum rerum fiunt exordia saepe,</l><l n="431">terrai maris et caeli generisque animantum.</l><milestone unit="card" n="432"/><l n="432">Hic neque tum solis rota cerni lumine largo</l><l n="433">altivolans poterat nec magni sidera mundi</l><l n="434">nec mare nec caelum nec denique terra neque <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="435">nec similis nostris rebus res ulla videri,</l><l n="436">sed nova tempestas quaedam molesque coorta.</l><l n="437">diffugere inde loci partes coepere paresque</l><l n="438">cum paribus iungi res et discludere mundum</l><l n="439"> membraque dividere et magnas disponere partes</l><l n="440">omnigenis e principiis, discordia quorum</l><l n="441">intervalla vias conexus pondera plagas</l><l n="442">concursus motus turbabat proelia miscens</l><l n="443">propter dissimilis formas variasque figuras,</l><l n="444">quod non omnia sic poterant coniuncta manere</l><l n="445">nec motus inter sese dare convenientis,</l><l n="446">hoc est, a terris altum secernere caelum,</l><l n="447">et sorsum mare, uti secreto umore pateret,</l><l n="448">seorsus item puri secretique aetheris ignes.</l><milestone unit="card" n="449"/><l n="449">Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,</l><l n="450">propterea quod erant gravia et perplexa, coibant</l><l n="451">in medio atque imas capiebant omnia sedes;</l><l n="452">quae quanto magis inter se perplexa coibant,</l><l n="453">tam magis expressere ea quae mare sidera solem</l><l n="454">lunamque efficerent et magni moenia mundi;</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>