<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.244-5.501</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:5.244-5.501</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><l n="244">cum videam membra ac partis consumpta regigni,</l><l n="245">scire licet caeli quoque item terraeque fuisse</l><l n="246">principiale aliquod tempus clademque futuram.</l><l n="247">Illud in his rebus ne corripuisse rearis</l><l n="248">me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi</l><l n="249">esse neque umorem dubitavi aurasque perire</l><l n="250">atque eadem gigni rursusque augescere dixi.</l><l n="251">principio pars terrai non nulla, perusta</l><l n="252">solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,</l><l n="253">pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,</l><l n="254">quas validi toto dispergunt <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> venti.</l><l n="255">pars etiam glebarum ad diluviem revocatur</l><l n="256">imbribus et ripas radentia flumina rodunt.</l><l n="257">praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,</l><l n="258">redditur; et quoniam dubio procul esse videtur</l><l n="259">omniparens eadem rerum commune sepulcrum.</l><l n="260">ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.</l><milestone unit="card" n="261"/><l n="261">Quod super est, umore novo mare flumina fontes</l><l n="262">semper abundare et latices manare perennis</l><l n="263">nil opus est verbis: magnus decursus aquarum</l><l n="264">undique declarat. sed primum quicquid aquai</l><l n="265">tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,</l><l n="266">partim quod validi verrentes aequora venti</l><l n="267">deminuunt radiisque retexens aetherius sol,</l><l n="268">partim quod supter per terras diditur omnis;</l><l n="269">percolatur enim virus retroque remanat</l><l n="270">materies umoris et ad caput amnibus omnis</l><l n="271">convenit, inde super terras fluit agmine dulci</l><l n="272">qua via secta semel liquido pede detulit undas.</l><milestone unit="card" n="273"/><l n="273"><choice><reg>Aera</reg><orig>Aëra</orig></choice> nunc igitur dicam, qui corpore toto</l><l n="274"> innumerabiliter privas mutatur in horas.</l><l n="275">semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne</l><l n="276"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> in magnum fertur mare; qui nisi contra</l><l n="277">corpora retribuat rebus recreetque fluentis,</l><l n="278">omnia iam resoluta forent et in <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> versa.</l><l n="279">haut igitur cessat gigni de rebus et in res</l><l n="280">reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.</l><milestone unit="card" n="281"/><l n="281">Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,</l><l n="282">inrigat adsidue caelum candore recenti</l><l n="283">suppeditatque novo confestim lumine lumen.</l><l n="284">nam primum quicquid fulgoris disperit ei,</l><l n="285">quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,</l><l n="286">quod simul ac primum nubes succedere soli</l><l n="287">coepere et radios inter quasi rumpere lucis,</l><l n="288">extemplo inferior pars horum disperit omnis</l><l n="289">terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;</l><l n="290">ut noscas splendore novo res semper egere</l><l n="291">et primum iactum fulgoris quemque perire</l><l n="292">nec ratione alia res posse in sole videri,</l><l n="293">perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.</l><l n="294">quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,</l><l n="295">lumina, pendentes lychni claraeque coruscis</l><l n="296">fulguribus pingues multa caligine taedae</l><l n="297">consimili properant ratione, ardore ministro,</l><l n="298">suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,</l><l n="299">instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:</l><l n="300">usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei</l><l n="301">exitium celeri celeratur origine flammae.</l><l n="302">sic igitur solem lunam stellasque putandum</l><l n="303">ex alio atque alio lucem iactare subortu</l><l n="304">et primum quicquid flammarum perdere semper,</l><l n="305">inviolabilia haec ne credas forte vigere.</l><milestone unit="card" n="306"/><l n="306">Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,</l><l n="307">non altas turris ruere et putrescere saxa,</l><l n="308">non delubra deum simulacraque fessa fatisci</l><l n="309">nec sanctum numen fati protollere finis</l><l n="310">posse neque adversus naturae foedera niti?</l><l n="311">denique non monimenta virum dilapsa videmus,</l><l n="312"><del>quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,</del></l><l n="313">non ruere avolsos silices a montibus altis</l><l n="314">nec validas aevi vires perferre patique</l><l n="315">finiti? neque enim caderent avolsa repente,</l><l n="316">ex infinito quae tempore pertolerassent</l><l n="317">omnia tormenta aetatis, privata fragore.</l><milestone unit="card" n="318"/><l n="318">Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne</l><l n="319">continet amplexu terram: si procreat ex se</l><l n="320">omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,</l><l n="321">totum nativum mortali corpore constat.</l><l n="322">nam quod cumque alias ex se res auget alitque,</l><l n="323">deminui debet, recreari, cum recipit res.</l><milestone unit="card" n="324"/><l n="324">Praeterea si nulla fuit genitalis origo</l><l n="325">terrarum et caeli semperque aeterna fuere,</l><l n="326">cur supera bellum Thebanum et funera Troiae</l><l n="327">non alias alii quoque res cecinere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice>?