<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.319-5.383</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.319-5.383</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="319">continet amplexu terram: si procreat ex se</l><l n="320">omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,</l><l n="321">totum nativum mortali corpore constat.</l><l n="322">nam quod cumque alias ex se res auget alitque,</l><l n="323">deminui debet, recreari, cum recipit res.</l><milestone unit="card" n="324"/><l n="324">Praeterea si nulla fuit genitalis origo</l><l n="325">terrarum et caeli semperque aeterna fuere,</l><l n="326">cur supera bellum Thebanum et funera Troiae</l><l n="327">non alias alii quoque res cecinere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice>?</l><l n="328">quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam</l><l n="329"> aeternis famae monimentis insita florent?</l><l n="330">verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque</l><l n="331">naturast mundi neque pridem exordia cepit.</l><l n="332">quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,</l><l n="333">nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt</l><l n="334">multa, modo organici melicos peperere sonores,</l><l n="335">denique natura haec rerum ratioque repertast</l><l n="336">nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus</l><l n="337">nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.</l><l n="338">Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,</l><l n="339">sed periise hominum torrenti saecla vapore,</l><l n="340">aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,</l><l n="341">aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces</l><l n="342">per terras amnes atque oppida coperuisse.</l><l n="343">tanto quique magis victus fateare necessest</l><l n="344">exitium quoque terrarum caelique futurum;</l><l n="345">nam cum res tantis morbis tantisque periclis</l><l n="346">temptarentur, ibi si tristior incubuisset</l><l n="347">causa, darent late cladem magnasque ruinas.</l><l n="348">nec ratione alia mortales esse videmur,</l><l n="349">inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem</l><l n="350">atque illi quos a vita natura removit.</l><milestone unit="card" n="351"/><l n="351">Praeterea quae cumque manent aeterna necessust</l><l n="352">aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus</l><l n="353">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="354">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="355">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="356">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="357">plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,</l><l n="358">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="359">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="360">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="361">sicut summarum summa est aeterna, neque extra</l><l n="362">qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae</l><l n="363">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l><l n="364">at neque, uti docui, solido cum corpore mundi</l><l n="365">naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,</l><l n="366">nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,</l><l n="367">ex infinito quae possint forte coorta</l><l n="368">corruere hanc rerum violento turbine summam</l><l n="369">aut aliam quamvis cladem inportare pericli,</l><l n="370">nec porro natura loci spatiumque profundi</l><l n="371">deficit, exspargi quo possint moenia mundi,</l><l n="372">aut alia quavis possunt vi pulsa perire.</l><l n="373">haut igitur leti praeclusa est ianua caelo</l><l n="374">nec soli terraeque neque altis aequoris undis,</l><l n="375">sed patet immani et vasto respectat hiatu.</l><l n="376">quare etiam nativa necessumst confiteare</l><l n="377">haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,</l><l n="378">ex infinito iam tempore adhuc potuissent</l><l n="379">inmensi validas aevi contemnere vires.</l><milestone unit="card" n="380"/><l n="380">Denique tantopere inter se cum maxima mundi</l><l n="381">pugnent membra, pio nequaquam concita bello,</l><l n="382">nonne vides aliquam longi certaminis ollis</l><l n="383">posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>