</l><l n="328">quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam</l><l n="329"> aeternis famae monimentis insita florent?</l><l n="330">verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque</l><l n="331">naturast mundi neque pridem exordia cepit.</l><l n="332">quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,</l><l n="333">nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt</l><l n="334">multa, modo organici melicos peperere sonores,</l><l n="335">denique natura haec rerum ratioque repertast</l><l n="336">nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus</l><l n="337">nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.</l><l n="338">Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,</l><l n="339">sed periise hominum torrenti saecla vapore,</l><l n="340">aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,</l><l n="341">aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces</l><l n="342">per terras amnes atque oppida coperuisse.</l><l n="343">tanto quique magis victus fateare necessest</l><l n="344">exitium quoque terrarum caelique futurum;</l><l n="345">nam cum res tantis morbis tantisque periclis</l><l n="346">temptarentur, ibi si tristior incubuisset</l><l n="347">causa, darent late cladem magnasque ruinas.</l><l n="348">nec ratione alia mortales esse videmur,</l><l n="349">inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem</l><l n="350">atque illi quos a vita natura removit.</l><milestone unit="card" n="351"/><l n="351">Praeterea quae cumque manent aeterna necessust</l><l n="352">aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus</l><l n="353">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="354">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="355">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="356">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="357">plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,</l><l n="358">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="359">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="360">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="361">sicut summarum summa est aeterna, neque extra</l><l n="362">qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae</l><l n="363">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l><l n="364">at neque, uti docui, solido cum corpore mundi</l><l n="365">naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,</l><l n="366">nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,</l><l n="367">ex infinito quae possint forte coorta</l><l n="368">corruere hanc rerum violento turbine summam</l><l n="369">aut aliam quamvis cladem inportare pericli,</l><l n="370">nec porro natura loci spatiumque profundi</l><l n="371">deficit, exspargi quo possint moenia mundi,</l><l n="372">aut alia quavis possunt vi pulsa perire.</l><l n="373">haut igitur leti praeclusa est ianua caelo</l><l n="374">nec soli terraeque neque altis aequoris undis,</l><l n="375">sed patet immani et vasto respectat hiatu.</l><l n="376">quare etiam nativa necessumst confiteare</l><l n="377">haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,</l><l n="378">ex infinito iam tempore adhuc potuissent</l><l n="379">inmensi validas aevi contemnere vires.</l><milestone unit="card" n="380"/><l n="380">Denique tantopere inter se cum maxima mundi</l><l n="381">pugnent membra, pio nequaquam concita bello,</l><l n="382">nonne vides aliquam longi certaminis ollis</l><l n="383">posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis</l><l n="384"> omnibus epotis umoribus exsuperarint?</l><l n="385">quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;</l><l n="386">tantum suppeditant amnes ultraque minantur</l><l n="387">omnia diluviare ex alto gurgite ponti:</l><l n="388">ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti</l><l n="389">deminuunt radiisque retexens aetherius sol,</l><l n="390">et siccare prius confidunt omnia posse</l><l n="391">quam liquor incepti possit contingere finem.</l><l n="392">tantum spirantes aequo certamine bellum</l><l n="393">magnis <del>inter se</del> de rebus cernere certant,</l><l n="394">cum semel interea fuerit superantior ignis</l><l n="395">et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.</l><l n="396">ignis enim superavit et ambiens multa perussit,</l><l n="397">avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum</l><l n="398">aethere raptavit toto terrasque per omnis.</l><l n="399">at pater omnipotens ira tum percitus acri</l><l n="400">magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu</l><l n="401">deturbavit equis in terram, Solque cadenti</l><l n="402">obvius aeternam succepit lampada mundi</l><l n="403">disiectosque redegit equos iunxitque trementis,</l><l n="404">inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,</l><l n="405">scilicet ut veteres Graium cecinere <choice><reg>poetae</reg><orig>poëtae</orig></choice>.</l><l n="406">quod procul a vera nimis est ratione repulsum.</l><l n="407">ignis enim superare potest ubi materiai</l><l n="408">ex infinito sunt corpora plura coorta;</l><l n="409">inde cadunt vires aliqua ratione revictae,</l><l n="410">aut pereunt res exustae torrentibus auris.</l><l n="411">umor item quondam coepit superare coortus,</l><l n="412">ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;</l><l n="413">inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,</l><l n="414">ex infinito fuerat quae cumque coorta,</l><l n="415">constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.</l><milestone unit="card" n="416"/><l n="416">Sed quibus ille modis coniectus materiai</l><l n="417">fundarit terram et caelum pontique profunda,</l><l n="418">solis lunai cursus, ex ordine ponam.</l><l n="419">nam certe neque consilio primordia rerum</l><l n="420">ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt</l><l n="421">nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;</l><l n="422">sed quia multa modis multis primordia rerum</l><l n="423">ex infinito iam tempore percita plagis</l><l n="424">ponderibusque suis consuerunt concita ferri</l><l n="425">omnimodisque coire atque omnia pertemptare,</l><l n="426">quae cumque inter se possent congressa creare,</l><l n="427">propterea fit uti magnum volgata per aevom</l><l n="428">omnigenus coetus et motus experiundo</l><l n="429">tandem conveniant ea quae coniecta repente</l><l n="430">magnarum rerum fiunt exordia saepe,</l><l n="431">terrai maris et caeli generisque animantum.</l><milestone unit="card" n="432"/><l n="432">Hic neque tum solis rota cerni lumine largo</l><l n="433">altivolans poterat nec magni sidera mundi</l><l n="434">nec mare nec caelum nec denique terra neque <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="435">nec similis nostris rebus res ulla videri,</l><l n="436">sed nova tempestas quaedam molesque coorta.</l><l n="437">diffugere inde loci partes coepere paresque</l><l n="438">cum paribus iungi res et discludere mundum</l><l n="439"> membraque dividere et magnas disponere partes</l><l n="440">omnigenis e principiis, discordia quorum</l><l n="441">intervalla vias conexus pondera plagas</l><l n="442">concursus motus turbabat proelia miscens</l><l n="443">propter dissimilis formas variasque figuras,</l><l n="444">quod non omnia sic poterant coniuncta manere</l><l n="445">nec motus inter sese dare convenientis,</l><l n="446">hoc est, a terris altum secernere caelum,</l><l n="447">et sorsum mare, uti secreto umore pateret,</l><l n="448">seorsus item puri secretique aetheris ignes.</l><milestone unit="card" n="449"/><l n="449">Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,</l><l n="450">propterea quod erant gravia et perplexa, coibant</l><l n="451">in medio atque imas capiebant omnia sedes;</l><l n="452">quae quanto magis inter se perplexa coibant,</l><l n="453">tam magis expressere ea quae mare sidera solem</l><l n="454">lunamque efficerent et magni moenia mundi;</l><l n="455">omnia enim magis haec e levibus atque rutundis</l><l n="456">seminibus multoque minoribus sunt elementis</l><l n="457">quam tellus. ideo per rara foramina terrae</l><l n="458">partibus erumpens primus se sustulit aether</l><l n="459">ignifer et multos secum levis abstulit ignis,</l><l n="460">non alia longe ratione ac saepe videmus,</l><l n="461">aurea cum primum gemmantis rore per herbas</l><l n="462">matutina rubent radiati lumina solis</l><l n="463">exhalantque lacus nebulam fluviique perennes</l><l n="464">ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;</l><l n="465">omnia quae sursum cum conciliantur, in alto</l><l n="466">corpore concreto subtexunt nubila caelum.</l><l n="467">sic igitur tum se levis ac diffusilis aether</l><l n="468">corpore concreto circum datus undique saepsit</l><l n="469">et late diffusus in omnis undique partis</l><l n="470">omnia sic avido complexu cetera saepsit.</l><l n="471">hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,</l><l n="472">interutrasque globi quorum vertuntur in auris;</l><l n="473">quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,</l><l n="474">quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,</l><l n="475">nec levia ut possent per summas labier oras,</l><l n="476">et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva</l><l n="477">versent et partes ut mundi totius extent;</l><l n="478">quod genus in nobis quaedam licet in statione</l><l n="479">membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.</l><l n="480">his igitur rebus retractis terra repente,</l><l n="481">maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,</l><l n="482">succidit et salso suffudit gurgite fossas.</l><l n="483">inque dies quanto circum magis aetheris aestus</l><l n="484">et radii solis cogebant undique terram</l><l n="485">verberibus crebris extrema ad limina fartam</l><l n="486">in medio ut propulsa suo condensa coiret,</l><l n="487">tam magis expressus salsus de corpore sudor</l><l n="488">augebat mare manando camposque natantis,</l><l n="489">et tanto magis illa foras elapsa volabant</l><l n="490">corpora multa vaporis et <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> altaque caeli</l><l n="491">densabant procul a terris fulgentia templa.</l><l n="492">sidebant campi, crescebant montibus altis</l><l n="493">ascensus; neque enim poterant subsidere saxa</l><l n="494"> nec pariter tantundem omnes succumbere partis.</l><milestone unit="card" n="495"/><l n="495">Sic igitur terrae concreto corpore pondus</l><l n="496">constitit atque omnis mundi quasi limus in imum</l><l n="497">confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;</l><l n="498">inde mare, inde <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>, inde aether ignifer ipse</l><l n="499">corporibus liquidis sunt omnia pura relicta</l><l n="500">et leviora aliis alia, et liquidissimus aether</l><l n="501">atque levissimus <choice><reg>aerias</reg><orig>aërias</orig></choice> super influit auras</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>